Bonifatius carmina 1

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1881

Altre sezioni


Aurea nam decem transmisi poma sorori,

Quae in ligno vitae crescebant floribus almis,

Illius et sacris pendebant dulcia ramis,

Cum lignum vitae pendebat in arbore mortis.

5

Cum quibus et ludens conprendas gaudia mentis

Et tibi venturae conplearis dulcedine vitae,

Manducans mulso inspireris nectaris haustu.

Spirantes replet nardi flagrantia nares.

Cum quibus et malis conpares regna futura:

10

Dulcia sic quondam celebrabis gaudia caeli.

Sunt alia alterius ligni acerbissima mala,

Pestifero vernant quae in ligno mortis amarae,

Quae Adam manducans dira est cum morte peremptus,

Antiqui infecta et flatu et felleque draconis,

15

Vipereo ut dudum saeve perlita veneno.

Nitatur palmis haec numquam tangere virgo,

Mandere quae nefas est et gustare profanum,

Ne dentes strideant fuscati peste maligna,

Talibus aut malis frangantur foedera sancta,

20

Vel superi incassum perdantur premia regni.

Cernere quis poterit, numero aut quis calculus aequat,

Splendida quae stolidis praestavi munera saeclis?

Aqua praesentis moderantur dogmata vitae,

Atque futura novi praestantur premia regni,

25

Ritibus atque meis conplentur iussa superna,

Talibus humanum semper miserebor in aevum.

Iuvavi mortale genus virtutibus almis

Imperiis domino superis famularier alto,

Tetrica mundani calcent ut ludicra luxus.

30

Regina clamor, caelorum filia regis,

Ad requiem ut tendant animae pulsabo tonantem

Actus vel dicti sensus seu ut vincla resolvat.

Sedibus e superis soboles nempe architenentis,

Cuncta meis precibus restaurat saecla redemptor,

35

Arbiter aethereus condit me calce carentem,

In qua nec metas aevi nec tempora clausit,

Tempora sed mire sine tempore longa creavit.

Fecunda et fortis vernans virtutibus altis,

Ipsius altithroni ductrix et nuntia dicor,

40

Dum Christi populo per mundum labara porto,

Et virtute mea viventes legibus aequis

Sacrantur Christo et demuntur crimina prisca.

Clamor cuncta dei cernentis praevia legis,

Accola sum terris, sed caeli ad gaudia plures

45

Transmitto inlustres superis et sedibus aptos.

Hic sine me nullus Petri consortia sancti,

Omnibus aut Pauli captat, qui finibus orbis

Luciflua promunt fuscis mea lumina saeclis.

Inclita me nullusque relicta ad premia regni

50

Conscendit Christi, misero nec gratia fulget.

Ast tamen, heu miserae, non scando ad regna polorum.

Sancta comes faustos omnes comitata perhortor

Perpetuam meritis caelo comprendere vitam.

Et sine me scandit nullus per culmina caeli,

55

Sed tristem ac miseram post illinc facta secernunt:

Fortunata nimis, si non mentita fuissem,

Aurea promittens starent ut ludicra mundi.

Terrigenas iugiter duco ad caelestia regna,

Viribus ut freti tradant ad corpora poenas

60

Regmina venturi captantes aurea saecli.

Igneus en genitor fertur mihi Iuppiter esse,

Vocibus et virgo stolidorum famine dicor,

Sed scelus ob varium terras liquisse nefandas.

Terrigenis raro facies mea cernitur usquam,

65

Inclita caelorum fuerim cum filia regis,

Talibus ut genitor moderans cum legibus orbem,

In gremio gaudens et figens oscula patris.

Aurea gens hominum semper gauderet in aevo,

Datam si normam servarent virginis almae.

70

Incubuit populis, spreta me, turba malorum.

Xristi dum iugiter calcarent iussa tonantis.

Idcirco penetrant Herebi subtristia nigri

Tartara Plutonis plangentes ignea regis.

Vincere me nulli possunt, sed perdere multi.

