Flodoardus Remensis de triumphis Antiochiae 2

Testo base di riferimento: PL 135, 549-596

Altre sezioni


Ecclesiis post hanc fulsit lux clara procellam,

Quam livore nigro pietatis defuga tentans

Obscurare, iubet sanctos libare profanis,

Diris aut subigi poenis; transmittitur unde

5

Huc praefectus atrox Iulianus avunculus huius:

Qui veniens spoliat Christi truculentus ovile,

Ac dispergit oves, valido sed presbyter almus

Theoderitus opem supero munimine sumens,

Restitit intrepidus pia servans moenia surmus.

10

Praefectus quod comperiens, ad flagra teneri

Hunc iubet, hinc variis agitat terroribus atque

Suspensum multis saevus cruciatibus urget:

Lampadibus siquidem latera inflammantur adactis;

Siderea quibus evictis virtute, repente

15

Angelico stupidi visu cecidere ministri,

Credentesque ministerium feritatis abhorrent,

Devotique Deum vero Christum ore fatentur.

Quos dum praefectus mergi demandat in altum,

"Ad Dominum, fratres, me nunc praecedite," sanctus

20

Martyr ait; "superans inimicum mox sequar auctos."

Sic quoque persistens Christi robustus amore,

Vaticinans etiam plenus de Flamine sancto

Retrogradi interitum Persarum in gente gerendum,

Martyrii, tandem gladio complevit agonem,

25

Atque polo dignus meritum percepit honorem.

Mulctatur lanius, divino examine plexus,

Quoque sacras violarat opes turgore sedile

Perculsus, putri fluit inguina tabe liquatus:

Spirans verme editur, saniem non unguina sistunt;

30

Nequicquam medici frustra cataplasmata sudant.

Nec solum teritur mulcta temerator aperta:

Quin detractores, vigiles gerulique sacrorum

Morte gehennales misera truduntur in ignes.

Hoc plures etiam vario quoque tempore cladis

35

Hic Christi athletae multis vicere tropaeis,

Isthic Licerius hostem levita beatus

Fortiter elidit, certans pro nomine Christi.

Septies hic tortus, longumque ergastula passus,

Tandem martyrium capitis mercede paravit.

40

Hic etiam Hippolytus certavit regna polorum

Vt caperet, dumosa, novo qui schismate captus,

Erravit quondam per devia; quique triumphans

In semet sese prius, hinc ad caetera surgit

Bella fide. Fortis miles seu fraude subactus,

45

Saeva manus qui in vincla dedit, quis denuo liber

Exemptus, laqueos magno molimine vitat

Et cavet insidiis instructus ab omnibus hostis,

Viribus egregiis nitens male cauta piare:

Haud minus Hippolytus, Christo eripiente, solutus,

50

Catholicaeque pium fidei regressus amorem,

Sollicitus cavet ipse dolos, docet atque cavendos;

Proque fide pugnans valido cautoque duello

Martyrium factis renitens illustre decorat

Nobilis hic Phocae veneratur agone triumphus.

55

Qui post multiplices pro Salvatore palaestras,

Qualiter antiquo nunc de serpente triumphet,

Vtque triumpharit populis en panditur isthic:

Dum serpens si forte loci perstrinxerit ullum,

Dente venenifero virus lethale profundens,

60

Mox ut basilicae comprenderit ostia laesus

Martyris, eruitur vacuata lege veneni.

Petrus levites hic Hermogenesque coluntur,

Demetrius praesul nec non levita Anianus;

Eustosius pariter, viginti cum venerandis

65

Resplendent sociis, lucis simul aethera nactis.

Hic puer insignis Cyricus cum matre Iulitta

Mirandis fertur quondam vicisse tropaeis;

Impia robustus superat qui verbera postquam,

Calcem mordenti iunctam capit ore sinapi,

70

Horrendique simul mixturam vicit aceti.

Sic clavis fixi, vulsis in carcere trusi

Sunt oculis, decalvati, sed et excoriati.

Hinc lecto appliciti prunis assantur in aeris;

Attriti demum serris linguisque recisis

75

Martyrii cursum capitis splendore dicarunt.

Annumerantur eis socii, sub nomine Christi

Quattuor et quadringenti certamina passi.

Donatus et Valerianus hic simul

Cum Restituta, Fructuosa et caeteris

80

Bis sex renident, praecluent sodalibus

Triumphum adepti glorioso praelio.

Hic Margarita virgo fertur plurima

Tormenta passa veritatis pro fide,

Sertata fulget unde serto gloriae.

85

Vicere plures hic draconem martyres

Dignis adepti celsa bellis praemia.

Hac exeuntes civitate plurimas

Multi et remotas luminarunt patrias.

Coelestis unde lumen ortum dogmatis

90

Lucas fidei fert medelam gentibus;

Appollinaris hinc sequens apostolum,

Primus Ravennae verba vitae detulit.

Lucianus inde egressus almus presbyter,

Mundi salutem voce et actu praedicans,

95

Tropaea nactus est apud Nicomediam.

Romana Timotheus ex his moenia

Petens beati Melchiadis tempore,

Dum praedicando gesta Christi publice

Pandit, coronam promeretur gloriae.

100

Progressus ex hac urbe Ianuarius,

Fertur sacerdos Gordiano martyri

Commilitonis et patroni qui vicem,

Fortis probatus ex agone, praebuit.

Hinc et Ioannes editus Byzantio

105

Praesul diserto comit orbem dogmate.

Duxisse fertur hinc genus Seraphia,

Sub Adriano passa Romae funera.

Pluresque, coeli ut astra lucidissima,

Isthinc per orbis splenduere climata,

110

Isthinc Erasmus exiens, Campaniam

Splendore vitae luminat, magnalibus

Miris coruscans, cuncta vincit tormina.

Multi praeterea renitent hac urbe patroni,

Qui dum saepe suis hostem stravere triumphis,

115

Perfecti tandem meritis in pace quierunt.

Qua Pater Eustachius Beroeis raptus ab aris,

Eloquii fluvios fidei, mirante senatu,

Catholicis animae populis alimenta ministrans,

Blasphemas acies pietatis sternit agone.

120

Hostibus hospitio larga sed pace receptis

Pellitur arguto falsi bacchante cavillo,

Pellacique dolo iniunctae detruditur arci

Ac successores propero discrimine plexi;

Versilis et pellex fraudes perculsa resignat.

125

Post saevos tandem rixarum ac turbinis ignes,

Dividui Eusebio renitente cacumina fastus

Improprii, atque datae contento culmine sortis,

Euphronius Reblathae post otia longa dicatur.

Hic urbem sanctus Simeon penes Antiochenam

130

Actibus effulgens digno celebratur honore.

Tertius et decimus cui dum provolvitur annus,

Mundi se curis adimens secreta petivit

Septa monasterii; fortis patiensque probatus

Excipitur servisque Dei se moribus aptat:

135

Vique viam summae scandens abstemius arctam,

Pauperibus clemens, collata alimenta ferebat;

Indiguis largus, sibi tantum austerus, arctus.

Psalterium plene modico sub tempore captans

Pervigil edidicit, memorique recondidit arce.

140

Fortis et enitens motus frenare superbos

Palmitio stringit lumbos sibi fune coercens.

Sulcato undantes refluunt dum corpore vermes,

Sentiscunt fratres, Patri indaganda ferentes.

Ille rogat dicat; tegit hic factumque repressat

145

Corripitur visu, patefactum vulnus aditur,

Resticulae modo summa patent, magnoque dolore

Conficitur, teriturque magis conferre medelam

Dum socii certant; putrido cum viscere tandem

Eripiunt restem, et multo vix tempore curant,

150

Hinc alti fugiens putei se claudit in imo,

Quo dum se mactat ieiunia longa trahendo,

Sidereo quatitur monitu visuque minaci

Timotheus abbas Simeonem quaerat ut almum,

Restituatque loco, constet quia sanctior ipso.

155

Hoc semel atque iterum visu perterritus ille

Quaesitum iubet ire suos, redeuntibus atque

Frustratis, properans meat ipse, lacusque repertum

Explicat invitum baratro, cellaeque reducit.

Ille monasterium post anni tempora linquens,

160

Deserti petit arva, optans habitare seorsum.

Hic se surrecta concludit amore columna

Theoricae fervens speculae quia celsior exit.

