Vrbs nacta Antiochi nomen de nomine regis,
Sortis apostolicae magnis instructa magistris;
Ierarcha Petro, hic prima residente cathedra,
Praesulis et digni officium solerter agente,
5
Atque scholae Paulo docili coelestis alumno,
Egregius celebrat, Christo donante, triumphos;
Martyribus factis, isto sed nomine nec dum
Dictis, martyrii quoque dat reverenter honorem,
Et Machabaeorum recolit solemnia fratrum:
10
A quibus antiquae dum testificatio legis
Fortiter asseritur, matre exhortante beata,
Pro legislatore Deo stant ultima passi.
Et quia pro casta mandati lege necantur,
Christi sunt testes, veteris qui legis habetur
15
Finis principiumque novae, probat auctor utrique.
Qui sacra dum certant non abiurare paterna,
Interimi nec seduci vincive valebant;
Terrorem regis puerorum pectora frangunt,
Munia nec legis, tormenti machina fregit.
20
Quem vincunt pueri barbatos vicerat hostes;
Victorem regum superat patientia fratrum.
Haud dubium pro lege Dei quod caede perempti
A Domino legis capient pia praemia morti,
Sumentes roseas, Christo tribuente, coronas.
25
Hic Agabi pollent sancti monumenta prophetae,
Inque rudi testamento, cui gratia vatum
Enituit veterum, claro ventura canenti.
Ille famem multis praedixerat ante diebus
Quae pressit totum, regnat dum Claudius, orbem.
30
Namque prophetali pulsus cum munere, dona
Huc a Iudaea manifestans coelica venit,
Iudaeis ablata, piae sed tradita genti:
Lumen ab Hebraeis extrusum gentibus ortum.
Hic sancto cecinit Paulo sua vincla manere;
35
Cuius corripiens zonam, palmasque pedesque,
Devinxit sibi, vaticinans sic esse ligandum
In Solima fratrem, cuius vincimen id esset.
Hic etiam Manahen, qui collactaneus ipsi
Scribitur Herodi, doctor simul atque propheta,
40
In Christo clara tumulatus sorte quiescit.
Coniugis hic Chuzae, qui olim curator alebat
Herodem, pariter recoluntur festa Ioannae.
Quam meminit Lucas Domini vestigia Christi
Sectatam, sociisque ipsique fuisse ministram.
45
Hanc quoque Procorus habitare diaconus urbem
Delegit, fidei merito, virtutibus atque
Pluribus insignis, hic et complevit agonem.
Huic primus praesul, post Petrum, Evodius urbi
Iura sacerdotis, Petro tradente, subivit.
50
Dignus quem Petrus tali donaret honore,
Atque vices tanti caperet pastoris ab ipso,
Pro grege commisso forti qui robore fretus
Martyrii meruit certans hac urbe coronam.
Quam dignus meritis successor laudibus effert,
55
Ecclesiae scribens Ignatius Antiochenae,
Ipse feris abiens tradendus corpore Romam.
Discipuli estis, ait, Petri Paulique vocati
Depositum vobis ab eis servate relictum,
Et memores estote pii pastoris, ab ipsis
60
Qui datus est vobis, nec confundamur alumni
Sicut adulterio corrupti seminis orti.
Tam dulcem sanctumque Patrem sed moribus almis
Efficiamur eo tam castifico Patre digni.
Hac etenim residens Ignatius urbe nitebat,
65
Huic post hunc praesul fidei pia dogmata dedens,
Morte triumphata, quem se vidisse fatetur,
Sumpsit apostolico socius quae strenuus ore.
Audito cuius celebri rumore senatus,
Principe Traiano fervorem stragis agente
70
In nostros, statuit qua pasceret ora ferarum
Insanaeque daret Romae spectacula plebi.
Abripitur, vinctusque datur custodibus ultro,
Militibusque decem ducendus traditur Vrbi.
Qui loca praeteriens Asiae, dum caerula vadit
75
Navigio, veneranda piis dat semina terris,
Ecclesiaeque docet populos persistere toto
In sancta cum corde fide, vitare profanas
Quae tunc extulerant hereses caput ore chelydri,
Exhortans ut apostolicis nexamine forti
80
Haererent monitis, horum praecepta secuti.
Adveniens Smyrnam, Polycarpi fultus amore,
Dirigit hinc Ephesum scriptis solamina verbi.
Hinc simul instruitur Magnesia, necne Meander;
Ecclesiae Trallis dantur quoque semina vitae.
85
Romanis etiam scribens pia grammata mittit,
Poscens ne pro se doleant, ne spem sibi tollant
Martyrii; iam carnis eis affectio desit
Erga se, poenas hilari qui corde receptet
"Ecce salutares, inquit, mihi nosco ferarum
90
Exacui dentes, veniant, his carnibus uti,
Quaeso, meis liceat diras, quas opto parari,
Ac peto ne nostrum metuant contingere corpus,
Quorumdam veluti crebro timuisse patescit:
Quin et si dubitent, ego me, veniam date, subdam.
95
Nosco quid expediat mihi discipulus fore Christi
Nunc coepi, non invideat quem quisquam adipisci.
Fornaces ignesque, crucesque, feraeque parentur,
Membra revellantur, pateantque medullitus ossa;
In me supplicii conflentur robora cuncti,
100
Vt modo pervaleam Christum comprendere Iesum."
Inde datis scriptis, Polycarpo tradit alendam
Ecclesiam, coeptum repetens iter, Antiochenam;
Et veniens Romam Traiani sedibus astat.
Hic oblatus ei pariter residente senatu
105
Praeponensque Dei cultum terroribus horum,
Plumbatas scapulis primo accipit ictibus actas;
Hinc eius lanians latus ungula sulcat utrumque,
Quodque subinde fricant scabri rigidique lapilli,
Deinde volae manuum vivo carbone replentur,
110
Infusoque olei fotu flagrante papyro
Costarum cratis laterumque arvina cremantur.
Inde pavimento prunarum aspergitur ignis,
Et super hunc sanctae tolerant consistere plantae.
Tum requies iusto lectus conceditur ardens,
115
Vellitus unde iterum trahitur discindere dorsum
Vngula dilacerans carnes et ad ossa penetrans;
Quaeritur inde dolor, patiens dum talia suffert,
Ac sale cum valido plagae infunduntur aceto,
Haec passus, fortisque manens, horrore fatigat
120
Tortores crucians, subigit frangitque flagella.
Victi suppliciis lanii vincire beata
Ferro membra parant, imo quoque carcere trudunt,
Constringuntque pedes magni sub pondere ligni.
Cumque tribus, nullo victus solamine pastus,
125
Sed neque potatus, mansisset athleta diebus,
His indefessus Traiani sede superbi
Amphitheatrali deducitur ante tribunal,
Quo, Romanorum cuncta properante caterva,
Obiicitur geminis sub vincla leonibus actus.
130
Iamque datus, caveae rabidos audire ferarum
Vt coepit fremitus, flagramine talia fatur,
Martyrii et magno succensus amore triumphi:
"Sumite, Romani, nostram quicunque palaestram
Spectatis, cunctique viri, mea sumite verba:
135
Non abs re patior, nec propter vana laboro.
