gesta Berengarii 4

Testo base di riferimento: P. v. Winterfeld, 1899

Altre sezioni


Quarta igitur Latio vixdum deferbuit aestas

Hac ratione, iterum solito sublata veneno

Belua Tirrenis fundens fera sibila ab oris

Sollicitat Rhodani gentem; cui moribus auctor

5

Tempnendus Ludovicus erat, sed stirpe legendus,

Brengario genesi coniunctus quippe superba.

Hic dudum Ausonium cupidus regnasse per arvum;

Sed vetuit fortuna. Modo quia nuntia votis

Accipit, extemplo sociis ad tecta vocatis

10

Regia "Quae totiens" inquid "voluistis, amici,

En volvenda dies ultro attulit! este parati,

Praedulcesque petamus agros! nam rure vocamur

Vicino Italiae: vires hic forte superbas

Dum tulero, propriis discedet ductor ab oris".

15

O miser inque dies miser, invictumne lacessas?

Num te fama ducis totum vulgata per orbem

Praeterit? o genitor rerum, compesce furores!

Nescio namque mali quid mens presagat eunti.

Iamque valens modicum invalidos provincia alumnos

20

Legat in Ausonios inimico nomine campos.

Non ductor, decus et Latii spes unica regni

Tunc Veneti servare solum de nomine dictum

Quartanam paciens poterat nec tendere bellum

Hostibus, inmodicas animo sed decoquit iras -

25

Vt, caveis cum forte leo vinclisque tenetur,

Non artus agitare valet, non promere vires,

At duro premitur tantum sub lege magistro;

Forte aliqua partos valeat si rumpere nodos

Atque diu desueta cruor madefecerit hora,

30

Ipse lacer custos iras prior imbuet, inde

Obvia turba virum morsus satiabit amaros.

Interea Ludovicus ovat regnumque fatigat

Fastibus ac tantos sibimet blanditur honores,

Hoste velut necto spoliis potiatur opimis.

35

Infaustus Verone etiam contendit ad arcem.

More pii regis tamen ut subsedit apertis

Moenibus, antiquos sociis disterminat agros

Nil veritus, metuenda nimis quia sustulit ipsum

Fama, Berengarium loeti dispendia passum.

40

Ah Latium, quis te tantis defenderet armis?

Ergo, pius genitor rerum, servato magistrum,

Ne pereant uno Latialia gaudia loeto!

Convaluit quia regnator tamen, undique lecti

Conveniunt proceres laeti vexillaque castris

45

Proripiunt celeresque Athesis ad moenia tendunt,

Haec obiter comi <re>serantes famina regi:

"Te petimus, pietatis honor, nec parva precatu

Credimus haec: urbem propriis si coeperis armis,

Menbra viros sine curtari, qui foedera regni

50

Proturbant totiens, dampnum pietatis iniquae

Ne patiamur!" Ad haec "Animis advertite," ductor

"O proceres", inquid; "monitus et crimina capto

Ne conferte viro, generis quia sanguine pollet

Et forsan facinus maturis deseret annis.

55

Testetur pia iura poli, et dimissus abito".

Hoc satis. Hi contra celeres cum murmure gressus

Intendunt, rabidas acuentes pectoris iras,

Nil moti dictis; potius fera murmura rodunt,

Non se posse malum posthac dimittere inultum.

60

Talibus ad veniunt urbem muroque propinquant:

Ilicet admissi penetrant miserabile templum,

Quo Ludovicus erat, subito rapiuntque ligantque

Et pulchros adimunt oculos. Securus in aula

Forte sedebat enim: idcirco pia munera lucis

65

Perdidit, obsessus tenebris quoque solis in ortu.

Tu ponens etiam curtum femorale, Iohannes,

Alta tenes turris, si forte resumere vitam

Sit potis; hinc traheris tamen ad discrimina mortis

Et miser in patria nudus truncaris harena.

70

Nuntius at postquam sociorum allabitur aures

Praelatum iuvenem communi lumine cassum,

Consilii fugiunt inopes passimque recedunt -

Flante velud zephiro liquescunt aeros aurae

Vere novo, gremium solvunt cum rura coactum

75

Frigore brumali crebris boreaeque pruinis.

Nec removere viros cessat de parte superbos

Fortis Adalbertus iuvenilibus obsitus annis,

Appenninicolas fausto qui nomine turmas

Elicit, egregio cupidus servire magistro.

80

Emicuit subito in mediis lux alma tenebris

Et rediit pax grata piis, procul agmine tristi

Exempto patriaeque duce ac genitore recepto.

Qui, licet effusos toto egerit orbe triumphos,

Cluserat imperii necdum diademate vultum

85

Romana steterat rutilus nec vestibus aula

Induperatorum solito de more parentum

Cur, nisi quod vicisse dolos virtute decebat,

Ad summum transire gradum nisi saepe vocatum?

Summus erat pastor tunc temporis urbe Iohannes,

90

Officio affatim clarus sophiaque repletus,

Atque diu talem merito servatus ad usum.

Quatinus huic prohibebat opes vicina Charibdis,

Purpura quas dederat maiorum sponte beato,

Limina qui reserat castis rutilantia, Petro,

95

Dona duci mittit sacris advecta ministris,

Quo memor extremi tribuat sua iura diei

Romanis, fovet Ausonias quo numine terras,

Imperii sumpturus eo pro munere sertum

Solus et hocciduo caesar vocitandus in orbe.

100

Talibus evictus precibus iubet agmina regni,

Quis - cum bella tulit, quis - cum sacra munera pacis,

Affore, quae tanti gressum comitentur honoris.