Trinam post hiemem, fama crescente beati,

Tricenos usque ad cubitos procedit in altum,

165

In qua stans spargit multas in plebe salutes;

Languentes medicans, obsessos daemone purgans;

Auditum tribuens surdis et lumina caecis,

Mancis restituens palmas, mutisque loquelas:

Leprosos mundans, mirorum millia patrans,

170

Quae qui cuncta feret, coeli quoque sidera dicet.

Hinc populi multi Christo servire parati

Allophili, Armeni, Persae, sparsique Agareni.

Vlcere percutitur late patientia nectar

Vt spargat flagrante fide cruciaminis igne;

175

Vnde scatiscentes cernens emergere vermes

Delapsos repetit matrique reponit alendos,

Mandere praecipiens Dominus quae praestet edenda.

Sic uno innixus pede plenum prostat in annum

Et manet invictus, femoris dum deficit ulcus,

180

Corporis exsuperans morbos vincensque labores.

Saracenorum Basilicus rex petit almum

Visere belligerum, benedicique orat ab ipso;

Delabique videns exeso a corpore vermem,

Suscipit atque oculos tangi putredine gaudet:

185

Cum subito tabes pia margarita refulsit

Sumpsit et insignem sanies mutata decorem.

Ascribit Domini cultor, rumoris et osor,

Non propriis actum meritis, at regis amori.

Exsultans sacro benedictus et ore tyrannus,

190

Qui dives venit, ditissimus inde recessit.

Hac sanctus Domini postquam se clausit in arce

Cernere vel cerni muliebri lumine cavit,

Nimirum metuens culmen dum tendit in altum

A summo Domino ne corde recederet imo;

195

Verum nec matri post tempora longa petenti,

Amplectens pro matre Deum, se visere cedit,

Culmine virtutum celso magis alta petente.

Aedificatur huic iam quadraginta columna

Excellens cubitis, in qua per caetera mansit

200

Fixus amore Dei reliquae stans tempora vitae.

Serpentum reprimit rabiem, truciumque ferarum.

Almifico cui naturae miseratio fulsit

Lumina testantur supplicis medicata draconis;

Venit et huc mulier saevo saturata chelydro,

205

Quae noctu sitiens biberat pro fomite pestem;

Invalidamque manum medicorum experta, requirit

Certi solamen medici; fert vir pius aptum

Antidotum praebens benedictae pocula lymphae

Huic quae sorbuerat maledictae viscera belvae.

210

Nec valet hanc ultra funestum laedere poclum,

Sumit ut imbutum vitali munere potum.

Accidit ariditas, pestis regionis adustae,

Pulvere telluris nimio squalentibus arvis.

Accola tum densus summo de monte fluentem

215

Replentemque pios fluvium pietatis adivit,

Aeterno effusum pietatis fonte supernae,

Fundentem laetos Simeonem cordibus haustus,

Praesidium petit hic solitum, suffragia poscens

Celsa Dei, subitoque illo poscente dehiscit

220

Terra patetque chaos, lymphisque immane repletur;

Tunc iubet ille fodi septem fierique meatus

Per quos inde latex agros fecundat inundans.

O celebranda viri virtus, oratio coelum

Cuius ab ore petens imum patefecit abyssum!

225

Arborea gemini residebant forte sub umbra

Hac, urente polum Phoebo, regione viantes;

Praegnantemque procul cervam transire videntes,

Adiurant Simeonis agi virtute potenti

Stet prendique sinat: stat tanto nomine sumpto,

230

Obsequiturque pedem referens devotior ipsis.

Virtus mira viri, cuius dum voce citatur

Nomen, et infidis parens fera servit agrestis.

Transiit hic feritas pecudem translata relinquens

Invadensque homines; saevi, pietate remota,

235

Nec venerantur eas reveritur quas fera voces:

Invadunt igitur praedam, virtute prehensam

Alterius, perimuntque superno numine fixam.

Comedunt, torrent, nec ad id data viscera mandunt,

Digna sed audaces mox perculit ultio mentes,

240

Et ratione carent ratione carente feroces

Qui exstiterant, praedae pietatis honore subactae

Sumentes aegros pecorisque silentia flatus.

Tramite sic coepto properant cum pelle revulsa

Festinique petunt veneranda cacumina iusti:

245

Nec latuit vatem praesumptio facta ferorum,

Quis superam pius orat opem ferrique salutem;

Seductis gesta improbitas obsistit opimis.

Dantur ei meliora tamen quam postulet, atque

Promeritam tolerant decreto tempore poenam,

250

Ne posthac aeterna reos tormenta volutent.

Dum patiuntur et hi multis praesumptio talis

Aufertur, digno plures moderante flagello

Post geminum magnis precibus sed praeditus annum

Hospitibus tandem miserans medicatur anhelis.

255

Saevus ea quondam pardus regione furebat

Proturbans homines, pecudes iumenta voransque;

Agricolae contra sancti tutamina Patris

Exposcunt, rabido quo defendantur ab hoste.

Perversis ast ille sciens apponere sancta

260

Sanctificans benedicit aquam, mittitque ferendam

Per loca qua pernix pardus transire solebat.

Distinctus maculis, et crudelissimus hostis

Ignotam multis pedicam venantibus edens,

Torva salutiferis respersa liquoribus arva

265

Accelerans praecepsque ruens ubi bellua tangens

Concidit, et vitam tenues emisit in auras;

Non funesta valens ad eorum vivere mortem

Quorum vir Domini certat defendere vitam.

Suspendunt igitur vicino tergora calli,

270

Securo Dominum Simeonis corde viator

Vt benedicat, iter, posita formidine, carpens.

Omnimodis tamen ille sibi prohibebat honorem

Deferri, fugiens ventosae munera linguae.

"Perge domum," dicens, praebebat cuique medelam,

275

"Glorificansque Deum qui te sanavit, honora,

Nec te curatum Simeonis viribus ausis

Prodere, ne poena versa tibi sorte feratur;

Nec iurare Dei praesumas nomine summi,

Peccatum esse sciens; in me quin paupere iura

280

Constricto vitiis fragili sub carnis amictu."

O dignum Christi famulum! dum vertere curat

Lapsantes animas, potiora pericula demit,

Lubrica linguarum bonus in se spicula torquens

Ne in Dominum commissa reos peccata tenerent,

285

Quos proprio redimens salvavit sanguine Factor.

Explevere duo socia mercede laborem

Vt quod perciperent posthac libra finderet aequa;

Comproperantque dehinc sancti benedicier ore,

Quos ille aspiciens, cordisque occulta penetrans

290

(Alter enim comitem pellace fefellerat astu),

Cur veniant rogitat qui sunt, iteratque opus illi

Non tamen omne ferunt: "Frausne sit facta videte."

Vtque negant, vafro "Caligam pede tolle" beatus

Dixit, et hanc ubi das comiti, non estis iniqui."

295

Quo facto crepidam tollenti, "Dissue," mandat,

"Quinquaginta tuo solidos tibi iure capessens,

Totque sciens socii parili perone latere."

Sic moderata aequi collegae lance recedunt,

Magnificantque Deum perversa fraude carentes,

300

Qui tantum vati concessit inesse vigoris

Vt dum totius nisu virtutis adhaeret,

Iunctus mente Deo, sit munere spiritus unus

Caeca tenebrosi rimans penetralia cordis.

Sic cuius combusta domus civi Antiochensi

305

Quantum perdiderit; quare narravit avaro

Promens quot latebris solidorum abstrusa talenta

Celarit, serusque boni nihil inde patrarit;

Mersa ideo caecum baratri testatus in imum,

Ostendens non ignaro quod fecerit istud

310

Se, Dominus famulo sua charo examina pandens

Arbitrium suspectanti seu iudicis aequi.

Olli praeterea pietas immensa vigebat

Affectu et cunctis avido prodesse benigno.

Vnde etiam lethi quondam de fauce latronem

315

Eripiens, coelo celeri solamine misit.

Qui post lethiferis mala plurima gesta rapinis,

Dum mortis meritae pateretur ad ultima poenae,

Aggreditur propero venerandam calle columnam,

Quaerentum quem nemo valet contingere visum,

320

Sed nec ad hunc ausus capiendum extendere dextram;

Moxque ubi deflevit septem sua facta diebus

Perfidus Honoratas dudum tandem esse fidelis

Addiscens, gratique canens sibi tempora finis,

Conscendit lacrymis paradisi gaudia lotus

325

Et vectus meritis Simeonis ad alta beati;

Atque decus Christi confessum in morte latronem

Consectans, raptum Dominus quem faucibus orci

Ad paradisiaci perduxit amoena decoris.