Me pietas, non impietas perducit ad ista,
Nec propter facinus, sed pro pietate trucidor.
Frumentum Christi, fateor, me dentibus harum,
Mundus ut inveniar panis, molar ipse ferarum."
140
Permissi veniunt, illo haec dicente, leones,
Praefocantque pium, iussi componere luctam,
Caetera non audent, nec enim contingere carnes
Praesumunt, tantumve cibo violare cadaver.
Mortua membra feras, homo quae laceraverat, arcent.
145
Quae ratione vigens ratione vigentia torsit,
Haec ratione carens ratione carentia servat,
Christicolisque suae linquuntur et integra sedi.
Haec ad quam revehunt comites invicta ferentes
Ossa triumphati, proceres vincentia mundi,
150
Daphniticamque locant extra pia pignora portam
Mortuus ut tegeret vivens quam rexerat urbem.
Angelicis quondam conspexerat iste choreis
Sidereos trinum cives efferre decorem;
Coelicus antiphonis modulans recinebat ut hymnos
155
Ordo, notansque modos proprios, docet organa turmas.
Spargitur hinc celebris mundi per climata ritus.
Huic manifestatum pergenti ad praelia fertur
Eius pontificem post se fore sedis Heronem,
Vtilis ipsius qui tunc levita nitebat,
160
Quique gradum digne subiens huiusce decoris,
Huius et exemplum sectans imitator habetur,
Proque gregis Christi cura procumbit alendi.
Instruit hanc post quem praesul Cornelius urbem.
Tum quoque post Petrum quintus hic praefuit Heros,
165
Theophilus sextus, sapiens sanctusque sacerdos,
Cuius catholicae doctrinae scripta feruntur,
Contra diversas docte bellantia sectas,
Hermogenem et reliquos qui confutavit ineptos.
Congressusque palam superavit falsa sequentes.
170
Qui procul exturbans docti celeberrimus oris
Vt vigilans pastor rictus clamore ferarum
Atque lupi Christi gregis insidiantis ovili,
Praesentes vegetat, venturis arma ministrat,
Ecclesiamque Dei vita verboque venustat.
175
Hinc Maximinus rite post apostolos
Qui rexit urbem fertur istam septimus.
Serapion post hunc, fide clarissimus
Ac eruditus regulis authenticis,
Quibus refutat improborum naenias;
180
Qui se prophetas iactitabant publice,
Sanctis agentes vatibus contraria
Et spurca mundis inserebant semina
Dum tritico conspergerent zizania;
Hic Maximillae detegens mendacia,
185
Honore vatis quam colebant inscii,
Ostendit eius exsecranda semina.
Huiusce subscripsere sancti epistolis
Viri probati, praesules ac martyres,
Qui pluribus fervore sancto scriptitans,
190
Docet fideles, infideles arguit,
Rectos tuetur, deviantes corrigit,
Nunc apta firmans, nunc inepta respuens;
Qui Martiani reprehendens dogmata
Monstrat sibi ipsis quod sient contraria,
195
Notans sequaces quos dotcetas nominant,
Servatque agellos a maligno semine,
In quis benigna nutriebat gramina.
Hic ad supernam dum recessit patriam,
Asclepiades praesulatu fungitur
200
Istius urbis, inter almos milites
Confessione clarus et fortissimus.
Congratulatur huic Alexander, datum
Solymae a Deo quem praesulem signavimus.
Solans alumnos urbis huius litteris,
205
"Levavit, inquit, nostra Christus vincula
Et arcta dilatavit huius carceris,
Asclepiadem, sanctitate praeditum,
Huius honore culminis dignissimum,
Sumpsisse vestra comperi quod regmina."
210
Post quem Philetus, hinc Zabennus iungitur,
Geminus senatu splendet huius presbyter
Lepore clarus, emicans scientia,
Monimenta libris praedicant ut indita.
Abhinc Babillas urbis huius pontifex
215
Confessionis dignitate praeminet:
Qui dum frequenter passionibus suis
Christi triumphans extulisset gloriam,
Et innovatis invicem carptoribus,
Flagella fortis pertulisset maxima,
220
Intra cavernae carceralis vincula
Vitae capessit gloriosae terminum.
Cum quo feruntur tres necati parvuli
Philidanus, Epolanus, Vrbanus simul
Huius secuti Patris altum tramitem.
225
Cuius beati martyris mausoleum
Daphnis renidet, urbis in suburbio.
Qui Iulianus, pestilens apostata,
Dum, fana Castaliae colens scaturiginis
Misero litaret impudens Apollini,
230
Responsa nec stipulatus ulla sumeret,
Huiusque causas quaereret silentii,
Iuxta Babillae busta haberi martyris,
Tandem remissi detulere daemones
Responsa se non posse quare reddere.
235
At ille mox venire Galileos iubet
(Nam Christianos sic vocare sueverat)
Et hinc sepulcrum martyris propellere.
Tunc Christiani rege Christo praediti,
Arcam levantes hymnizando martyris
240
Laudes in exsultatione concrepant,
Aures profani principis per millia
Sex impetentes haec canendo carmina:
O Christe, confundantur omnes ethnici,
Qui vana adorant supplicantes sculptilia,
245
Et gloriantur qui suis in idolis.
Coelum resultat arduis clamoribus,
Tyrannus atris infremit doloribus.
Tum Christianos ille mandat abripi
Et carceris trusos in imis affici.
250
Praefectus eius implet hoc Salustius,
Arctansque quemvis Christianum primitus
Sibi obviantem (nomen huic Theodorus),
A luce prima torquet usque vesperam
Crudelitate tam truci, tortoribus
255
Ad flagra mutatis, ut unquam diceret
Se nemo tam vidisse factum atrociter.
Pendens equuleo sed nihil praeter pium,
Actus flagris hinc inde saevientibus,
Dicebat hymnum quem canebat pridie.
260
Considerans egisse nil Salustius
Immanitate tam ferae sententiae,
Iuvenem recepit obstupens ergastulo,
Ac imperatori quid actum sit refert,
Quem commonet ne tale quid de caetero
265
Praesumat, ipse sibi parans infamiam,
Et Christianis qui resistunt gloriam.
Minatur ergo Iulianus Persicam
In Christianos arma post victoriam,
Totasque vires se daturum praelii.
270
Divina sed resistit his sublimitas,
Miserum relegans quem minacem sustinet.
Nempe hoste caesus abdito subvertitur
Finemque vitae sumit atque fascium,
Christo potentis architecti filio
275
Diro locellum fabricante funeri.
Ast intimasse traditur Theodorus
Saevis adactum se parum doloribus,
Sed allevatum spiritali lumine,
Iuvenem sibi astitisse, candidissimo
280
Sudoribus se terserit qui carbaso,
Aquam frequenter frigidam qui infuderit
Eumque sub labore roboraverit:
Dolet unde fessis hostibus parci sibi,
Se gloriatus luce Christi perfrui.
285
Ipsumque fanum fulmine ardet coelico,
Deus favilla delitescit Pythius:
Flagris subacti id clamitant Neochori,
Id rusticorum tota fert vicinia.
