Clerice, dipticas lateri ne dempseris umquam.
Corcula labentis fugias ludi fore, ne te
Laetetur foedus sandapila neque toparcha.
Machia sit tibi, quo ierarchia, necque cloaca.
5
Non entheca nec alogia, verum absida tecum
Conmaneat, mentes, acrimonia, non quia mordet.
Agoniteta tuus fiat ambusilla tui mens
Ne uranium preter cromam legat, is quia multis
Esse deus solet. Anodiam sectare gemellam.
10
Sistere sincophanta verere, boba tamen adsis.
Gripphia te tangat, carchesia togaque crebro.
Grammaton sinteca frequens sistat tibi; longe
Absistat vero glaucoma, criminis offa.
Brathea blatta dehinc, enclitica prosapiaque
15
Militiae Christi per te nullatenus absint.
Amphytappa laon extat badanola, necnon
Effipiam diamant, stragulam pariterque propomam.
Agagulam caelebs aginat, pecudes nec ablundam.
Effipia et stragula pretexta est aulica cura.
20
Vtitur anabola mulier, sed abutitur ipsa.
Convenit invalidis apozima necne placenta.
Cleronome, Codrus maneas unaque disertus.
Cum fisco teneas yppos; uxorius haud sis.
Nomine limphatici careas, crisostomus ut sis;
25
Apocrisarus ades; aforismos os tibi servet;
Basileus constes, abstemius antigraphusque;
Cosmographus, solumque tui catasscopus esto.
Gimnus ab inlicitis, ne sisque biotticus actor.
Acrizimum celebres. Oroscopus esque didasclus.
30
Inque thoro amphyballum habeas, effebus et absit;
Canterus adsit habunde tibi, sed amasius absit.
Cerritus caveas fore, perifrasticus atque.
Abbachus manui, niteatque teologus ori.
Baccaulum fauste videas te ferre cloacae.
35
Prodigus, obliqus, monotalmus, subdolus haud sis.
Ludibrium vites, baratrum; sectare tropheum.
Amphitheatra procul tibi stent, egilopia necnon;
Nam scrupulum generant "psiche" vexantque pupillas.
Scandito analogium, crisis nitet ore docentis.
40
Declina birotum, bravium capito ac cliotedrum.
Culleum habe, diametra scias, ergastula nesci.
Exares emistichium, cum distica sculpes.
Enoforo liba. Lotium laxare suesce.
Dilige tu xenodochium, zelotipiaque odi;
45
Hinc acitabula doma tuum seu congia stringat.
Pomerium curti, pomaria congrua malis.
Fulgeat ecclesiis ostrum, longe sit oletum.
Praedia quala tibi statuant, agitent flabra flagra.
Eminus ut gorgon fugiat, pota diamoron.
50
Sperne platon olon, sinposia, quatinus odon
Te lustret. Temeson vigeas, si non potes insons.
Lar tibi, quo nectar fraglet, lucarque nec absit.
Gallonis memor esto tui. Ambro timeto cieri.
Mulio strabo tuus neque sit neque agason inermis.
55
Abbaso quo fuerit, sit hirudo frequens comitata.
Disparet ac validos intercapedo citatim,
Si qua virago tuum penetret, reminiscere, doma.
Bule tegat Christi mentem tibi, gausape mensam.
Entole te comat, regesque baben proceresque.
60
Abdomen minime superet corpus, mage teche.
Vranei neotericus atque neofitus haud sis
Dogmatis ac fidei, iugiter sed priscus ab olim,
Quattuor immo tuum hec ut iter comitentur in aevum:
Teche dei, ieron archonque palinodianque.
65
Ancisus vivas, quin cardiacus moriare.
Ceruleas vestes si gestas, posce colimbum.
Ducitur anquina limbus, arsippio necnon.
Canterus antelis et postelis equitatur.
Aporiam, sed et atrophiam, patiaris, ut acam
70
Atervam appodix tua mens sibi congerat eius:
Algemam mentis anquirunt talia; verum
Aphatiam amendant, anteceniam quoque largam
Edificant. Agapem suffert agape nimis apta.
Nisibus aegidiam in giro secteris acutis.
75
Agnatos teneas, aregidiam quoque verbi
Anheles, hostis ne sis atratus in aslum.
Aulea ne angustent animam sceleris, sed aprilax
Alluat aethereus, noxis ne apostata fias.
Leva ancile geras, dextra agoniamque, fidei.
80
Auspicio amaneas. Apogeum aliquam ampliet altum.
Armenum cordi tollas, arcisterium addas.
Architriclinus amicale amineum colit, atque
Huic malis etiam apofereta autumnus honustat.
Antropus ast agamus caelibatum colat, et sic
85
Argiripam cernet patriam civesque beatos;
Haud huic est apoplexia cure, sed et astu
Angustat nullos, amartetes solet idem
Antiquare, aginat venerem, anaboladia portat;
Alburnis albent pomis huic apofereta;
90
Virtutes cunctae comitantur amiciter illum;
Hunc non allidunt affurcillando sinistri.
E Baccho quoniam bittunt geniti bibiones,
Blatterat amineo si constiterint et eidem
Indignum referens brancho prorsusque brutescit:
95
Haud illa bittit, quo, quisquis honore bimetur.
Burra, probum fateor buteonem, qui arva bidentat;
Hic sed et ingenuus similem retinent genituram.
Buggeus apparat et burgos, verum biliosus.
Apparat atque bosor taphium sibi, sed biliosum;
100
Sic animae corpus vita conponit atratum,
Laeta sed omnipotens, si mens felix, parat astra -
Comiter hoc cunctos moneas tu, miles herilis.
Preterea, cum quis noxam clandestinat, antro
Cespitat, atque coagmentat si crimina; virtus
105
Communit mentem, coalescit comiter eius
Pectoris in portu clandestina; nam cluit illic
Clancule; non constare diu tamen ipsa valebit
Clancula, teste tonante super sacrata per ora.
Cum videas astum pessumdare saecla nefandum,
110
Immo clientelae tutor domini velut haeres
Hic maneas, clivos virtutum quatinus almos
Scandere concinnas THEO tu clangere laudes
Nomine sistenti ternis valeas, modo soli
Magestate tamen nutu doxaque perhenni;
115
Quam pariter tecum teneam, tu clerice poscas.