Iamque iter emensus postquam confinia Romae

Affigit, ire iubet celeres ad templa sodales,

105

Vicinum qui se referant. Sonat ecce Subura

Vocibus elatis populi: "Properate faventes!

Rex venit Ausoniis dudum expectatus ab oris,

Qui minuet solita nostros pietate labores!"

Fervere tunc videas urbem et procedere portis,

110

Quot Roma gremio gentes circumdat avito.

Interea, princeps collem, qui prominet urbi,

Praeteriens ubi se prato committit amoeno,

Singula queque modis incendunt aethera miris

Agmina. Namque prius patrio canit ore senatus,

115

Prefigens sudibus rictus sine carne ferarum

Indicio: "Devicta cadent temptamina posthac,

Si qua hostes animo cupient agitare ferino".

Dedaleis Graius sequitur laudare loquelis

Stoicus, hic noster cluibus quia pollet Athenis

120

Et sollers iter in Samia bene callet arena.

Cetera turba pium nativa voce tyrannum

Prosequitur totaque docet tellure magistrum.

Hic etiam iuvenes nitida respergine creti,

(Alter apostolici nam frater, consulis alter

125

Natus erat) pedibus defigunt oscula regis;

Hinc ubi praesul erat, gressum comitantur erilem.

Vestibuli ante fores, graduum qua pervius usus

Advehit ornatam cupidos intrare per aulam,

Ille quidem sacro fulgens residebat amictu,

130

Altarisque subibat ovans hinc inde minister.

Quid referam populos istinc illincque coactos

Vndantesque gradus, cum rex ad templa subiret

Evectus pastoris equo? mox quippe sacerdos

Ipse futurus erat, titulo res digna perhenni.

135

Advenit ut tandem lecto comitante ministro

Atque pedes sensim gradibus conatur ab imis,

Vndique turba premit, cui vix obstare satelles

Voce valet nutuque minans; erat omnibus ardor

Cernere presentem, cupiunt quem secula regem.

140

Ter quoque sacra pius gradibus vestigia fixit,

Magestate manus cogens cessare tumultus

Vndantis populi. Postquam conscenderat omnem

Ascensum, aureolo praesul surgens cliothedro

Oscula figit ovans dextramque receptat amicam.

145

Hinc adeunt aulam pariter tibi, Petre, dicatam,

Ianitor aetherei pandis qui limina templi.

Ante fores stant ambo domus, dum vota facessit

Rex: etenim se cuncta loco vovet ultro daturum,

Quae prius almifici sacris cessere tyranni.

150

Illicet his verbis volvuntur cardine postes,

Extollitque sacer laudes per templa minister,

Vtpote Silvestrum videat properare magistrum,

Constantinum etiam tipico baptismate lautum -

Nec minus his decus orbis inest rerumque potestas,

155

Tempora ni peiora forent impulsaque cessim.

Iam tumulo piscatoris sacra purpura regis

Sternitur et Christus lacrimis pulsatur obortis.

Templa petit ductor posthaec, ubi fercula dono

Pastoris digesta nitent. Setina propinant

160

Ac, decet ut regem, variant tucceta ministri.

Mox croceis mundum <ut> lampas Phoebea quadrigis

Luce, deus qua factus homo processit ab antro

Tumbali, perflat, populus concurrit ab urbe

Cernere vestitum trabea imperiique corona

165

Augustum. Replicata calent spectacula totis

Aedibus, auratis splendent altaria pannis,

Cum princeps nitidus Tyrio procedit in ostro

Tegmina vestitus crurum rutilante metallo,

Quale decus terrae soliti gestare magistri.

170

Advenit et domini pastor praepostus ovili

Officio laetus, quamvis resonaret utrinque

Clamor: "Ades presul, totiens quid gaudia differs

Innumeris optata modis? per vincla magistri

Te petimus, depone moras et suffice votis!"

175

Talibus arae adeunt gestis absida sacratae

Lumina terrarum. Modicum post en diadema

Caesar habet capiti gemmis auroque levatum,

Vnguine nectarei simul est respersus olivi;

Caelicolis qui mos olim succrevit Hebraeis

180

Lege sacra solitis reges atque ungere vates,

Venturus quod Christus erat dux atque sacerdos,

Omnia quem propter caelo reparentur et arvo.

Iam sacrae resonant aedes fremituque resultant

Clamantis populi: "Valeat tuus, aurea, princeps,

185

Roma, diu imperiumque gravi sub pondere pressum

Erigat et supera sternat virtute rebelles!"

Perstrepuere nimis; sed facta silentia tandem.

Lectitat augusti concessos munere pagos

Praesulis obsequio gradibus stans lector in altis,

190

Caesare quo norint omnes data munera, predo

Vlterius paveat sacras sibi sumere terras.

Dona tulit perpulchra pius hec denique templo:

Baltea lata ducum, gestamina cara parentum,

Gemmis ac rutilo nimium preciosa metallo

195

Ac vestes etiam signis auroque rigentes,

Distinctum variis simul ac diadema figuris.

Quid referam, quantis replerit moenia donis?

Nonne maris paucas videor contingere guttas,

Syrtibus atque manu sumptas includere arenas,

200

Quando brevi tantos cludo sermone triumphos?

Doctiloquum, credo, labor iste gravaret Homerum,

Officio et genuit tali quem Mantua dignum.

Nec temptabo meis ultra fastidia dictis,

O iuvenes, inferre, calet quis pectore sanguis

205

Et plectro meliore movet praecordia Clio.

Mille mihi satis est metris tetigisse labores;

Mevius atque licet videar, vos este Marones,

Et post imperii diadema resumite laudes!