Inclytus hic Domini famulus quaecunque petivit,

330

Haec salutari dono captavit herili.

Nam regina potens, tamen infecunda marito,

Legatis rogat attribui sibi gaudia matris.

Expromptam pietate fidem venerabilis ille

Mente tuens, promittit opem, promissaque supplens

335

Fert sterili partum, non inferior Eliseo;

Clarior utque viri virtus hoc clara patratu

Splenderet, puerum peperit regina, repertum

Tempora post mutum gressus neque ferre valentem.

Approperansque Dei famuli prope culminis oras,

340

Cum misero legat moerentem infante maritum

Patrono; tantisper eos iubet ille manere

Dum Domini petat auxilium: petit, accipit, ori

Sermo datur pueri, discunt incedere plantae.

Fitque pius senior pueri director et actor,

345

Officium dum praebet ei linguaeque pedumque,

Cuius, eum quando obtinuit, pater exstitit olim,

Clausa vir egregius scrutans arcana videbat;

Nulla domum cuius mulier penetrare solebat.

Forte fuit quaedam cupiens invisere vatem,

350

Militiaeque viros eius habitacla petentes

Cernit, et arripiens habitum mutata virilem

Militibus comitata subit secus ostia sancti.

Limina non audens vetitae pede tangere cellae

Conservanda petit comitum iumenta; sinuntur,

355

Introeunt socii, benedicunturque beati

Ore viri; posthac ait ille: "Remansit

Quilibet ante fores, ex me cui talia ferte:

Noli vexari, intro pedem neque dirige Christi

Contra dispositum, servi fidei ipse misertus,

360

Namque tui cernendo fidem Dominus probat altus."

Egressi comitem pandat quo vera precantur;

Prodit se sociam, socius quibus ante putatus,

Talia mente viri quare praesumpserit addens.

Auribus haec illi stupidis animoque trahentes

365

Magnificant Domini, venerantes munera, servum.

Funera post cuius quaedam temerare protervo

Claustra petens ausu, vetita ut pede limina tangit,

Retro plexa ruit, lethoque coercita cessit.

Saepe quidem veniens benedici multa petebat

370

Turba hominum; sed ea longas dum tempore quodam

Exspectante moras precibus trahit ille, minister

Innitens gradibus conscendit ad alta columnae,

Nec responsa capit populum solarier orans:

Vocibus assiduis tandem insistente caterva,

375

"Ne, fratres chari, sitis mihi, quaeso, molesti,"

Sanctus ait, "morulas quod vobis affero tardans;

Magna quidem navis me dum vocitabat in alto,

Cuius ad exitium tumida surgente procella,

Ferme trecentorum titubabat vita virorum:

380

Mente simul sensi Dominum me poscere posci,

Omnipotentem adii votis, qui protinus illis

Tranquillam miseratus opem direxit in undas."

Dixerat, et precibus ditans in pace remittens.

O mens alta viri, qui, domate septus in arcto,

385

Mente maris dum lustrat aquas, praesentibus astat,

Turgida concilians absentibus aequora praesens;

Spiritus exsuperans carnem praesentia differt,

Transvaditque solum tribulatis promptus adesse.

Carne licet gravidus liber iam fertur in orbem.

390

Ergo negans non spernendo praesentibus aures,

Aures quo praesens non cernebatur habebat;

Nimirum Domino iunctus transcenderat ima.

Hic regionem istam pius ut patronus alebat,

Pestiferos removens morbos cladesque repellens;

395

Nam telluris agros motus quatiebat et aedes

Hic quondam pariter sternens hominesque domosque,

Cives agricolaeque simul qua peste coacti

Praesidium quaerunt Patris sublime beati.

Ille Dei liquido venientibus undique turbis

400

Esse aperit dignam meritis facientibus iram,

Cum tanto in populo faciens bona vix foret unus;

Suggerit et secum precibus procumbere plebem.

Vna, non parili merito, voce aethera pulsant.

Et Christum pariter summissa mente precantur,

405

Sed quis eum digno, puro quis corde rogaret,

Arcano Dominus famulo sermone revelat,

Pandit et is populo quod de tot millibus unum

Audierit Dominus secum, nomenque fatetur

Agricolae, accersitque virum, vitamque precatur

410

Edicat, reliqui ut factum meritumque sequantur.

Se sed hic indignum peccatoremque referre

Perstat; ut exemplum tribuat virtutis amicus,

Ne tectum celetur opus bonum et utile multis,

Cultorem compulsus agri se detegit ille,

415

Resque tripertito seiungere, pauperibusque

Parte data, fisco partem, sibi caetera subdat,

Enitens rebus propriis contentus haberi,

Reddere quae Domini Domino, quae Caesaris ipsi:

Tendere nunquam ulli insidias, nullique nocere;

420

Fratrem quemque suum in Christo ceu semet amare.

Audito hoc cives humilem venerantur, honorant

Ruriculam, meritumque pii Simeonis adorant,

Per geminos istos instanti a morte revulsi,

Quod non spondentur Sodomis conferre noveni.

425

Hunc charum Dominus famulum protexit ab omni

Hoste, notans quod si quis ei mala ferre pararet,

In Dominum peccaret, dum tangendo nitentem

Conspectus Domini pupillam tangeret alti.

Quidam nempe ferox, saevo instigante dracone,

430

Almificum diris praesumit carpere dictis,

Hunc seductorem memorans et fallere turbas,

Militiaeque petens sibimet mandare magistrum

Vadat et hunc vexans deponat ab arce columnae.

Permissus properat sociosque asciscit et altas

435

Appellunt scalas; gradibus conscendere nisus

Infelix, quem conscensum mala vota negabant:

Tresque gradus scandens superaverat, ecce remotae

Vi supera scalae subito liquere columnam;

Et miser appensus coelo, terraque perosus,

440

Quattuor ut cubitis elatus rure pependit.

Ecce furens animos caecato corde feroces

Extollit, pharetraque rapit pendente sagittam,

Lunatoque arcu nisam pia membra forare;

Ira superna manum ferit: haud mora plectitur arens;

445

Hincque ferus chiragram patitur rapiturque podagra,

Officio manuum monstrans peccasse pedumque.

Nam Christi conatus ubi prosternere servum

Sternitur ipse miser, dextra damnante superna.

Dudum etenim turris coeli qui celsa petentis

450

Structores labio in multis secrevit ab uno,

Ascensuque poli indignos summovit inepto;

Ipse trucem removens praesumptis perculit hostem

Gressibus excelsum Domini vexare parantem,

Indignus, famulum coeli secreta colentem,

455

At sanctus Domini postquam perpluribus annis

Fixus amore Dei celsa stetit altus in arce,

Nunquam intermissis precibus, demum pia felix

Inter verba precum coeli secreta petivit,

Intentam coelis animam ad coelestia mittens

460

Cernere scandentem per tempora longa cupitum,

Et locat aetherea, satiat quam gratia Regis,

Et locat aetherea superis cum coetibus aula.

Illustrata dies posthac dum tertia fulget

Quam Christi celebri colitur surrectio cultu,

465

Exspectante diu benedici plebe gregata,

Patris sollicitus cura conscendit in arcem,

Antoninus, et innixum votis ratus, astat

Attentus, tandemque vocans, multa et prece poscens,

Dum iam nulla rependuntur responsa petenti,

470

Aure nec assumit spiramina nota minister,

Sese cernuus inclinans ori applicat aurem,

Flamine pro vitae nihil hic nisi aromata sentit,

Nectare fragrantes et nare capessit odores

Funere spirantes eiusque flamine Christi

475

Late respergens odor inclytus exstitit aethrae.

Discipulus cernens hominem quod liquerit imum

Mistis longa trahit lacrymis suspiria corde,

Multa querens gemituque animam confectus anhelo.

Dum luctum ingeminat raptus mulcente sopore,

480

Sopitus subito iura manu, virtute superna,

En Patris orsa capit monitis sibi talia dantis:

"Ne metuas, gratam neque enim dimitto columnam,

Culmina nec montis linquam qua lumina vitae

Certans obtinui; descende, satisfaciensque

485

Plebi exspectanti de me, sic perfer in urbem

Nuntia, clam moesti fiat ne turba tumultus;

Namque ego quod Domino placuit iam fine quievi."