Praefectus alter sancta mictu attaminans,
290
Christique templum inane censens numine,
Praesumptionis digna pendit praemia,
Dum, putrefactis abditorum ductibus,
Blasphemiarum stercus effert organo
Saevaque multae peste gnarus interit.
295
Praelatus ipse probra gazae regiae
Addens cavillo, dum cachinnat, aemulo,
Manum supremi cognitoris non fugit,
Oris meatu fulcra fundens corporis,
Vacuus repente qui facessit sanguine.
300
Laquei parantur innocentes fallere
Fontesque dapnis sordidat contamine,
Cibi forenses hic madent aspergine.
Quidam gementes munda mundis iudicant,
Quidam exsecrantes respuunt spurcamina,
305
Damnant profana, laude lucis oppetunt,
Palmas adepti dignitate funeris.
Rerum rapinam quidam ovantes efferunt:
Vt dux Valentinianus, indignans sacra
Stilla inquinari, non renutat carcerem
310
Laeto ministro, aut incolatum perpeti
Centena adeptus, unde regni purpuram
Pro militari mox capessit baltheo.
Cives abactis urbis huius mercibus
Vesanientis opprobrant socordiae
315
Taurina mundum quod erat quassatio
Querulis crepantes insonant conviciis,
Barbae imo stamen torqueatur funibus.
Matrona castis culta nec non moribus
(Tellure pulcher procreatus pullulat
320
Qua flos Ioannes laude digna presbyter
Fugiens, petitus saepe, summa ad regmina),
Choro notatum ridet hostem Publia,
Tacere iussa despicit lyphaticum,
Nec caesa parcit carminare erroneum.
325
Post vitae excessum sancti magnique Babillae
Ecclesiae regimen capit hac Fabianus in urbe,
Concilii decreta sui Cornelius urbis
Romanae praesul cui confirmanda dicavit,
Quae feriunt heresim natam turgore Novati.
330
Scribit Alexandrinus ei Dionysius unde
Multa, notans istud quam sit damnabile dogma.
Successit cathedrae Fabiani Demetrianus,
Cui Paulus Samosatenus, qui, regmine sumpto,
Erroris lepra Christi maculavit ovile,
335
De Domino malesana ferens, dum simplicis illum
Naturae tantum docet humanaeque fuisse,
Divinum nitens in eo vacuare decorem.
Conveniunt igitur proceres pietate viriles
Pastoresque boni, caulis belvam insidiantem
340
Discutiunt, multoque premunt clamore latentem.
In quibus insignes aderant famaque celebres
Cappadocum gentis praesul tunc Firmilianus,
Gregorius Ponti, fraterque Athenodorus, atque
Iconii Nichomas, Helenus Sardensis, et horum
345
Praecipuus Solimae praesul Hymeneus, et eius
Vrbi vicinus Theotignus Caesariensis;
Maximus et synodo Bostrensis idoneus horum;
Cum quibus et multi variis e partibus orbis
Pontifices sacri, levitae presbyterique,
350
Hac urbem causa conciti apud Antiochenam
Obloquii contra fugitantem spicula mittunt
Serpentem multis dum lusibus effugit actus,
Conveniunt iterumque, iterumque relabitur anguis.
Concurrunt quoque multoties, dum numine fulti
355
Divino, tumidum tandem oppressere draconem.
Ad figenda tamen sinuosa volumina monstri
Huius, praecipue valuit quidam Antiochenae
Presbyter ecclesiae prudens, cui Malchio nomen:
Vir bonus, ornatus meritis fandique peritus,
360
Doctrina factoque potens, virtutibus altus,
Cum Samosateno cui disceptatio Paulo
Concilio soli concessum fertur ab omni,
Scriptorum excipiente manu, quam naviter acta,
Servatur cuncto veluti mirabilis aevo.
365
Solus enim propriis potuit vincire profatis
Ac monstrare palam Paulum se dissimulantem;
Solus ab internis anguem exturbare cavernis.
Deprensus clara damnatur voce chelydrus,
Monstraturque palam toto damnabilis orbe.
370
Deposito hoc Domnus praesul latrone levatur.
Post quem pontificis suscepit iura Timaeus.
Hoc quoque defuncto successit honore Cyrillus,
Quem sequitur Dorotheus, divino dogmate clarus
Et satis intentus, quare didicisse loquelam
375
Traditur Hebraicam, Graeco sermone disertus.
Fertur hic eunuchus matris de ventre fuisse,
Vnde et apud reges terrenum sumpsit honorem,
A Domino partem quoque pignoribus meliorem.
Erigitur praesul quo decedente Tyrannus,
380
Ecclesiae fervens sub quo tribulatio crevit
Quam rabidus furor accendit Diocletiani,
Omnigenis sanctos poenis qua vellere legit;
Diversisque modis diversas dum quatit urbes,
Craticulis hac urbe pii torrentur adusti,
385
Comprensi hicque duo iuvenes, virtute gemelli
Non natu, libare diis ducuntur ad aras
Iniectisque foco manibus, "Libasse putate
Nos, aiunt, si forte manus subducimus igni."
Dicta probavit opus, palmae nec ab igne remotae
390
Donec tota cadens manuum caro fluxit in ignes.
Hac urbe sanctae Iulianus indolis
Nitebat almus, eminens virtutibus,
Quibus pia florebat ex infantia,
Quibusque crescens bis novem peregerat
395
Adultus annos, legis in scientia
Dei laborans sedulus nocte ac die.
At dum renidet unicus parentibus,
Vxoris hunc vincire contubernio
Nituntur, atque respuentem commonent
400
Pauli beati paginis apostoli.
Septem dierum qui petens inducias,
Oratione fultus et ieiunio,
Summi voluntatem requirit Arbitri,
Tandemque sumit eius hoc oraculum,
405
Vti parentum vota taedis impleat,
Nec coniugalem copulam perhorreat,
Qua non pudorem coniugatus perderet:
Integritatis complicem quin sumeret.
Hoc roboratus vir pudens oraculo,
410
Audire iussa se editorum rettulit.
Gaudent parentes, ac requirunt nobilem,
Mox nobili quae necteretur, virginem.
Favente Christo repperitur commoda
Quae casta casto iungeretur congrue,
415
Basilissa, claris prodiens natalibus.
Die statuta nuptiarum largiter
Dapes parantur, convocatis plurimis;
Thalamus locatur, virgo ducit virginem:
Intrant cubile, sentiunt fragrantiam
420
Velut rosarum ac liliorum copia.
Sponsus revelat hunc odorem coelitus
Missum rosarum, cum nec essent tempora,
Nec id cubile spargeretur floribus:
Haec castitatis esse signa praevia,
425
Servare Christus quam iuberet, gloriam
Vt angelorum comprehendant caelibes:
Imbuta sacro sponsa coeli nectare,
Gaudet pudoris dedicari stemmate,
Et caelibatum laeta praefert copulae.
430
Firmantur ergo vota contubernio
Vt coniugali intaminata castitas
Enutriatur, vana vitans gaudia;
Et quae putantur carnis esse foedera
Fiant beatae casta vitae fenora
435
Post haec, brevi meante cursu temporis,
Vtrumque defunctis sibi parentibus,
Pio capescunt iure patrimonia,
Et sancta dignis vota promunt actibus;
Possessiones namque terrae conferunt
440
Haereditates unde coeli comparant.