75

Est tamen et mirum, Christi quod sedibus adsto

Regnans et gaudens superis cum civibus una

Incola, sed quaerens germanam rura peragro,

Terras quam plures fantur liquisse nefandas.

Amplius in sceptris mundi iam degere nolo

80

Sanctam merendo tristis non nancta sororem,

Antiquus vates cecinit quod carmine David,

In terris vanos homines me virgine dempta,

Trans, ubi semper eram, fugiens nunc sidera scandam.

Moribus en geminae variis et iure sorores

85

Instamus domini cunctis in callibus una.

Sed soror in tenebras mortales mergeret atras,

Et poenas Herebi lustrent per devia Ditis,

Regmina si saecli tenuisset sola per orbem.

Illius adversas vires infrangere nitor,

90

Clamans atque "soror", dicens, "carissima, parce".

O genus est superum felix, me virgine nancta:

Regmine nempe meo perdono piacula terris,

Do vitae tempus, superis do lumen Olympi,

Ingenti mundi variis cum floribus arvo

95

Aurea gens hominum scandat quod culmina caeli.

Ast tamen altithroni non sacris finibus absum,

Impetrans miseris veniam mortalibus aevi,

Tranando iugiter Christi per saecla ministro.

Per me probantur veri falsique prophetae,

100

Atque mali expulsi sanctorum a limite longe.

Tempora non perdunt per me pia facta peracta.

In proprium meritum pressuras verto meorum,

Et miro exemplo scaevorum dira piacla

Nisibus eximiis commuto in premia sancta.

105

Tetrica multorum per me conpescitur ira,

Igneus atque furor rixae eum torribus ardens

Altrix virtutum, custos et sancta vocabor,

Arte mea iugiter conplentur iussa superna,

In caeli cuneo Christi quia sedibus adsto.

110

Tranquilla aeternum regem comitabor in aevum.

Pacificum passim fieret mortalibus aevum,

Aeternum imperium regerem si sola per orbem.

Xristicolis quondam e caeli sum carmine missa,

Vera dei soboles ortu dum saecla beavit.

115

En regnatoris saeclorum nomine ditor,

Regno inter Christi semper vernacula vernas,

Et terras iustorum habitans regina vocabor,

Caelicolaeque tenent iugiter me in culmine caeli.

Regmina quaecumque inlustro mea gaudia gestant.

120

In quibus et non sum, precibus iam rogor adesse.

Spiritus et corpus, si digner servier ipsis,

Tetrica pugnarum non torquent bella proterva.

Infames fugio discordias semper ubique.

Arbiter aethralis iussit me hoc semper habere.

125

Nisibus infringor scevorum et mente maligna,

Aurea mira mihi sed parta est aula polorum.

Heu miseris longe quis sum mortalibus aegris!

Qui in proprio tecto me dedignantur habere,

Clauditur his superum caeli sub cardine regnum.

130

Quapropter populi talem non spernite sponsam,

Qua sine non caeli penetratur virgine templum

Hic inter numeror sacras vix sola sorores,

Vestibus in spretis specie quia nigrior exsto.

Multi me spernunt, cunctis dispectior en sum,

135

In terris nusquam similatur vilior ulla,

Libertatis opem dominus sed dabit in aethra:

Ima solo quantum, tantum fio proxima caelo.

Terras indutus me Christus sanguine salvat;

Ardua caelorum conscendet culmina nullus,

140

Si me forte caret, propria nec sorte sorores:

Cum domino Christo una sit carissima sponsa.

Ruricolae et reges, pueri innuptaeque puellae,

Innumeri heroes nati melioribus annis,

Sanctorum excellens martyrum pulchra corona,

145

Terribilesque viri meritis cum matribus almis,

In tanto numero, excepta me, viribus audax

Altithroni nullus capiet pia gaudia regis,

Ni iugiter nutrix et tutrix omnibus adsim,

Aeterni placans et mulcens pectora regis.

150

Flebilis et vacuus vocitatur mente monachus,

Acta mea pravo tumidus si corde refutat.