O plenam virtute animam neque funere victam!

Affectum planctu famulum fessumque levando

490

Visitat inconsolatum ne linquat alumnum,

Et quonam ipse docet ritu sua funera curet.

Experrectus homo Christum pavefactus adorat,

Pigneraque attentans e corpore carpere sacro,

Ecce repente videt gelidum tremuisse cadaver,

495

Ac sese penitus hoc absterrerier ausu;

Quo misso celeri descendit ab arce regressu;

Pontifici fratrem tum dirigit Antiocheno,

Quem probat egregium, qui coelitus irradiatus,

Cernere erat solitus secretis multa loquentem

500

Cum Simeone horis, praeclarae vestis amictu

Splendentem niveo rutilum ceu fulgor amicum.

Crastina lux roseo lustrabat lumine terras,

Praesulibusque sibi iunctis tribus Antiochenus

Approperat, tensis circa deponitur alta

505

Aulaeis auro pretiosius arce monile;

Ast ubi contiguae corpus devertitur arae,

Cuncta in circuitu nebula replentur opaca,

Vt se praesentem Dominus monstraret adesse

Quem tectum nebula petit e caligine Moyses,

510

Et Salomoniacam nebula qui impleverat aulam

Pontifices arcam cherubim dum sedibus aptant.

Vtque probaretur potius praesentia summi

Certa Dei, coeles cultu radiante renidens,

Cum visus septem senioribus abdita ferre.

515

Papa sacrae setas cupiens decerpere barbae,

Nazareumque pilis Domino nudare sacratis,

Vt dextram ad metuenda tulit, haec arida cessit,

Nec valet hic votis servire gelata ferentis:

Haerens antistes stupet, atque manum sibi notam

520

Miratur non esse suam, Dominumque rogare,

Quod sibi iam visum restaret inutile membrum;

Vtque vovet iurans se talia deinde cavere,

Adiutusque precum populi fulcimine multo,

Organa nervorum recipit revocata suorum,

525

Perditaque officium recalescens palma recepta,

Laetantes igitur tactu reverenda vehebant

Membra suam validum populi tutamen ad urbem

Dumque pio proficiscentes cum funere vicum

Introeunt quemdam, famulum quo clarificare

530

Legerat Omnipotens, subito en immobile pignus

Efficitur; ponunt geruli intolerabile pondus,

Nec sufferre valent vim quae descenderat aethra.

Hic vir erat dudum fere quadraginta per annos

Sermonem non aure trahens, non ore ministrans,

535

Numine qui ductus supero ruit ante feretrum,

Sensu cordis opem poscens, quam voce nequibat;

Ecce repente sibi divini sentit adesse

Culminis auxilium stupidus, sensimque catervae

Non solitus haurire sonos, et verba capessens,

540

Concipiensque animo insuetas parit ore loquelas,

Exclamansque diu tacito sic ore profatur:

"Serve Dei, bene venisti, tuus introitus me

Salvavit, tibi nam vita famulabor in omni,

Spiritus hosce meos vegetans dum rexerit artus;"

545

Cum voto surgens loculum simul atque prehendit

Alleviatur onus, subito portabile factum,

Laudantesque Deum gestant sine pondere pondus.

Nec dubium quod ad id Dominus servaverit istum,

Dum multos aliis et iam regionibus actos

550

Per sancti Simeonis opem curaverat aegros,

Mortuus ut vitae viventi dum daret usus

Ipse probaretur feliciter in regione

Vivere vivorum vitaeque haerere datori.

Iamque propinquabant urbi, plebs moenibus ecce

555

Progrediens, psalmosque boans hymnisque canora,

Lampadibus lichnisque micans, ramisque decora

Palmarum, sacris properat fieri obvia membris,

Atque triumphantis mundum gestamen honestum

Vrbi inferre suae, populi munimen et arcis,

560

Maiori ecclesiae extemplo pia munera dantes.

Pandit abhinc Dominus quonam sibi chara recondi

Ossa velit potius, iussamque vehuntur in aulam;

Vtque palam faciat cunctis id numine divo

Prorsus agi, clara superis demittit ab astris

565

Nobilitate virum, virga qui fulgidus auri,

Splendidus aspectu, candenti tectus amictu,

Sedulus insistens operi, dum claustra sepulcri

Communita silent, mansit, mox inde recedens,

Amplius hic visus nec post, nec paruit ante;

570

Vnde datur notum coeli venisse colonum.

Vatis abhinc tumulo tam mira patrata feruntur,

Quo non plura prius vivens fecisse putetur,

Arduus excelsae dum perstitit arce columnae,

Vt Domino iunctus noscatur in aethere summo

575

Vivere nobiliter tantis qui vivere signis

Cernitur in terris; vitam nec morte peremptam,

In melius sed ei coelesti sede relatam.

Vitalis tritam reparat versamque tyrannis

Erigit Ecclesiam, decessorumque benignum

580

Supplet opus, proprio cumulans fervore decorem

Licinique pium pandit sub tempora zelum.

Intonat hic puris divina Meletius orsis,

Armenas postquam sacrato dogmate gentes

Imbuit, obstructo cohiberi nec valet ore

585

Eminus irradians digitis quin coelica pangit;

Gaudet et expulsus veri servare libramen;

Et remeans secum socios coniungit et armat,

Insuper acquirit; spolio quoque moeret Apollo

Prole sacerdotis, mulier devota quod offert

590

Patri salvifico, raptum a genitore profano.

Vnde manus atque aere pedes et dorsa subustum,

Post patris attritos celebri certamine divos,

Rex pius educit, claustrisque serisque reclusis,

Et sancto redhibet revocatum matre parenti

595

Curatrice animae celatus honore puellae.

Inde Palaestinam rapidus, comitante Cyrillo,

Quique pio post haec genitorem germine gignit,

Praesul apostolicus synodum diversa secutam

Veri luce gregat, concordi pace serenat,

600

Insinuatque Dei quam sit substantia simplex,

Dans purum fidei Ioviano dogma probari;

Dividuas fugiens lites, pacem omnibus offert,

Raptoremque lupum sacra in consortia poscit;

Errorem abiiciat, feralia crimina ponat,

605

Desinat esse lupus mitisque appareat agnus,

Atque greges parili secum tutamine pascat:

Sedem sermo Dei teneat, iungantur utraque

Parte duces, uno iaceat grex omnis ovili:

Solus qui superet generalia regmina tractet.

610

Foedera sed pacis crudelis bellua nescit;

Pastori ergo pio caularum iura feruntur;

Crescit honor miti, pro votis regna reguntur

Pacificis, sceptra imperii virtute probantur

Pontifices digno praecelsis fascibus addi

615

Barbaricis Theodosio superante catervis,

Devotis seseque manu cernente beati

Cultibus ornari, regnique subire decorem,

Visorum confirmat opus, documenta secutum.

Quo splendore nitens ubi primitus ora patroni

620

Ore legit princeps, e pluribus excipit unum,

Agnoscens nullo prodente, petitque, probatque,

Vtque patrem soboles, amplectitur, ambit, honorat,

Oscula dat labiis, oculis; pectusque caputque,

Insuper et dextram, qua se sumpsisse coronam

625

Fit memor, ore colit retegens, conspecta retexit;

Cumque ipso fidei normam Patribusque retractat,

Huncque Patres celebrant, dignoque nitore venustant.

Nec longum post emeritus petit aethera praesul

Nobiliumque nitet praeconum laude sepultus.

630

Martyris et thecae coniunctus honore Babylae.

Eois Patribus, cunctoque favente senatu,

Erigitur meritae Flavianus honore cathedrae

Atque Petri primam sortitur regmine sedem,

Cuius iam pridem moderatur navita cymbam

635

Inter et adversas mundo fervente procellas,

Consiliis, rabido prohibens hanc aequore mergi,

Comebat, placidis servabat turbine remis,

Dispositisque docens Regem laudare choreis

Davitica dedit Ecclesiam reboare camena

640

Aeternisque choris divina poemata pangi.

Excubiis instans Agni secum agmina cogit

Concordi Dominum laetaque canentia laude;

Horrorem incutiens pravis, dat gaudia iustis:

Nec terrore, nec insidiis pia dogmata linquens,

645

Culmine nec captus tentusve ad dira coactus;

Expugnat nocuos, asciscit agone sodales:

Diodorum, Cilices quo post rectore coluntur;

Acacium post hinc Beriae virtute nitentem;

Aphratem, diva seniorem luce cluentem,

650

Qui veri radiis ferit improba sceptra gerentem

Thermali rigidum plectens fervore ministrum,

Insuper accitur Iulianus culmine magnus,

Virtutum fideique micans fulgore decorus,

Absentem quem torva manus sibi plaudere iactans

655

Praesentem dolet excelsa se luce prementem

Oris et ad columen magnalia mira ferentem.