Cellas benigne construunt monasticas,
Animasque Christum diligentes colligunt.
Hic vir virorum congregans exercitus
Contra phalanges praeliantes daemonum
445
Haec virgo virginum legens consortia
Contra draconis machinas luctantia.
Crescebat ex his multitudo maxima,
Huius relinquens saeculi contagia.
Videns malignus lucra coeli crescere,
450
Livore tetro concitatus angitur,
Instigat et Diocletianum principem,
Vt ad piorum punienda examina
Transmittat isthuc Martianum praesidem.
Qui Christianos dum perurget idolis,
455
Fidem beati Iuliani comperit,
Mori paratos quod foveret plurimos;
Mittensque mandat Iuliano principum
Decreta faxit, ac suis libet diis,
Hortetur et litare secum caeteros.
460
Contemnit haec mandata sanctus praesidis,
Monetque Christi roborando milites
Pugnare contra daemonum satellites.
Firmantur ergo clara Regis agmina,
Parere nec se Martiano perhibent.
465
Responsa nuntiantur ista praesidi,
Qui mox parari maximam pyram iubet
Sanctosque flammis congregatos coniici,
Sibique solum Iulianum dirigi.
Eunt ministri, iussa complent principis,
470
Tradunt ministros et sacerdotes rogo,
Omnemque clerum, qui petens solatia
Tunc ad beatum Iulianum venerat.
Examinantur igne Christi milites;
Conflatur aurum hoc camino splendidum,
475
Et ante sedem regis alti martyres
Fulgentiores luce pergunt aurea;
Ad busta quorum sanitates plurimae
Patrantur, hymni concrepant coelestium.
Beatus ergo Iulianus carceri
480
Tum mancipatur, exhibendus praesidi.
Nam sancta iam Basilissa commigraverat
Ad angelorum clara contubernia,
Vallata turmis candidatis virginum
Niveisque compta liliorum floribus.
485
Athleta fortis Iulianus praesidi
Oblatus, anguis flagitatur sibilo
Terrestrium patrare iussa principum,
Et imperatorum favorem consequi.
Refutat ille Martiani naenias,
490
Dominoque vero serviendum praedicat,
Qui regna solus universa continet.
Qui vero adorant impudenter sculptile,
Errore caecos dicit atque morbidos.
Haec ut locutus inclytus vir, traditur
495
Duris acerbe laniandus fustibus.
Dum membra saevo proteruntur verbere,
Grassans ocellum verber aufert militis.
Deos precatur Martianus fusiles
Poscitque lumen reddi abactum militi.
500
Ruunt repente dum litatur omnia
Et comminuta dissipantur idola.
Beatus autem Iulianus palpebras
Dum tangit orans vulnerati militis,
Christum recepto laudat ille lumine.
505
Hunc praeses ad confessionem nominis
Huius trucidat, quem cruoris flumine
Lotum Redemptor consecravit martyrem.
Posthac beatus Iulianus ducitur
Dum per plateas urbis ob spectaculum,
510
Videt coronam Martiani filius
Ferri superne Iuliano ab angelis;
Fultumque cernens hunc honore coelitum,
Abiecit omnes quas legebat paginas,
Vestemque patris; Iuliani tegmina
515
Petens requirit, osculatur vulnera,
Patremque solum hunc confitetur, et Deum.
Haec praeses audit, audit omnis civitas,
Iubet tyrannus separari filium
A Patris almi Iuliani amplexibus.
520
Tentant ministri, contrahuntur brachia,
Implere iussa nec sinuntur praesidis.
Ducuntur una dum dirempti non valent.
Stupent parentes, et magorum perhibent
Hoc arte factum, Iulianum sed petunt
525
Artem resolvens ut remittat unicum,
Eatque liber pace sumpta principum.
Contemnit haec vir eminens suffragia;
Puer parentes abnegat: Dominum patrem
Habere gaudens, spernit omne saeculum.
530
Privata temnunt, servet ut custodia,
Eosque pascat torva liberalitas.
Traduntur ergo carceris teterrimi
Imo, tenebris sordibusque pessimi.
Aufert nidorem Christus inde fetidum
535
Praestans odorem coelitus suavissimum,
Lumenque sanctis exhibens clarissimum.
Vident ministri, qui pios deduxerant,
Tantam beati claritatem luminis,
Christo refecti suavitatem nectaris
540
Praebent honorem qui suos sic allevat;
Spernunt redire ad noctem ab isto lumine,
Ad mortis auctorem pia vita agnita.
Audit tyrannus, et simul claudi iubet
Hos, dum trucidet ultione fervida.
545
Orant salutem ferre confessoribus
Christum beati confitendo martyres.
Fratres in urbe septem erant, et filii
Primatis urbis, Christianus qui pius
Dilectus atque regibus decesserat;
550
Eiusque gnatos hac procella principes
Iussere tutos lege coepta vivere.
Antonius cum quis manebat presbyter.
Hi coelico iubentur acti numine,
Simul sacerdos, visitare carcerem;
555
Quem mox petentes ecce cernunt praevium
Sibi supernae dignitatis angelum,
Qui, dissipatis ianuis ergastuli,
Coelum meantes introducit puberes;
Visoque fratres tam beato lumine,
560
Haerere gaudent sponte confessoribus.
Implentur ergo sacra vota martyrum,
Tinguntur atque milites baptismate;
Domino dat almus Iulianus gratias
Saevoque nuntiantur ista praesidi.
565
Septem ille fratres exhiberi praecipit
Verbisque curat admonere lenibus.
Temnunt athletae viperinos sibilos,
Fraudisque voces aure surda transigunt
Et se paratos ad palaestram praedicant.
570
Torquetur anguis, et venena colligens
Remittit ipsos curioso carceri,
Horum salute quo tenentur anxii.
Tunc caedis huius id refert auctoribus
Et Iulianum accusat artis robore,
575
Nitore culta fregerit quod idola,
Tropaea prosecutus eius caetera,
Decreta poscens inde quid deliberent.
Mandant parentur singulis ut dolia
Adipis, liquore cum picis ferventia,
580
Ab igne sani forte si recesserint
Poena affici qua censet, hos exerceat.
Mox exhiberi praeses a custodia
Iubet beatos sub catenis milites,
Datam sibi proponit his licentiam:
585
Eique sancti quae ligabunt impios
Poenas revelant, et manent interriti.
Haec dum teruntur, corpus ecce mortuum
Dandum suetis baiulatur ignibus;
Quod Martianus ut videt, poni iubet,
590
Et Iuliano mandat id resuscitet,
Fecisse Christus ut magister proditur.
"Caecum quid, inquit Iulianus, adiuvat
Sol, quando lustret caeterorum lumina?
Sed vestra quamvis non meretur caecitas,
595
Iam tempus est Christi ut patescat claritas:
Fidelis eius nam manet promissio,
Ne nostra vane decidat petitio."