Terrigenis paucis conprobor amabilis hospes,

Et tamen altithroni nato lectissima virgo

Trano comes plures ducens super aethra phalanges,

155

Viribus et sponsi fidens sum sancta virago,

Regi regnorum mea simplex foedera servo.

Vitae perpetuae vernans cum floribus almis,

Inclita cum sanctis virtutum gesto coronam,

Regis saeclorum matrem comitata Mariam,

160

Gaudens quae genuit proprium paritura parentem

Impia qui proprio salvavit sanguine saecla.

Nuncupor angelicis et sum germana ministris,

Ignea conculcans spernendo ludicra luxus.

Tollitur in caelum rumor meus ante tribunal,

165

Almae martyrii dum gestant serta sorores.

Sanctorum frontem praecingens floribus orno,

Aurea flammigeris tranent ut ad astra coronis.

Igneus ut Phoebus splendentes sidera supra,

Tangor non pullis maculis speciosa virago.

170

Hac auri vinco specie gemmata metalla,

Virgine me facie quia non est pulchrior ulla.

Me cives caeli clamant: "carissima virgo,

In terris longe fueras, soror inclita, salve"!

Lucida perpetuae expectant me premia vitae

175

Internusque dies atque inmutabile tempus.

Vivida quique mei proiecit foedera iuris,

Mentis eius non ingredior habitacula demum.

Agmine post iuncto multis cum milibus una

Carmen selectum dicemus famine miro,

180

Cetera quod numquam modulatur turma piorum,

Aetherium dulci laudantes carmine regem,

Qui proprio nostram mundavit sanguine vitam,

Cui meritas grates sanctas sine fine canemus.

Cernebam tetrum lustrans per saecula monstrum

185

Visibus horrendum, nec dictu effabile quodam,

Pignora purpureo maculat quod sanguine terrae.

In varias caedes mortalia pectora cogens,

Dira fremens saevo passim cum murmure Martis

Ignea inferni animabus Tartara complet,

190

Terrigenasque tamen demulcet mente dolosa,

Auri materiem et fulvo splendore metalla

Sumant ut pretium, trucidato fratre gemello.

Aut gnatus auro bibat, genitore perempto.

Insane sapiunt homines, quia belua maligna est.

195

Tot tantosque viros multis cum matribus una

Tetrica crudelis trudens ad limina Ditis.

Haud secus alloquitur mortales ore superbo

Bestia pinnipotens: "dominans sum finibus orbis,

Horrendam dicunt me omnes, sed famine ficto,

200

Carior at multis conprobor lumine vitae.

Ast ego infesta crudelior hostibus omnes

Invisos habeo, et cum strofa sternere nitor.

Non quisquam in terris numerus aut calculus aequat",

Milia quot passim strofosa morte peremi.

205

Reges et proceres docui temerare premendo

Foedera atque pares pariter propriosque propinquos.

Haud secus ut populi perdant sua iura minores,

Pontifices multos temptans per devia duxi,

Candida ut meritis non scandant atria caeli,

210

Presbiterosque simul vastans per lucra peremi,

Ordinibus sacris degentes sterno phalanges.

Cum semel adgrediens comitabor fraude monachos,

Cetera feminei sexus seu turma virorum

Si mihi consentit mortalia grana serenti,

215

Perpetuae perdet mercedis lucra perennis,

Horrida pestiferis cumulat tormenta maniplis.

Divitis et cuius propria dominabor in aula,

Sollicitus pauper fit rebus semper egenus,

Nequicquam dapibus saecli saturatur opimis;

220

Et mentis longa merendo pace carebit,

Omnes magnanime spernit virtutis amicos.

Iustitiaeque fidem et pacem depello serenam,

Et Christi humilitas longe disperditur a me.

Sanctorum mansit numquam patientia mecum,

225

Misericordia non umquam mea tecta videbat,

Semper me horrescens fugiet dilectio sancta.

Natas priscorum clamant has carmina vatum,

Regis caelorum summa qui regnat in arce,

Quas ego invisas damnando semper habebam.

230

Qui me bachantem sua subter tecta recondit,

Concito caede furens, irarum maxima mater,

Alter ut alterius fratres sua viscera rumpant.