His vir praecipuis factis et origine celsus,

Necdum sede fruens, Flavianus fultus amicis

Bella lupis obicit, pastoris robore digna

660

Exerit, ostensis defendit ovilia belvis.

Tela acuit, pharetras et propugnacula condit,

Hostibus obsistit, gregibus munimina suffit;

Bellantes recreat, bellis consulta ministrat;

Arcus emunit, radiantia spicula mittit;

665

Insidias frangit, captantia retia rumpit,

Fallentesque feras agnina pelle recludit,

Depromitque lupos, discussa fraude, latentes,

Tutaturque greges, et dentibus eximit atris,

Solertique vafri dirimit tabentia morbi

670

Consilio, retegitque dolos et melle venenum

Elicit, occulte cogens vomere abdita pestis,

Dum sene mulctato educit pudibunda veterni,

Deprensam excutiens saniem, studet arte medendi

Corruptum reparare pecus, polluta piare,

675

Fracta ligare, viae seducta reducere rectae;

Cogere dispersos Christique remittere caulis,

Colligere errantes, unique rependere ovili.

Si quid fors patitur, cura accelerante levatur,

Paceque pastoris tegitur pecus omne quiete.

680

Flatibus hinc iterum pulsus patienter honestus

Persistit praesul, dira omnia ferre paratus;

Sceptra vocatus adit, censores non fugit hostes,

Non adversantes reprobat, torvisve resultat,

Cedere pollicitans, apicem se ponere spondet, probatur

685

Nec successorem renuit, nec plura pavescit

Principe in irato: dignus hinc sede

Cuius et Augustus causam, crimen quoque sumere poscens,

Dissicit errores et stulta cavilla resolvit;

Pacem restituit, turbata cacumina nectit,

690

Iunguntur populi, coeunt in foedera gentes:

Illyrici, Aegypti simul, Asia, Thracia, Pontus,

Hesperiaeque sacerdotes pia pacta capessunt.

Praesul et emeritus coeli fastigia scandit.

Porphyrio sedis Flaviani sorte potito,

695

Almus Alexander digno succedit honore,

Laude frequentatus, probitatis munere mactus,

Ore quidem clarus, vitae sed clarior actu.

Abiunctum pridem pecus in ovile reducens,

Dum lotas recipit fluvio exhilarante bidentes,

700

Hostes ingemere, at cives applaudere praestat

Impete laetificans revocati fluminis urbem.

Huncque Theodorus probitatis acumine sectans

Castificae speculum vitae, pietate renidet.

Quae restant etiam septis pecuaria reddit.

705

Post quem magnanimus sumit sacra iura Ioannes.

Ponitur hic, ponitque pari fervore Cyrillum,

Cui Marci redhibens, Cephae quoque sede recepta,

Dum lites removent, Christi aulam pace venustant.

Pugnare viri circa hanc virtutibus urbem,

710

Vincentes pariter mundum rabidumque tyrannum,

Tutantes cives et mitia castra tegentes,

Nunc precibus, monitis nunc, agmina sancta regentes,

Nunc intercessu, modo subventu, apta ferentes.

Quorum iussa Macedonius crudelia caesis

715

Detorquere parans iugulis, e montibus altis

Civibus advectus trepidis, funesta gerentes

Aggreditur; pannis fasces haud obsitus horret,

Imo aditu terrens sunt quae mandata minaci

Sceptrigero leganda serit, monet esse caducum

720

Et similes sortes dominari in regmina fratrum,

Nec solum imperium, parilem quin cernere partum;

Puniat haud homines Domini sub imagine factos,

Irritans Dominum cuius punitur imago:

Si versam uxoris statuam grave ducat ahenam,

725

Quam mage Cuncticreans moveatur imagine rapta:

Et quantum videat sensata carentibus absint;

Nosque simul plures unius honore valere:

Ipsum nec modicum functo reparare capillum.

Hoc infrendentem cohibens terrore leonem

730

Crimine primatem, solvit discrimine plebem,

Inque resolvendum fertur mens delubra regis.

Hic sacer ingenii rutilans Evagrius acris

Luce pia nituit, tractans divina decenter.

Hac tellure Dei cultu terrena relinquens,

735

Iure pudicitiae fugiens res atque parentes,

Praetulit illecebris monachi certamina mundi

Malchus, regem actu retegens, quem nomine praefert.

Callidus hunc hostis virtutum culmine cernens

Gliscere, tendiculas cordi circumiacit atras:

740

Rem patriam reparet, viduae solamina matri

Conferat, et sacris patrimonia ritibus aptet;

Nec linquit, licet admonitum duce, ni trahat hamis,

Fluctibus exturbet, vitae proiectet arenis.

Nec desunt nudo rabidarum furta ferarum.

745

Panditur actutum grassatum praeda rapinis,

Ismaelitarum rapiturque examine, turbae

Dispersae comitum variis et cladibus actae;

Sicque camelorum gibbis sublimis inhaerens,

Per vastam fertur eremum, caro cruda resolvit

750

Esuriem, misero potatur lacte cameli,

Barbaricae curvatus herae datur absque pudendis

Nudus abire, ovibus discit dependere curam.

Servitium respecta levat memoratio patrum;

Exigit hic monachum, precibus psalmisque sueto

755

Instat, delectant famulatus iura subactum.

Invidet his hostis, laqueosque per abdita tendens,

Hortatur dominum donet solamine servum

Quem videt egregium caulas implere patronum,

Vinclorum sociam famulo nexare maritam

760

Decernit, gladio renuentem cedere cogit,

Detestatus init thalamos virtute perosos,

Plangere pro cantu, pro saltatu edere luctum,

Flere pudicitiam, proprium consciscere lethum,

Quaerere decessum, vitae praeferre pudorem:

765

Evibrat in sese ferrum, comes ausibus obstat:

Morte fera abstineat, iurat vel se prius Orco

Demittat feritas, tali nexamine iungat

Certantes animas lucem postponere castis;

At pudor ipse placet, capiat pietatis amicam,

770

Munditiae sociam, mentis quam copula carnis

Collibeat, domini thalamos Deus ipse nitorem

Approbet, alterutra ostendat dilectio nexos.

Attonitus senior virtute vigere virili

Miratur facilem lasciva ad lubrica sexum,

775

Diligit ut iunctam volupe plus imo iugalem:

Cernere nuda tamen refugit vel tangere carnis,

Perdere pace pavens studuit quod quaerere bello.

Acceptos dominis plus talia vincula reddunt.

Nulla fugae formido; eremi dum vasta pererrant

780

Liberiore gregis ductu: memoratio mentem

Prisca subit fratrum, blandi respectio patris.

Interea formica terens prudente vacantem

Sollicitat cura, stupidam diversa trahentem

Moestitiam mentis vultu comes unica raptat,

785

Pectoris arcanum rogitat, secreta patescunt,

Exhortata fugam, quaesita silentia firmat,

Spemque metumque iugi volvunt per operta susurro,

Carnibus hircinis praevisa viatica curae.

Sero subitur iter, carnes et tergora tollunt,

790

Vtribus innixi rapidis se fluctibus addunt,

Flumine transmisso dubii per devia currunt;

Post tergum assidui revocata fronte tuentes:

Noctibus insidias veriti loca sicca terebant.

Tertia iam transacta dies et adhuc tamen idem

795

Retro referre monet visum fluitantibus error:

Ecce camelino geminos accedere cursu

Mens praesaga mali dominum lethumque retractat

Approperare simul, nigrantem cernere solem.

En trepidis longe penetrans depromitur antrum.

800

Nec minus horror ibi mortis scrobiumque venena

Introrsum properare vetant, adituque sinistre

Ingressos restare iubent. Famulo comitante,

Persequitur dominus speluncaeque applicat ora;

Iamque necis poena gravior formido videtur:

805

Presserat ora pavor, iam lingua ligata tremore,

Cum servo dominus miseros educere mandat.

Ipse renudatum caesurus ut evibrat ensem,

Praeterit ingressus iussos post terga relinquens,

Cernentes se nec cernens rigido increpat ore,

810

Furciferos vocitans, plexosque eripere clamans.