Haec dixit, utque fudit ad Dominum precem,
Refunditur mox vita membris reddita,
600
Astatque vivus, raptus imo Tartaro,
Christumque laudat quem prius nesciverat,
Teterrimis et impiis gigantibus,
Poenisque se fatetur atris erutum,
Vitaeque propter Iulianum redditum.
605
Tactus dolore carnifex ergastulo
Iubet retrudi hunc, aggregans certantibus:
Quem Iulianus ablui baptismate
Facit, piorum copulans consortio.
Mandata poena praeparatur interim:
610
Triginta et unum destinantur dolia,
Ignis repleta praenotato pabulo;
Ducuntur ad parata sancti incendia;
Vocantur omnes illud ad spectaculum.
Rogat remitti Martianus filium,
615
Sanctosque reddi pollicetur liberos.
Oblata spernunt haec beati martyres,
Puerque patris respuit clementiam,
Patremque poscit ista postquam vicerit
Tormenta, matrem commorari det sibi
620
Tribus diebus; dans pater redit domum,
Ad haec agenda providens vicarium,
Gnati videre non ferens incendium.
Ponuntur almi in praeparata dolia,
Et vastus ignis alte circumfunditur;
625
Flammae feruntur arduae per aera;
Psallunt beati voce clara carmina,
Fideque celsa supprimunt incendia,
Auroque ab igne clariores exeunt,
Deoque laudes corde laeto concinunt,
630
Magnum ferentes civibus miraculum:
Sed circulator hoc magorum deputat
Virtute gestum, dans tenebras in diem
Dextris sinistra, amara miscens dulcibus.
Vt expetivit, matre sumpta filius
635
Laetus beatis iungitur consortibus,
Privata claustra quos receptant carceris
Odore quae replentur almi nectaris.
Captans choreas concinentes, femina,
Expleta suavitate tam gratissima,
640
Christum dolore confitetur obruto:
Quam luce verbi Iulianus erudit,
Firmatque blanda charitate filius;
Gnatus parenti fit pater baptismate,
Matremque proles edit almo germine
645
Gaudent athletae cum supernis civibus
Ovem lupinis se expulisse faucibus.
Audit iugalem Martianus complicem
Factam piorum filiique supparem;
Domum reduci, quam iubet secretius,
650
Quid huic sit actum sciscitans a filio.
Pro liberatione matris arduas
Christo beatas celsus effert gratias.
Domi tyrannus detineri coniugem
Iubet; ministri molientes obsequi
655
Caecantur; accipit pios ergastulum.
Die sequenti Martianus milites
Obtruncat almos bis decem, qui, lumine
Ducti superno, vanitatem liquerant,
Septemque fratres igne pugnam finiunt,
660
Aurum refulgens ceu camino redditur,
Facti per ignem luce clara splendidi.
Posthac tyranno suggeruntur caeteri:
Tentat profanus avocare martyres
A iure Christi et subiugare sculptili.
665
Ornare templum quo resedit pulchrius
Secretiusque mandat auro fulgidum,
Ducique sanctos ac litare perditis,
Placare vana laeserant quae numina.
Coetus popelli pergit istud visere;
670
Adsunt beati, et signa Christi frontibus
Figunt, sacrata muniendo corpora:
Intrant sacellum roborati munere
Christi, precantur eius atque gloriam
Pandi, ruant ut illa templi moenia,
675
Et cuncta fani conterantur idola.
Audit supernus vota servorum Deus:
Ruit sacellum, defatiscunt coctiles;
Ruina templi apparitores opprimit,
Ignisque cuncta absumit, haec demoliens.
680
Insultat almus Iulianus praesidi;
Furoris ille perforatur spiculis,
Sanctosque in atri claudit ima carceris.
Hic nocte laudes dum Deo persolverent,
Adsunt beati qui triumphum impleverant,
685
Horum pia confessione compares,
Omnes amicti vestibus praecandidis,
Et alleluia concinentes dulciter.
Chorum beata ducit illic virginum
Basilissa, sancto quae iugali gratulans,
690
Aperta coeli regna sanctis nuntiat,
Hos et die promittit ipsa suscipi
Qua Christus orbi clara lux apparuit,
Vt hac polorum appareant cum civibus
Et in supernis perseverent sedibus.
695
Post haec tribunal in foro praeses iubet
Sibi parari et exhiberi martyres.
Crudelitatis hic furorem exercitans
Digitis piorum per manus lychni et pedes
Oleo madentes alligentur praecipit;
700
Quod ut peractum, mox papyrum accenditur
Ardentque fila: annexi laedi non valent,
Intacta et ustis membra lychnis permanent,
Dein beato Iuliano verticis
Pueroque sancto detrahit ferus cutem
705
Oculos sacerdoti eruens Antonio,
Et, quem beatus Iulianus mortuum
Orans resuscitavit, Anastasio.
Pueri ergo matrem Martianillam Deus
Non posse cernens ferre dura tormina,
710
Caecabat omnes huic manus qui iniecerant;
Curavit autem sauciatos martyres,
Illuminavit integrosque reddidit,
Cruciatur hostis corde, saevis tigribus
Dirisque factus crudior serpentibus.
715
Sanctos in amphitheatrum agit, quos bestiis
Exponit, ipse suis ferocior feris.
Venire belvas et piorum lingere
Pedes videres, mitiores catulis.
Furiis repletus et gehennae incendiis
720
Iubet requiri Martianus noxios.
Acti trahuntur criminosi ergastulis
Piisque permiscentur athletis rei,
Missoque in amphitheatrum ad hoc satellite,
Necantur admisti innocentes noxiis;
725
Exempla Christi consequentes, hic quoque
Qui in passione iunctus est latronibus.
Tellure mota corruunt mox idola,
Aer minaci personat tonitruo,
Miserosque magna terruere fulgura.
730
Hinc semivivus Martianus effugit;
Efflavit autem devoratus vermibus
Paucis diebus evolutis postmodum.
At Christiani nocte qui remanserant,
Postquam beati regna scandunt martyres,
735
Eunt piorum sancta lectum corpora:
Quae cum laborant segregare sontium,
Oratione supplici Christum petunt
Eis piorum quo revelet pignera,
Et ecce visae ceu decorae virgines
740
Thecas sedere singulae super suas.
Hoc lecta viso membra signo fulgida
Cruorque iuxta congelatus splenduit,
Altaris et sepulta sub fundamine,
Procedit unde fons abunde profluens
745
Locum superni qui replet baptismatis.
Hic multa Christus exhibens beneficia
Pendit vietis saepius solamina.
Die beati Iuliani martyris
Vecti leprosi quo decem tabo horridi,
750
Exulcerata carne pene putridi,
Tincti ut lavacri sunt aquis, pulcherrimum
Sumunt decorem, sanitatem et integram.
Ferturque vox delapsa coelo huiusmodi
Haec Iuliani nunc, mei charissimi,
755
Meruit fides, maiora quae merebitur.
Et hic et in quo fabricata sunt loco
Orationem sub honore domata
Basilissae et almi Iuliani martyris,
Praebentur ampla sanitatum munera,
760
Et vota complentur piorum commoda.
Quorum beata postulent flamina
Nobis resolvi criminum nodamina
Et dent superna possidere gaudia.
Romani luctam aureolo Prudentius ore
765
Intonuit; quare satis est libare tropaea.