Conditor excelsus, dudum qui saecla creavit,

Non me formavit pariter sub lege creandi,

235

Sed priscus dudum in paradiso viscere natrix

Edidit invisam superis sub fraude maligna.

Inlicio plures stolidos me amare ferocem,

Dulcius ut mulsum quaerant quam nectaris haustum.

Quique tenet strictim strofosis actibus unam,

240

Amplius in sceptris mundi vitatur habere,

Non quod cernit habet caecatis mentibus errans,

Nec suus est proprius, sed sic mihi servus habetur.

Athletis Orci dicor "dulcissima virgo",

Caelicolae econtra vocitant me "pessima belua",

245

Quod plures populos mordens sub Tartara trusi.

Audivi quendam procerum dixisse priorum,

Inlustrem factis, famoso nomine Paulum,

Cunctorum stirpem et causam me esse malorum.

Prendere hunc mihi si traderet arbiter orbis,

250

Mordendo trepidi tremerent sub dentibus artus.

Serpens angelicus genuit me in culmine caeli,

Viperea spirans et crimina noxia cordi;

Pellexi et populi insidiando milia multa,

E superis regnis trudens in Tartara nigra.

255

Regina et mater peccati et praevia dicor,

Bella movens animis, caste qui vivere malunt;

Irasque insidiasque et mille crimina trado,

Altera in terris non est crudelior ulla.

Luciferum ut dudum seduxi fraude maligna,

260

Omnes sic passim mortales perdere tempto.

Qui me sub sinu gestant, se sternere tempnunt.

Viribus infestis alias convinco sorores.

In terris gradior, sed nubila vertice tango,

Terrificas grassans germanas subsequor una,

265

Viribus invisis sanctos in calce perunco,

Rectos ex armis propriis prosternere nitor.

Clara fui quondam, Sodomae dum farra manebant,

Regmina foeda tenens, donec pius ultor ab alto

Ardentes flammas multans et sulphura misit.

270

Praevia sum luxus petulantis foenore carnis,

Viribus aequalis bibulae perfecta sorori.

Lurida nam dudum frangebam moenia sancta,

Aurea dum Solymae famosae templa ruebant;

Grandia nam populus mordax quondam idola fecit.

275

Vivere iam docui mediocres mente superba,

Lectos et proceres iustos quoque spernere victus.

Arte mea plures submersi faucibus Orci,

Externi ut superis miscentur civibus ignis.

Ex bibulis semper dinoscor condita buccis,

280

Blandius inliciens stultis sum cara virago.

Rixas irarum iugiter conturbo feroces,

Ignavos oculos et linguam famine trico,

Et pedibus tardos somnos et semina dira

Toto infirmato mollescens corpore trado.

285

Aurea faustorum fugiet sapientia longe,

Stultorum passim persultant gaudia mecum:

Dulcem semper amat me sic luxoria matrem.

In gremio illius iugiter nutrimina porto,

Crudeles animas urens cum torribus atris,

290

Edita stelligeri ut non scandant culmina caeli,

Baratri repetant lustrantes ima profundi.

Auferat humanis deus istam mentibus ydram,

Tale homines ut non vastet per saecula monstrum!

Limpida sum, fateor, saeva sed fraude maligna,

295

Vsibus humanis dulcis ceu nectaris haustus,

Xristicolas passim perdens per tetra venena.

Omnia pertemptabo ardendo viscera febre.

Ruricolam rarum quemquam sine vulnere linquo:

Ignibus internis animas ad Tartara duco,

300

Aurea luciferi ut non tranent culmina caeli.

Ars mea escarum et vini nutrimine crescit.

Infelix mortale genus, quod bestia talis

Tetrica mulcendo tradit per Tartara mortis!

Heu miseri, talem, mortales, spernite gypsam,

305

Quae mares matresque simul disperdere temptat.

Parcite sumptuosos victus et sumere potus,

Quo solet antiquus serpens nutrimine pasci,

Qui Sodomae princeps quondam dum regna vigebant,

Igniferum rapuit dum cives sulphur ab ethra.