At memor Omnipotens famulorum, ad bella leaenam

Excitat interius, fetus alimenta ferentem,

Quaeque trucem invadens rapit hostem gutture fractum;

Indignatus at ipse moras differre nec iram

815

Alterius tolerans dominus, petit intima fervens,

Et rabido servum increpitans clamore socordem

Dum saevit, saevos incurrit in abdita rictus.

Defensos furor ultricis quatiebat et horror.

Ac similis metus interitus torquebat anhelos.

820

Inter tanta sitos discrimina gloria ductae

Sola pudicitiae attollit solata latentes.

Immotos pavor ipse tenet seu limite vitae

Suspensos, dum cauta rapit foveamque relinquit

Evectans catulum fera mordicus ore prehensum,

825

Tutelamque suam cedit metuentibus antrum.

Nec mox erumpunt, propensaque dona tremiscunt,

Vindicis occursum tremulo sibi pectore fingunt,

Transactaque die, iam sole cadente, sequuntur

Egressi latebram partos sibi stare veredos

830

Auxilio Domini, hostilique sub impete ductos.

Quis ita conscensis recreati vasta peragrant

Gaudentes eremi; decimo Romana tenentur

Castra die, pandunt ex ordine gesta tribuno,

Oblatique duci pretio iumenta relinquunt:

835

Atque monasterii monachum repedita caterva

Sic recipit, castisque comes coniuncta choreis

Fulcitur dilecta soror, nec credita fratre

Sic gladios interque feras desertaque nunquam

Captivam esse pudicitiam patet, atque iugatum

840

Posse mori Christo famulum, non posse reflecti.

Huius Pelagiam percepimus urbis alumnam,

Quam vitae meritis veneranda cacumina iuxta

Montis Oliveti signavimus astra petisse.

Cuius de tenebris ad lucem, a morte gehennae

845

Ad clarum vitae celebri pietate triumphum,

A maculis ad sacra poli mutatio talis.

Pontifices quondam iubet urbis episcopus huius

Approperare sibi quosdam regione propinquos.

Hos simul inter adest sanctus cognomine Nonnus,

850

Vir iusti rectique tenax, mirabilis actu,

Et probitate pius; mores qui propter honestos

Caelibis ac vitae cunctis venerabile culmen,

Almo et monacho praesul resplenduit almus.

Casta die quadam sancti dum semina verbi

855

Pro foribus templi, sociis poscentibus ipsis,

Spargeret hic, cunctis mirantibus, ore beati

Verba senis, tam magna seri, tam digna profari:

En ardens rutilis transibat mimula gemmis

Ornato residens pompae meretricis asello,

860

Quam fulvis nitidum radiis contexerat aurum

Vndique, vel claris onerata monilia baccis.

Hanc comitatur ovans puerorum compta caterva,

Grexque puellarum luce ornatissimus auri,

Vestibus insignes, decoratae torquibus omnes;

865

Quae quo migrabat, spargebat aromate ventos,

Sollicitis vacuum nidoribus aera replens,

Huius in aspectu satias fugiebat amantes.

Pontifices stupidi tanta ambitione meantem,

Non in honore Dei procerum descendere asello,

870

Nudato nitidos prodentem vertice crines,

Intuitu vultum ceu magna a labe reducunt.

Nonnus at egregius, speculans attentius, atque

Longius asservans visu dum transiit, haeret,

Corde sub attonito reliquis incognita volvens;

875

Inde recline caput genibus superaddit, et omne

Mox lacrymis manuale, sinumque replevit obortis.

Exin magna trahens imo suspiria corde

"Num delectatos, socii, vos iure probatis,

Haec quo se mulier cultu decoravit amoeno?"

880

His nihil haec contra reddentibus, ille reflectens

Applicitam genibus faciem, suspiria iungit,

Pectus percutiens lacrymisque cilicia complet,

Quae carnem valido coeli fervore domabant.

Hinc rogitat, species sociis placuitne venusta?

885

Non minus ast illi concepta silentia rumpunt.

Ille rosam callens hirtis decerpere dumis,

Semper ad exemplum pietatis et alta vocare,

Cordibus a comitum mundi removere piacla,

Et quasi vaticinans tandem sic incipit ore:

890

"Vere confiteor delectatum ore puellae

Me, placuitque mihi species et forma decoris;

At veram fateor nobis hanc praeferet altus

Arbiter, ante thronum statuens censore tremendum,

Iudicet ut nostrum officium nos atque triumphet,

895

Et quantas morulas horarum egisse putatis

Hanc intra proprium semet decorando cubile,

Dum lavat, et pingens se unguenti nectare tingit,

Insuper ad speculum studiosis cultibus ornans,

Vt mundo placeat, cunctis optabilis esse

900

Possit amatorum, nulli deformis haberi

Cernentum, plerumque dies quos crastina captat?

At nos in coelis aeterna in saecla manentem

Qui colimus Patrem, Sponso qui morte carente

Gaudemus sibi divitias sine fine nitentes

905

Attribuente apte famulantibus, aestimat ullus

Quas non hic animus carnis non strinxit ocellus,

Non aures hausere hominis, neque corde librantur,

Quae fidis Dominus dignisque paravit alumnis:

Certi praeterea pacti promissa tenentes,

910

Coelestis faciem Sponsi per saecla videndi,

Cui cherubim penitus trepidant intendere visus,

Nec nos ornamus, sordes neque pellimus atras,

Atque immunditias lapsis animabus inustas,

Imo protriti pronique iacemus inertes,

915

Quos vel in exemplo reliquorum tramite in alto

Virtutum semper meritis perstare deceret."

Dixit, et hospitii se mox penetralibus abdens,

In faciemque ruens vultu percussa rigabat

Terga soli lacrymis, moestis ita vocibus orans:

920

"O praecelse Deus, nostris, rogo, parce piaclis;

Peccatori ignosce mihi, nam pellicis huius

Vnius solito cultus de more diei

Ornamenta meae vicerunt omnia vitae.

Quo te conspiciam vultu? Excusabor ab ore?

925

Ante oculos nec enim abscondar secreta tuentis.

Vae peccatori mihi! quique altaribus astans

Indignus sacris decus haud illustre peregi

Vllum ad velle tuum, clemens qui cuncta creasti

De nihilo, Domine, inter quae me condere dignans,

930

Servitiumque tibi statuens impendere dignum,

Ne me coelesti miserum reieceris aula,

Nec, reverende, tuam confundas ante tremendam

Me maiestatem, cultu meretricis in huius,

Quae pro terrenis studuit se ornare superbe,

935

Summa pro rebus cura decorare caducis.

Ast qui proposui sacro tibi iure placere,

Invicto Domino decora implere quievi,

Quare me in terris tueor, coeloque relictum

Cultu inopem, servare tibi qui vota refugi?

940

Haec quae promisit mortalibus ultro rependit:

Nulla meis igitur mihi iam spes actibus haeret.

Ad suspensa tuae pietatis in ardua mens est,

Immense Pater alme, mihi tua fidere multa

Dat bonitas, animam facias quam munere salvam."

945

Talia qui tristi donec moerore volutat

Praecipitans nigris terras nox contegit alis,

Ductus fessa sopor recreabat membra labore;

En moesti Dominus famuli memor, omnia pandit

Laeta futurorum signis praesaga bonorum,

950

Nam videt in somnis arae se assistere praesul,

Plenam et spurcitiis circumvolitare columbam,

Tetro horrore nigram, cuius neque ferre valeret

Horrens pedorem lutulentis sordibus aegrum.

Durabatque volans circa, dum miserit ordo

955

Extra auditores necdum baptismate lotos,

His simul egressis septis secesserat ales;

Vt sacra complentur redit, et petit egredientem.

Hanc ille accipiens stanti se mergere cernit

Ante fores templi labro, quo, sorde piata,

960

Et nix alba velut, coelum conscendit in altum,

Tam celse penetrans huius dum visibus absit.

Quo stupidus horrore senex, dum clara serenas

Lux rutilae terras illustrat honore nitelae,

Qua celebranda die renitet surrectio Christi;

965

Pergit in ecclesiam, missarum sacra coluntur.