Denique praefectus huc mittitur Asclepiades,
Ecclesiamque dolo meditans irrumpere furvo,
Mansuetum Christi disperdere ovile volutat.
Panditur id sancto superi charismate Regis
770
Romano, monachi qui relligione decenter
Praepollens, valido reliquos fulcimine munit
Vt stent exhortans contra dicantque tyranno:
Vnde sibi sisti iubet hunc praefectus ut audit.
Sistitur, arguitur, reperitur fortis, agone
775
Intrepidus, constans, Domini subnixus amore:
Concutitur flagris, tormento appensus equino;
Laetior efficitur, tortus tormenta triumphans.
Exprobrat excrucians tortorem, verbera nescit;
Tristibus athletis Christi praeponit amorem,
780
Atque Dei servos meliores regibus effert.
Depositus quatitur librati verbere plumbi;
Hinc lectus spondetur honos, ille omnia temnit,
Et saecli decus omne Dei postponit honori.
Caeditur hinc lignis, tensus lictore quaterno;
785
Tum quoque maxillas subacuta novacula rasit,
Facundi vocem dolor ut compesceret oris:
Confessor nulla substernitur arte repressus;
Promptius alloquitur, puerumque admittier orat
Quemlibet, ac vera de relligione rogari
790
Vnum sive Deum plures dicatve colendos.
Raptatur puer, ostendi martyr petit alti
Virtutem Christi, puerum sic vera reposcens,
De cultu summo absque dolo iubet apta fateri.
Ilicet effatur solum puer esse colendum
795
Aetheris atque soli Dominum, non sculptile vanum.
Angitur hoc haerens stupidus sermone tyrannus;
Versus in infantem quis ad haec instruxerit illum
Scitatur. Matrem se pusio fatur habere
Christicolam, doctumque ab ea se credere Christo.
800
Mittitur accitum matrem; perducitur illa:
Praecipitur geniti genitrix tormenta tueri.
Confessus se Christicolam suspenditur ille,
Torqueturque, pio mater quem robore firmat
Aeterni et fontis sitienti pocula suffit.
805
Cum puero Barula flagris Romanus adactus,
Miles cum tirone, novus cum milite tiro;
Claudunturque simul torti imo carceris antro.
Interea coluber diras excogitat artes,
Lignorumque pyram iubet extra moenia poni.
810
Fulgebat posthac tenebris lux altera pulsis
Praefectusque ibat populo comitatus opimo:
Ibant et sancti gaudentes igne probari
Ingentemque rogum Romanus fervere cernens
Invocat excelsum lymphaeque ignisque potentem.
815
Ecce repente nitens obscurant nubila coelum,
Nubibus et densis tranquillus cogitur aer
Demissusque polo veniens largissimus imber
Imbuit exstinxitque pyram, fervoris ademit
Vim totam; nihil hic flammae, nihil ignis agebat.
820
Glorificant Christum populi, ferus uritur hostis,
Deficit atque iterum sanctos in carcere trudit.
Hinc iterum spargit cum iam lux crastina terras,
Pelluntur, deducuntur trucis ante tribunal
Iudicis. Ille dolens non se vicisse per ignes,
825
Succensusque iubet Stygia face et igne Cocyti,
Mox puero tenera caput a cervice recidi,
Romanoque Deum laudans plectrum ore revelli.
Tum gnati genitrix exsultans membra receptat.
Ducitur hinc medicus Romani abscindere verba,
830
Accipit et regimen radicitus amputat oris.
Ille gemens coelumque tuens benedicere certat
Clara voce Deum, sibi qui vocem sine lingua,
Sermonem sine voce dedit, sine verbere verba.
Praefectus medico tormenta inferre minatur
835
Quod decus invicti parcens non dempserit oris.
Ille palam monstrat toto abscidisse palato
Plectrum oris, testans aliud non vivere posse
Sic abscissum animal. Iubet ille adducere porcum,
Cui parili ut secuit chirurgus acumine linguam,
840
Labitur et pariter cum lingua commoritur sus.
Evadit medicus. Praefectus Maximiano
Nuntiat haec. Ille occulte sub carcere clausum
Romanum iubet occidi; fit iussio saevi
Principis, et martyr celebrem consummat agonem,
845
Aeternamque capit coelorum a rege coronam.
Hesychius regum tunc forte nitebat in aula.
Praecipiunt igitur proceres dis sacrificare
Omne palatinum vel cingula ponere vulgus.
Ille ubi iussa capit, gaudens discingitur ultro,
850
Abiectoque palatino discedit honore.
Indignatur ad haec princeps trux Maximianus,
Mandat ut indutus tunica gynaecia servet
Turpiter, et condemnatus muliebria tractet.
Hic positum multi visebant, eius ab ore
855
Verba salutiferae gaudentes sumere linguae,
Praebentesque Dei famulo solamen amoris.
Audit, et hunc sisti mandat sibi Maximianus.
Sistitur; hinc rogitat melius sibi quod fore credat,
Sive palatino renitens decoretur honore,
860
Sive colat turpi gynaecia laxa pudore?
Ille refert melius gynaecia nomine Christi
Servet, daemonibus famulans quam serviat aulae.
His verbis eiusque aliorum pondere pressus,
Quis sibi praeferri Christi indignatur amorem,
865
Insanus princeps, furiis agitatus Averni,
Praecipit annexum demergi in flumine saxo
Hesychium. Exuvias eius sed repperientes
Collegere viri cum relligione benigni,
Sanctorumque secus glebas posuere decenter.
870
Haec pressit multos isthic et ubique procella
Christicolas, celebri Dominum virtute sequentes.
Tempestate sub hac validos Cyprianus agones
Sudavit, meritis Iustinae virginis arte
De magica ad sanctum Christi conversus amorem.
875
Haec nam virgo decens, hac urbe parentibus orta
Praeclaris, Christum, tradente diacone quodam,
Cognovit, traxitque simul lucrata parentes
Instructos sacris, quos tinxit episcopus undis
Optatus, docuitque viam servare salutis.
880
Ecclesiam dum virgo Dei Iustina frequentat,
Aglaidas caeco iuvenis succenditur igne,
Allegansque viros plures, matresque puellae,
Connubii petit hanc sibi certo foedere necti.
Quae paranymphorum simul omnia dicta refutans,
885
Depactam Christo regi se nuntiat alto,
Seque fidem sponso firmat servare superno.
Vim procus attentat renuenti inferre puellae,
Sed superi cedit Domini virtute repulsus.
Quo minus assequitur iuvenis, magis ardet amore
890
Desertumque videns hominum se viribus, audet
Daemonicos tentare dolos, artemque nigrantem.
Experiens magico Cyprianum carmine doctum,
Alloquitur, cuius frangi petit arte pudorem,
Auri se spondens illi conferre talenta
895
Igneolo si fors queat hanc accendere telo,
Atque Cupidinea cor ei terebrare sagitta.
At Cyprianus, ut assuetas vafer exerit artes,
Daemonii figmenta videt se sistere coram;
Cui mandata ferens, Iustinam peste furoris
900
Praecipit urgeri diro ut crucietur amore.