310

Impia gignendo sum filia daemonis atri;

Non sum satoris superi moderamine creta,

Viribus atque meis mors introivit in orbem,

In paradisi ortos quondam dum vipera repsit.

Dum fratrum aspiciam sanctorum facta tabesco,

315

Infelix fatum tanta me fraude fefellit,

Ac bona sic propria frendendo perdo dolose.

Atque ego virtutum vastatrix impia dicor,

Ignea si pariter sum nec martyria prosunt,

Tartareum macerans et torquens corde venenum.

320

Iam dudum nutrix errorum et stulta vocabar:

Germine nempe meo concrescunt pignora saeclis

Noxia peccati late per limina mundi,

Ob quod semper amavit me Germanica tellus,

Rustica gens hominum Sclaforum et Scythia dura.

325

Adsum si gnato, genitor non gaudet in illo.

Non caelum terramve, maris non aequora salsa

Tranantem solem et lunam, non sidera supra

Ignea contemplans quaero, quis conderet auctor.

Altrix me numquam docuit, sapientia quid sit.

330

Altera sordidior saeclis non cernitur usquam.

Idcirco invisam vocitat me Grecia prudens,

Tetrica quod numquam vitans peccamina curo.

Versicolor varie migrans per saecula lustro,

Auribus atque oculis serviens per devia duco.

335

Non una specie, varia sed imagine ludo,

Auri flaventis passim argentique micantis

Gemmiferas species, ut ament, mortalibus apto,

Luciflua ut perdant venturae praemia vitae.

Omnigeno iugiter mortales agmine vasto:

340

Rurigenas animas perdens per vulnera sterno,

Incautis semper furtim mea spicula mitto.

Arte mea perdunt multi pia facta laboris,

Ieiunium pariter, solamina et pauperis aegri.

Almisonaeque preces claris cum laudibus una

345

Clam pereunt, factor si non est cautus in actu.

Talia patrantem vocitant me "virgo maligna",

Aurea venturae qui quaerunt munera vitae;

Non cesso spolians plures mercede futura.

Terrigenas Christi pervertens omnia tempto,

350

Intemerata fides nusquam ut videatur in orbe,

Aeterna infelix perdet habitacula miles,

Et gemma et aurum et vestis, lanugine texunt

Quam Seres vermes, propria ad mea iura recurrunt.

Omnia humanis non necessaria rebus,

355

Quae homines longe lateque habere videntur,

Vsibus ecce meis serviunt sub mente superba.

Falsior inter nos probatur nulla sororum.

Non est in terris me virgo stultior ulla,

Existens cunctis neglectu audacior una.

360

Grates dedignor domino persolvere dignas,

Limpida quoque modo perlustrent lumina terras,

Et caeli speciem depingent sidera pulchram,

Gentis humanae aut dominus quis conditor esset,

Ex qua re varias voluisset fingere formas.

365

Non ignara mali, recti sum nescia vivens.

Tot hominum leges et iussa altissima Christi

Infringens semper spernendo querere nolo,

Aut quid praeciperet mortalibus arbiter orbis,

Ardua non cupia, vereor non ima profundi.

370

In terra mortem timeo, non vivere curo,

Talibus exuberans dicor "stultissima virgo".

Ignea sum fervens, turbo precordia bellis,

Rixarum iactans iugiter per corda venenum,

Antiquos sceve lacerando dissipo amicos,

375

Caram iustitiamque dei mox disseco demens.

Viribus atque meis valeo depellere sensus,

Nesciat ut ratum mens vano errore decepta.

Dextera namque mea tradet fera corpora loeto,

Inscia baccatur quando vertigine caeca.

380

Ardentes agito sermones ordine stulto,

Lurida rixarum populis fera semina spargo.

Omnipotens mandat sanctis me absistere templis.

Quae me circumstent non deinde pericula cerno.

Vox mea terrificis vaga personat alta loquelis,

385

Irrita dicta ferens et raro sentio vera.

Talibus in rebus spatior retrograda vivens.

Vana superstitione mea volo semper adesse,

Ritibus angelicis expellor ab aethere summo.