Post sacra dicta simul, Nonnus sermone rogatur

Solari sancto populum: incipit ille superna

Nec terrena sonans, nec rhetoris arte polita

Declamans, coeli quin luce nitentia promens;

970

Non ventosa boans, sancto sed Flamine plenus,

Errantes revocans, iter ad coelestia pandens,

Indicium memorando benignum, speque benigna

Labentes solidans animas fervore superno,

Cuius his monitis pulsantibus intima mentis,

975

Corda capessentum sic sunt compuncta virorum,

Terga pavimenti ut lacrymae pietate rigarent.

Astabat meretrix nutu praefata Tonantis

Ducta sacris, etsi catechumina, iuxta nec unquam

Huc sueta appropiare gravi sub mole sepulta,

980

Duxerat hanc equidem clemens miseratio Christi,

Ad praesepe suum mundis animalibus, in quo

Coelica per fidum praebebat pabula servum.

Corda timor Christi iam concutit atra puellae;

Terrorem Domini famuli dum percipit ore,

985

Miro larga modo fluerent ut flumina cordis

Attriti de fonte, metu manantia Regis,

Cuius ab ore senis tam sceptra pavenda resultant;

Sicque Dei vivo rediens sermone cibata,

Praecipit ut maneant gemini videantque clientes

990

Hospitium tam praecellens ubi pastor haberet.

Stant, sectantur eum servi, cernuntque, feruntque

Id dominae, scribit ceratis illa tabellis:

"Haec sancto Nonno, Christi qui dignus alumnus,

Pellex Pelagia, zabuli quae turpis alumna:

995

Auditu didici Dominum, quem tu colis, olim

Inclinasse polos, humilem terrena petisse,

Haud meritis iustorum, at peccatoribus almae

Qui sanarentur daret ut medicamina vitae,

Se sanctus famulis sociavit flagitiosis;

1000

Quem trepidant cherubim seraphimque attendere vultu,

Degere dignatus cum peccatoribus, ut tu,

Sancte Pater, dignis etiam sermonibus effers;

Huius si vere cognosceris esse magistri

Discipulus, ne despicias, sed suscipe servam

1005

Perpetuae munus cupidam reperire salutis."

Sanctus ad ista senex rescribens talia mittit:

"Quaecunque es, Domino nostro manifesta probaris.

Hoc tantum admoneo ne pectora mitia tentes

Squalentis peccata hominis horrore patrati;

1010

Sin autem veram cupis impetrare salutem,

Meque videre potis, sociis speculabere fultum,

Nam nunquam solum capies me sola videre."

Quae mox visa legit, properans festina cucurrit,

Praemittens famulum. Comites Pater advocat almos,

1015

Sollicitamque sacris iuvenem, sub testibus ipsis,

Tandem intrare iubet; penetrans prosternitur, imo

Prona solo, planctuque domum replebat amaro.

Insolitum capiti velamen pulveris addens,

Pontificisque pedes lacrymarum flumine tingens

1020

Atque lavans fletu, tergebat crine soluto,

Actibus his imitans humili pietate Mariam,

Cui quia dilexit multum data multa probantur.

Haec quia non poterat Domini vestigia, digni

Complectens famuli, obsequio veneratur herili,

1025

Clamans et dicens: "Senior, miserere piaclis

Ac Domini sectare tui pia dogmata Christi,

Me supereffundens pietatis viscera sanctae,

Participem memet faciens mox nominis alti.

Nempe ego Pelagia pelagus sum pestis iniquae

1030

Fluctibus obscenis scelerum petulanter inundans;

Sumque animae laqueus, sum perditionis abyssus;

Luxuriae faculis lethique voragine multos

Decepi, decepta prius; nimis horreo gesta;

Exsecror infectam memet tam sordibus atris,

1035

Deprecor unde pio baptismi fonte lavacri,

Vt peccatorum pereant ibi facta meorum,

Atque meae sordes animae purgentur abactae.

Credoque baptismo quod sanctificante renata

De manibus fugiam qui me seduxit iniqui."

1040

Pontifices clerique omnes stupuere videntes

Tot lacrymas tantamque fidem, meretricis et eius

Quod iam cernatur subito mutatio talis;

Mirantes reflui tam larga volumina fletus,

In quoquam nullus quam se vidisse ferebat.

1045

Vixque solo suadet laetus hanc surgere praesul.

Tum cautus canonem super his mandare retractat,

Non debere meretricem baptismate mergi,

Ni vadibus latis fidei munimina firmet

Actibus involvi nunquam se denuo pravis.

1050

Auribus invitis responsa morantia captans

Illa, iterumque ruens corpus iaculatur humumque

Percutit haec luctu misto gemituque profundo.

"Tu pro me Domino rationem reddere summo

Cogaris, mala nostra tibi reputentur ab ipso,

1055

Si me distuleris baptismate tingere fonte;

Nam vereor ne forte, moras dum segniter affers,

Hostis me diris repetat laqueare catenis,

Maturante fuga quas ipsa evadere curro.

Nosco quidem laqueos vafrae fraudesque rapinae,

1060

Dum me muscipulam constat per probra fuisse

Incautis; sic invenias super aethera partem

Cum sanctis, nostram nolis differre salutem,

Ne crudelis aper saevo me dente revellat,

Ac spatio fretus, foveis devolvat in atris.

1065

Vnde precor, sacris hodie me dilue lymphis

Atque Deo pro me templis pia dona repende."

His cuncti auditis referunt praeconia Christo

Mirati scortum tanta flagrare salute.

At Nonnus Iacobum Levitam mittit ad urbis

1070

Pontificem, reserat quo cuncta ex ordine gesta.

Ille Deo grates reddens, congaudet ovilis

Crescere lucra sui Nonnique attollit honorem,

Moxque sacram matrem Romanam pergere mandat

Mater ut esse novae properet baptismate prolis.

1075

Adveniens ita Pelagiam Romana iacentem

Invenit ante pedes lacrymarum in flumine Nonni.

Surgit vultu humens et crimina iussa fateri,

Haec numero superare maris deplorat arenas,

Pondere continuans ipsis graviora sedere;

1080

Fidere se tamen haec Domini pietate remitti,

Cunctorumque dari veniam sibi flagitiorum,

Pontifici nomen purgandae rite roganti

Pelagiam proprium, Margaritamque vocari

Vrbano se more notat, redimicula propter

1085

Eximii cultus, animas quis vincta trahebat.

Tunc exorcizans senior de more puellam,

Nomine signato tingit baptismate sacro,

Participem faciens divinae muneris arae,

Quam Romana levans sacro de gurgite sumit.

1090

Hic praesul: "Laetemur, ait, cum civibus aulae

Coelestis, vinoque hilares oleoque fruamur

Huius propter ovis celebranda tropaea salutis."

Iam Patre cum coetu sociorum epulante beato,

Cernitur esse palam nuda sub imagine daemon,

1095

Vtpote depromens spolium sibi nexile raptum,

Et manibus capiti innexis clamore protervo

Infremit exululans sic: "O violentia facti!

O quid perpetior! quantum sene torqueor isto.

Decrepito ter dena tibi non sufficiebant

1100

Sarracenorum violenter millia capta,

Quos mihi subripiens dederas baptismate Christo;

Non tibi Heliopolis mea, non satis egerat olim,

Cuius me celebri venerantes culmine cives

Sacrasti Domino; non tot raptae tibi gentes

1105

Sufficiunt, Christi per te quae sceptra verentur:

Tot tibi tam magnae non suffecere rapinae,

Insuper aufertur spes maxima fenoris ampli.

O violenta ruens raptrix, o prava senectus!

Argumenta doli iam non ultra fero saevi.

1110

Heu maledicta dies, mihi qua contrarius ortus!

Namque impulsa labans lacrymis ut flumine nostra

Subruit evulso male firma domuncula fundo."

Lividus haec ita prosequitur plangore frementi.

Pontifices reliqui vocem captare nefandi

1115

Et cum Pelagia mater veneranda stupescit.

Versus et ad raptam Christi virtute puellam:

"O quid Pelagiam mea quod mihi chara parasti!

Et tu nempe meum Iudam sectata videris;

Ille coronatus magno et redimitus honore

1120

Culmen apostolicum duodenae sortis adeptus

Prodidit altorem, cuius renitebat alumnus;

Haud aliter mea cum fueris, mihi fraude fatescis."

Tunc mater Romana: "Crucis te, filia, muni

Praesidio, pompas renegans, et daemonis atri."

1125

Quae signum ut crucis expressit Christumque vocavit,

Ille sub aerias fugiens evanuit auras.