Paret larva petens robustae tecta puellae:
Virgo thoro excutitur, sentit conamina fraudis,
Et cruce se munit, Christi tutamina poscens.
Signa crucis cernens pulsus distabuit anguis;
905
Quem victum aspiciens, alium perquirit aruspex:
Evocat, insinuat quid eum sua carmina poscant.
Evolat aereasque celer prolabitur auras,
Virginis atque petit media sub nocte cubile.
Virgo peti se sentiscens turgore colubri,
910
Christi praesidium quaerit iam tegmine notum,
Vexilloque crucis vallans sibi membra, precatur
Illaesum quo Christus ei servare pudorem
Dignetur, lampas ne ardens superata nigrescat.
Ille crucis reverenda videns rutilare tropaea
915
Deficit abscedens supero liquefactus honore.
Hinc artis maiora magus molimina tentans
Maiorem invitat Zoroastris fraude draconem.
Ille superba fremens, nimios inferre labores
Se iactat, victamque proco vincire puellam:
920
Virgineumque dolis ducens ex aere corpus,
Virginis in specie castis se visibus offert;
Fingit amare Deum, missam mentitur ab ipso
Se castae comitem Iustinae, pectora tentat
Argutis penetrare dolis, et praemia quaerit
925
Illi pro tanto quae sint tribuenda labore.
Haec modicum memorat (sed praemia magna) laborem.
Illa refert contra cur noluit Omnicreator
Adam cultorem paradisi degere solum,
Atque dedit sociam divina lege maritam,
930
Mandans augeri, benedicens multiplicansque,
Legitima quorum mundus compage repletur;
Divina an rigido temnuntur iura pudore?
Aspidis hoc Iustina trucis flammata veneno,
Turbatur, surgit, pergit, stupet, angitur, haeret.
935
Respicit elisam Dominus, divina negantem
Qui quondam Petrum fidei, nec moenia turris
Sustinet hoste latente rapi; nam daemonis hosce
Denotat esse dolos, quaeque ad munimina nota
Corde means, orat, crucis arma celerrime sumit.
940
Effigies conficta, crucis perterrita signo,
Liquitur, et vacuis sese promiscuit auris.
Virgineum pectus coelesti robore fultum
Multis inde modis parat impugnare chelydrus,
Bella movens variis tenebrosae fraudibus artis,
945
Incutiens morbos, strepitus, phantasma, dolores,
Blanditias et opes, terrores, damna parentum,
Furta, dolos, escae lenimina, seditiones,
Argumenta, quibus forti munimine tuta
Moenia proruerent; Christi vallata sed armis
950
Mens invicta manet, nullo superanda duello,
Lenia fortunae spernens, simul aspera vincens.
Virgine bella videns frangi Cyprianus eorum
Quis magis innisus fidit, vocat arte magistrum.
Turbidus ille venit; petit ac magus ut sibi pangat
955
Quanam abeant tenerae victi virtute puellae.
Ille timens linqui: "Iura ne deserar, inquit,
Fraude tua;" iurat vires Cyprianus in atras.
"Signum, ait, aspiciens Crucifixi solvor, eodem
Deficiens, liquorque fluit ceu cera per ignem.
960
- Tene, ait, est maior Crucifixus? - Maior at ille
Omnibus est, poenas meritis quique inferet ultor.
Pergendum est, inquit, quaerendaque gratia Fixi
Ne poenas tolerem quibus est furiturus in hostes."
Abiurans igitur virtutes fraude vigentes,
965
Contemnensque potestatem superabilis anguis,
Praesulis Ecclesiae pedibus provolvitur, orans
Notitiam signumque dari sibi nobile Christi.
Praesule formidante dolos, dum pellitur aeger,
Narrat uti victas Satanae cognoverit artes.
970
Grates ille Deo referens, catechizat alendo
Lacte piae fidei, Christum monet atque petendum
Eius in ecclesia, cleroque frequenter agendum.
Iste domum rediens mox funditus omnia frangit
Figmina quis ritu celebri servire solebat;
975
Vanaque proiiciens lacrymis admissa luebat,
Ecclesiam repetens, poscit sibi signa salutis
Ostendi. Ingrediens audit: Salvum Deus in te
Sperantem facito servum; sic caetera quaeque
Vt vigili trahit aure, capit documenta salubris
980
Eloquii, fixusque manet catechumenus intra
Dum reliqui properare foras mandantur; at ipsum
Exire ut levita monet, ac talia reddit:
"Servus sum Christi factus, me extraque repellis?
-Nondum perfectus Christi dignoscere servus,"
985
Sollicitus sacris respondit ad ista minister:
"Vivit at ille mihi Christus qui daemonis actus
Confudit, nostri factus pietate misertus;
Non hinc egrediar Christi nisi vernula factus
Integer exstitero." Denuntiat ista diacon
990
Pontifici; vocat ille novum gnatum, instruit almo
Dogmate, perfectum faciens baptismate sacrat;
Tempore nec multo levitam hunc destinat aris.
Gratia praeterea contra data daemonis artes
Magna refulsit huic plures largita medelas,
995
Nec dici potis est quantas operata salutes.
Denique presbyteri virtutum culmine scandens,
Doctrinaque nitens, fidei percepit honorem;
Praesule defuncto, sumpsit quo sacra lavacri,
Praesulis officium meritis sortitus honestis,
1000
Iustinamque Dei famulam facit esse ministram
Altaris, dat virgineis praefertque choreis.
Cordibus hinc hominum Christi dum semina spargit,
Fit memor ipse sui, Satanae quas vicerat artes
Notificans, quis squalluerit constrictus alienis;
1005
Accusator ut est solitus fieri sibi iustus,
Accusat sese haud fuerit quod nequior ullus,
Enarrans ut eum Phoebo addixere parentes,
Vtque ministrarit Dianae in monte draconi.
Non celans ut Olympiacas servivit ad aras,
1010
Illic sacrilego promotus honore sacerdos,
Daemonicas discens vires, phantasmata divum,
Aeriasque potestates, insanaque verba,
Bella, sonos, strepitus, herbas, mendacia, fraudes;
Qui varias varii properant seducere gentes;
1015
Vt post Aegyptum Chaldaea petiverit arva
Atque mathematicam nocturna per astra notavit;
Daemonicas illos constat quas sumere formas,
Actus, errores magicis depingere libris;
Vt studuit, tetris imbutus fraudibus horum;
1020
Angelus ut Satanae lucis se comit honore;
Qualiter aerius princeps se prompserit illi,
Colloquio reputans dignum proprio, atque salutans,
Astutumque vocans puerum, placitumque ministrum,
Inter primores eius qui dignus haberi
1025
Promeruit primas, et filius inde vocari,
Vt sibi promissum compleri quaeque petisset,
Ac desiderium sibi quod libuisset agendum:
Inque ministerio cuneis stipatus adeptis
Vmbrarum, gaudet proceres servire paratos,
1030
Mirantur qui talis huic quod dedita virtus,
Argutum quod apud regem fiducia tanta.
