Paulus Diaconus carmina 6

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1881

Altre sezioni


Aemula Romuleis consurgunt moenia templis,

Ampla procul fessis visenda per aequora nautis;

Illa sed externis sumpsere aucmenta rapinis

Et toto exuviis miserorum ex orbe petitis,

5

Dum male perduntur viduatae civibus urbes,

Pro pudor, et fragilis captantur flamina laudis.

Haec vero ex causis capiunt exordia iustis

Inpensisque probis nullo et cum crimine partis.

Adde quod extiterant auctores luminis illis

10

Aeterni expertes, Veneri Phoeboque Iovique

Atque pharetrigerae ponentes tura Dianae,

Quosque referre pudet. Horum est nam structor herilis

Catholicus princeps Arichis, tam corpore pulcher,

Pectore quamque magis virtute insignis et armis.

15

Omnia conponens quem sic sapientia compsit,

Redderet ut variis satis artibus esse potentem,

Quo merito Latiae dicatur gloria gentis,

Bardorum et culmen, pietatis cultor et index,

Iustitiaeque tenax, summus servator honesti.

20

Iste pater patriae, lux omne decusque suorum,

Mente satis vigili pensans et acumine magno

Tempore supremo ventura pericula seclo,

Vt nostris cecinit labiis reparator et auctor,

Omne quod his spatiis effertur in ardua vastis,

25

Quaeque stupens lustras tacite caperisque decore,

Suscipiens promissa patris, cui fallere non est,

Suppetias dedit esse suis portumque quietis.

Christe potens, via, vita, salus, spes sola tuorum,

Qua quisque innixus numquam est confusus ab aevo,

30

Ne patiare umquam frustrari cordis anheli

Vota precesque pias, mage sed sustolle iacentem,

Corda tibi ut relevata bonis spe et fideque redundent.