Hinc iterum pellax, notas conversus ad artes,

Blanditias rigidis lenes terroribus addit;

Hancque adiens somno positam quatit horridus astu,

1130

Excitat, et blandas curat miscere loquelas:

"Domna mali memorans, mea Margarita, quid unquam

Ingessi tibi? Non baccis carisque capillis

Ornavi? Non argento te auroque replevi?

Dic in quo leviter vel contristata putaris,

1135

Iamque satisfaciam; nunc me ne desere tantum,

Ne me Christicolae tantum per probra fatigent."

Ast ancilla Dei signo defendere Christi

Se studet, exsufflansque vafri phantasmata monstri,

Insequitur: "Tibi, saeve, tuisque renuntio pompis;

1140

Obsistat Dominus Iesus tibi, pessime daemon,

Qui pietate tuis me faucibus eruit alta,

Inque suum thalamum coelique induxit in aulam."

Romanam inde ciens: "Mater venerabilis, inquit,

Exora pro me Dominum; nam ceu leo frendens

1145

Expedit insidias Satanas, mulcensque minansque."

Tunc ea: "Ne timeas victum iam, filia, monstrum;

Amodo namque tuam fugiet quoque territus umbram."

Tertia lux repetebat humum post dona lavacri,

Quo cum peste truci certabat clamque palamque,

1150

Corde cavens veteri mulier iam facta virilis,

Vincere quae properans avidi laqueamina mundi,

Perfectoque sequi ductorem tramite Christum,

Praepositum domni servum vocat, et iubet omnis

Vectetur penitus sibi quo descripta supellex:

1155

Argentum, vestes, aurum, redimicula, gemmae.

Accelerat servus, metuens mandata morari,

Ornamentorum dominae simul omnia perfert;

Quae mox per matrem haec Patris tractatibus offert,

Ipsas esse fatens mercedes criminis atri,

1160

Quo versutus eam per eas deceperat hostis;

Arbitrio poscens sancto expensetur ut eius,

Sufficere affirmans superi sibi munera Sponsi.

Protinus et famulos omnes famulasque remittit,

Atque manumittens dono solatur alumnos,

1165

Exhortans studeant sceleris sibi solvere vincla,

Et veram libertatem pietate tueri.

Institor at Nonnus prudens latorque fidelis

Oeconomum vocat ecclesiae, coramque puella

Omnia contradit pretiosi insignia cultus,

1170

Adiurans per eum cuius sub honore vacabant,

Defraudetur opum ne pars vel quaelibet harum,

Intromittatur domui nil praesulis inde,

Nil vel in ecclesiae, vel tractatoris earum;

Omnia sed viduis, pupillis pauperibusque

1175

Dispensentur, uti servae congesta beatae

Largirentur, opes scelerum solamen egentum

Vt fierent. Fit continuo, nil restat inactum.

Nempe ancilla Dei nova postquam fonte lavacri

Canduit, ex propriis proprios nil rebus in usus

1180

Contigit, egregiae sumens pia pabula matris,

Ac vitiis quaesita nigris vel tangere vitans.

Lucescente die mos est qua ponere vestes

Neophytis albas, necdum rutilante diei

Surgit luce, stolas ponit baptismatis albas,

1185

Induitur byrro, tunicaque, et, nemine teste,

Aspera ciniphii velamina corripit hirci,

Assumptisque alis petiit praecelsa columbae;

His et visa locis posthac non amplius usquam.

Hoc quia nescierat mater Romana veretur

1190

Ad mala contempti ne forte redisset amoris,

Plangens ceu laqueis iterum siet indita missis.

Quam Pater egregius sub Flamine conscius almo

Pelagiae voti, solatur: "Filia, noli

Flere piam dicens gnatam cum coelite coetu,

1195

Quin laetare hilaris quod et haec sicut illa Maria

Peccatrix partem melioris repperit oti,

Quae non auferri poterit iam funditus illi."

Vrbs Domino grates referens haec tota resciscit,

Atque sacerdotum qui aderant sua quisque petivit.

1200

Tertius interea rapidis successibus annus

Exierat, votumque vovet levita superne

Iam dictus, Solimam ut pergens loca visitet alma.

Intimat hoc Patri sancto, dimittier orans.

Vadere permittit praesul, sequiturque profando:

1205

"Cum praestante Deo, frater, perveneris illuc,

Et digne veneratus eris sacrata locorum,

Sollicite cura monachum perquirere sanctum

Nomine Pelagium, solus ex tempore belli

Qui clausus latet in cella; quem visere cura,

1210

Nam vere Domino servit, monachusque probatur

Perfectus," sanctam sexus sub honore puellam

Commendans, sexum quae vicerat, omnia mundi

Vana triumphando proculcans corde virili.

Nec tamen hanc pandit manifestius, ordine servans

1215

Id fieri placito et divino numine iusso.

Denique commonefactus adit loca sancta diacon,

Ligna beata crucis pretiosa stratus adorat,

Tum loca de membris Regis sacrata sepulti,

Morte triumphata rediit qua gloria Christi,

1220

Victrix perpetuae solidato robore vitae;

Altera dumque dies noctis depelleret umbram,

Quaerere Pelagium properat levita notatum.

Tunc in Oliviferi scandens fastigia montis,

Quo Genitus pia vota Patris mittebat ad aures;

1225

Vnde et praecipuum ducens super astra triumphum,

Ius repetens proprium, coelorum ascendit in alta.

Hic habitare virum studio quem quaereret audit;

Praeparvamque videns cellam, simul undique clausam,

Perscrutans oculis aditus qua parte pateret,

1230

Nil videt hic omni modicam nisi parte fenestram.

Quae pulsata patet, levita agnoscitur ipse,

Se cognoscentem non callens noscere matrem

Dum faciem videt aridulam rugisque solutam,

Orbibus inque cavis oculos marcore gravatos,

1235

Ossaque clitellis passim numeranda solutis,

Cuique arefacta cutis vix texerat ossa superne:

Et benedici ab ea poscens, benedicitur, atque

Levitam se audit papae servire beato,

Atque vicem petitur pro se redhibere precanti.

1240

Miratur super his vatis secreta fatentis;

Praeterea nec plura capit, nec plura rependit;

Et laudes tantum aure trahens sollemniter illa

Quas Domino reddit dum linea tertia surgit;

Sicque poli Dominum benedicens pergit ovanter,

1245

Eximioque means accensus amore locorum,

Celsisque almorum precibus benedicier optans,

Pelagii sibi qua pertransit opinio pollet,

Cuius item aggrediens cellam, nihil audit ab intus;

Permanet exspectans spatium transire diurnum,

1250

Et nox dum nigras terris iam spargeret alas,

Regreditur, mittitque diem migrare, reditque;

Tertia dum caecas lux pellit ab orbe latebras

Scandit, et obstructam cernens, aperire fenestram

Praesumit; tum strata videns pia membra quiete,

1255

Descendit propere, Solimorum nuntiat urbi

Pelagium abbatem coeli secreta petisse.

Alterutraque sibi monachorum lege catervae

Id pandunt, totaque simul regione feruntur,

Iordanis, Hericontei, Solimique sodales.

1260

Iamque aderant Patres sancto fervore gregati.

Tum funus cella eximitur scamnoque locatur.

Accedit Solimus solito felicia ritu

Exsequiisque piis componere membra sacerdos.

Ecce repente probant muliebria mente virili

1265

Quem credunt monachum, monacham secreta tulisse.

Glorificant igitur magna cum voce benignum

Mirificumque Deum multos qui regmine sanctos

Dirigit occultos, sibi nota monilia servans.

Fama volat, coelum petiit quia mascula mater,

1270

Cuius ad exsequias curant concurrere plures,

Sacraque virginei volitant examina laetus;

Dumque pium digno tractant sub honore cadaver,

Et celebri mandant cum relligione sepulcro,

Luminibus radians multis pia turba coruscat

1275

Laudibus inque Dei plebis vox cuncta resultat.

Postmodo missus ad id Christi a pietate minister

Regreditur Iacobus, Patrique ea nuntia portat.

Hinc properat matri narrare haec Antiochensi

Omnibus ac iustis ibi gaudia magna ministrat,

1280

Fletibus illacrymant populi per gaudia fusis,

Laudantes Dominum divo qui munere praestat,

Vt dignetur ab his tales sibi sumere fructus,

Splendida quos coeli gaudenter in horrea condat.