Prosequitur quales rex hic sibi fingat honores,
Et quae vana creat, fraudes quo praeparat astu;
Quos quantosque dolos Iustinae intorserit olim;
1035
Vtque illi sibi parentum transmiserit agmen,
Hinc ipsum tetri regem cum milite belli
Tempore certamen quanto patraverit istud:
Vt regem victum tandem sibi demere amorem
Oravit, quem non validum conferre medelam
1040
Opprobriis petiit multis vanumque probavit;
Versus ut in speciem Iustinae apparuit illi,
Huius ut accipiens nomen defluxit ut umbra;
Vt Zoroastraea diversas arte figuras
Induerit, mulier vel avis factus, et eius
1045
Limen ut ostioli tetigit resolutus ab arte,
Ipse videbatur nolens Cyprianus, et horrens
Qualiter Acladius, passer malefactus ab ipso,
Tecta supervolitans superaverit alta puellae,
Sed residens plumas positis amiserit alis
1050
Invitus iuvenis propriosque resumpserit artus
Depositis pinnas talis qui ascenderat alis;
Spicula quae dederit replicans, mala quanta pararit
Fraudibus, ut posset fortem captare puellam,
Quomodo cuncta videns Christi vacuata vigore
1055
Tela sui, contra quae virginis acta pudorem,
Iustinae coepit crebris extollere nomen
Eloquiis; ideoque fugientibus inde ministris
Spiritibus sibi concessis, quia ferre nequirent
Egregiae nomen saltem resonare puellae;
1060
Impotis ut regis magis hinc contemnere vana
Coeperit, exprobrans et frivola sceptra refutans,
Abiurans leges et principis arma nefandi,
Vires magnificans Christi, nomenque decusque;
Vt se flagitiis dum poenitet esse subactum
1065
Tantis, exacuens serpens molimina dira
Aggressus nimia vi suffocare paravit
Seminecemque dedit, Christi sed nomine dicto,
Signa crucis faciens, evaserit ora draconis
Igniferi, rabidis exemptus faucibus anguis.
1070
Vt quoque multa minans se desperare salutem
Compulerit, nec eum tamen hinc sibi subdere quivit.
Qui super istum Christicolas rogitavit amicos
An se tam miserum clemens miseratio Christi
Tantorum caperet scelerum vincimine nexum.
1075
Tunc artes, fraudes, mortes, stupra, liba revolvit,
Multa venena vomens lacrymis quoque crimina purgans.
Offusum lacrymis dulces solantur amici
Et pia de bonitate Dei paradigmata promunt,
Attolluntque animos magno sub fasce labantes.
1080
Praecipue quodam nitido sermone diserto
Eusebio dignis illum exhortante profatis,
Ad spem promotus Domini ut pietate levatur
Solamen capiens, facunde hoc notificante,
Scripturae et sacrae diversa probamina dante,
1085
Dextera celsa Dei quales mutaverit actus;
Verterit ut pravos, erexerit ocius almos.
Ductus in ecclesiam percepit ab inde salutem,
Combussitque libros artis figmenta profanae.
Idque ubi cognovit factum, Iustina dicavit
1090
Se Christo, vendens pretiosa monilia cultus
Feminei, quorum pretium largitur egenis.
Post doctor factus Cyprianus, et omnia callens,
Tela veneniferae pestis vitanda docebat,
Anguigenas fraudes, anfractus furta notando.
1095
At draco virosus, moerens sua crimina pandi,
Atque suae de se praedae spectare triumphum
Multa dolens, Stygias animos instigat in iras
Principis Eoi, quaerat quo dogmatis huius
Christiloqui magno Cyprianum iure magistrum,
1100
Qui multas, iuncta quadam sibi virgine, firmat
In Christi perstare fide nec cedere flagris.
Comperiens Satanae famulis Eutholimus istud,
Mittit, et accersit secum cum virgine Patrem.
Quos sibi dum statuit custodia publica vinctos:
1105
"Tune es, ait, doctor magica Cyprianus in arte
Qui multos errare facis sub nomine Christi?
-Doctus (at ille) fui magicis in fraudibus olim,
Luxuriae servus et perditionis alumnus,
Multos illaqueans, et perditus impia tradens;
1110
Sed me salvavit Christus per virginis huius
Praelia Iustinae, signo quae daemonas omnes
Devicit Christi, mandans quos improbe misi
Vt caperent, sociamque mihi cum fraude pararent.
Illa sed haec spernens simul omnia vicit, et ipsum
1115
Me eripuit, Dominumque dedit cognoscere Christum."
Tunc comes appensum radi iubet unguibus illum,
Iustinamque alapis et crudis caedere nervis.
Dum flagrat illa Deo laudes sub verbera reddit.
Pontificem sanctum post haec ergastula captant,
1120
Iustinamque Terentinae cepere fovendam
Servandamque lares, cuius de lumine Christi
Illustrata domus meritis est virginis huius.
Hinc iterum ducti, parvo post tempore trito,
Belligeri fortes stant iudicis ante tribunal,
1125
Nomine pro Christi sed et ultima ferre parati.
Ferrea mox illis fervens sartago repletur
Fomento picis atque adipis ceraeque coacto.
At Cyprianus ut ingreditur corroborat agnam
Christi Iustinam, valido quae robore sumpto
1130
Intrat, et illaesi medios laetantur in ignes,
Glorificantque Deum per quem tormenta triumphant.
Sculptilium spectans Athanasius ista sacerdos,
Indignatus, ait: "Iubeat tua gloria, princeps,
Vincere me vires horum virtute deorum."
1135
Cum dicto divum properat monstrare vigorem,
Quemque propinquantem exsiliens rapit et vora ignis.
Non Iovis hunc, Phoebus neque, nec fortissimus Hercles
Omne Deum vulgus nec protexere lupercum,
Ast comes ut trepidus stupuit; magnalia Christi
1140
Nuntiat imperatori, quid ad haec sibi malit
Edicat, referens tormenta ut victa quierunt.
At princeps, quem tunc Nicomedia forte fovebat,
Vt sibi legetur senior cum virgine mandat.
Ducuntur variis acti cruciatibus. Ille
1145
Turpe putans iterum si per tormenta fatiget
Hos eadem, vibrante iubet mucrone feriri.
Quos Theoctistus cernens ad funera duci,
Oscula victori valido fert. Conspicit istud
Cognatus quidam regis; iubet atque necari
1150
Hunc pariter, gladioque simul sumpsere coronam,
Ducentes celebrem, victo tortore, triumphum.
Corpora iacta feris iacuerunt nuda sepulcris
Sena luce, Dei servans quae dextera texit.
Tumque Theoctisti cives, noctu venientes,
1155
Custodes dum dormitant, veneranda capessunt
Navigioque ferunt sanctorum corpora Romam.
Quae matrona fide fervens Rufina receptat,
Praedioloque suo cultu deponit honesto,
Horum ubi praestantur multae sub honore salutes.
1160
Praeterea plures, quorum non legimus actus,
Tempestate sub hac urbem penes Antiochenam
Certarunt, mundumque suis vicere triumphis.
Quadraginta simul tunc consummantur agones,
Virginibus varias passis pro culmine regni
1165
Aetherei poenas, cuius meruere decorem.
Iunguntur multi quorum nec nomina legi,
Coelestis supero quae littera scripsit in albo.