Temporis prisci proceres Damascum
Dixerant culmen Syriae, caputque
Patris Abrahae Chanami vocatam
Prole Damascum.
5
Cessit at postquam patris a Seleuco
Civitas est Antiochi decore
Structa, quam cunctae Syriae eminere
Maluit auctor.
Nuper huc Christi famuli feruntur
10
Territi prima tribulatione
Qua pium constat Stephanum cruento
Grandine pressum.
Hinc via facta geruli fideles
Huic ferunt urbi radios beati
15
Luminis, fecunda Dei serentes
Semina verbi.
Coepit hic iam lux, tenebris fugatis,
Splendide fulgens adeo micare,
Nomini ut primordia Christiano
20
Vrbs daret ista.
Tum ferax accrescere praeminentis
Tritici surgit seges, ac referre
Centuplum coelis patienter aucto
Mergite fructum.
25
Spiritus sancti radiata luce,
Intuens toto orbe famem futuram,
Fertiles certat Solimam patronis
Ferre maniplos.
Nam prophetiae quoque dona sumpsit
30
Muneris charismate, quo, tributo
Gentibus, Iudaea caret, salutis
Fonte negato.
Vrbe qua certamina sunt labore
Plura decertata pio, fideles
35
Clara quis Christi referunt alumni
Praemia regni.
E quibus multis, quia Christiani
Nominis fons hic et origo coepit,
Post Palaestinos breviter triumphos
40
Paucula tangam.