1. de persecutione Maximiani et sancto Marcello papa et sociis eius
Tractus per varios vestigia diva legentem
Dum sequimur matrem, decretam liquimus urbem,
Ausoniaeque procul missis excessimus agris.
At ductrice poli quaesita sedilia adepta,
5
Propositum repetamus iter, redeamus in urbem:
Quos hic incendat rabidus, quos excitet ignes,
Climata collega furiis Eoa terente,
Quos inflet strepitus videamus Maximianus;
Quas strages diris, quae bella perurgeat armis.
10
Marcellus vacuam longo iam tempore sedem
Nactus apostolicam, vigili tutatur ovile
Commissum studio: quo quis certamine sudet
Discutiens, quae tela gerat, quos certet agones.
Hac datus in specula Prasonem ope castra levantem
15
Repperit, humana cuneos pietate foventem,
Supplementa cui Sisinnius, et Cyriacus
Addebant operi, Largus simul, atque Smaragdus,
Instantes, agiles, virtutis amore ministri.
Dux bonus hortatur proceres, sacrantur et aris
20
Rite ministra manus Sisinnius et Cyriacus,
Dignius ut niteant operi, insistantque labori.
Dumque ministerio explendo nec nocte quiescunt,
Tertia perfidiae penetrant lictoribus antra,
Antra tenebrarum, rimandae hinc dantur arenae:
25
Haerentes operi decreto, aliena levare
Pondera decertant, laeti laudesque ferentes,
Carminibus divis regique Deoque benigni.
Vt capit haec Caesar, mandat Sisinnius ore
Assistat, nomen carmenque referre rogatus,
30
Servorum Christi famulum vernumque fatetur,
Laudibus attollens praeconia cuncticreantis.
Herculis anguis (ait) tribues vel adorea sacris
Vel tua funestis addicam viscera flammis.
Iste sub haec iugiter devota mente cupita:
35
Haec mihi contingent, meritus si forte coronam
Quaesiti reperire diu censebor honoris.
Lauditio posthac praefecto traditur, illum
Qui custode cato septemque decemque diebus,
Obsidet, offerri hinc sibi praecipit Apronianus;
40
Praesentem custos ubi dat fulgore superno,
Hunc radians videns, vocem simul haurit ab aethra:
Approperate, patris benedicti, sumite regna
Iamdudum vobis, mundique ab origine parta.
Famine quo tremefactus adit vestigia testis,
45
Adiurans liquido se mox purgamine tingi,
Vt queat aeterni contingere dona decoris.
Nec longum dilatus honos ubi vota capessit
Decisus iugulo quaesito stemmate fulget.
Inde senem Saturninum Sisennius antris
50
Coepit habere parem, cuius relevatur amore,
Nuper eum duro solans ut fasce levabat.
Sicque dati septis plura obsidione gehennae
Agmina solvebant quaerentum munera lucis,
Dogmate purgantes tenebris, et fonte sacrantes,
55
Atque ita quinquaginta duos datur abdere soles.
Hinc nudis acti pedibus, vinctique catenis,
Praefecti in vultus sistuntur et ante tribunal;
Aerea defertur tripos, atque litare iubentur.
Tum Saturninus: Sceleratos atterat (inquit)
60
Hic Dominus divos! tripodem qua voce resolvit,
Impetu ut acta procella lutum, tremit alta satelles
Iura potestatis Christum Dominumque Deumque,
Papias, Maurusque cient; mox ora relisi
Grandine vulnifico, traduntur carceris antro,
65
Distentique duces nervis, pensique catasta
Velluntur flagris, torrentur in aethere flammis.
Dumque ferunt grates nec cessant edere laudes,
Depositi coelum caesa cervice merentur.
Cum Ioanne solo claudit pia pignora Traso,
70
Marcello confessores tingente piatos
Iudicio praefectus agit, quos diva fatentes
Munia, sacra refutantes gentilia, sterni
Rure iubet, ignisque terit nihil ore sonantes
Munera ni Christi; lignorum robore trito,
75
Plumbea plumbens, annectit quo pondere agonis
Pondera ponentur: coelorum ad culmina surgunt;
Corpora Ioannes venerando presbyter actu
Dat Petri ad nymphas ubi coelica dona ferebat.
Interea sanctum custodia longa ministrum
80
Cingebat fessis Cyriacum robora dantem,
Oppressis columen, septis caligine lumen.
Principis at saevi soboles Diocletiani,
Flamine vesano fervens Artemia diro
Perculerat patrem furibundi vulnere cordis;
85
Ipse fatebatur daemon nisi voce iubentis
Non se egressurum Cyriaci. Mittitur atque
Nexibus exemptus thalamos penetrare rogatur.
Luctam ingressus init, cum tetro dimicat hoste,
Huncque reclamantem, multamque labore minantem,
90
Pectoris invasi propulsum eliminat antris;
Nec vacuum patitur vas inde patere latroni,
Gurgite quin sacrum sensu renitere fideli
Praestat, et aethereae decorandum destinat aulae.
Solvitur his actis, libertas munere fertur.
95
Nec mora longa orientalis legatio regis,
Post longos maris emersos, terraeque meatus
Romanam sedem petit, imperiique cacumen,
Non belli terrore pavens, non indiga pacis,
Non pacto, augusta non maiestate coacta,
100
Mitia Chaldaici prodens orata tyranni
Romuleum civem quaerentia adesse Sapori,
Non sceptris rutilum, non ostro auroque coruscum,
Pauperis ast habitus Cyriacum vilibus actum,
Contentumque sagis, devotum, humilemque ministrum,
105
Hostem qui nequeunt reges quem pellere pellat,
Regis et absolvat genitam nexu anguis adactam.
Augusto monitus panduntur at ipse iugalem
Barbarico pro suggestu dat abire petitum.
Levites haud horret iter, haud abnuit hostem
110
Promptior in longos oneroso tramite ductus
Ac petit Eoum, regina adhibente veredos,
Cum Largo comitante solum, socioque Smaragdo.
Externas hostem procul insectatus in oras;
Sed nec equo patitur tolli, rhedisque iuvari;
115
Quin baculo contentus abit, superatque iugales;
Ast ubi perventum radiantem regis in aulam,
Auro praecultus rutilante tyrannus egenum
Stemmate contentum vili deiectus adorat,
Invitatque auro penetralia fulva subire,
120
Quis captiva sedens multo non quiverat auro
Iniectis redimi vinclis, exire catenis.
Ingrediente salutifero secreta ministro
Regia, torquetur tortor, vincitur adactor,
Multa gemens et multa querens, dimittere tandem
125
Cogitur, invasam torvo molimine praedam.
Sicque fide replens vacuatam daemone mentem
Membra triumphator coelesti protegit unda.
Proficuum soli nec ita datur esse puellae:
Solvitur haec vinclis, manifesto exempta furore,
130
At pater interno caecoque ligamine liber
Redditur, et Christo pectus dicat hoste piatum.
Nec solus rex sacra subit, comitantur amici,
Bis deni et quadringenti baptismate culti.
Munera sceptrigeri pauper contingere temnit,
135
Praemia magna fidem ducens, pane usus et unda.
Glorifici Persis Cyriacus honore triumphi
Sublimis remeat, capit inclyta Roma ministrum
Egregium; pudet huic bellum conferre tyranno;
Pace frui annuit, invitus fera continet arma,
140
Hunc tamen in solum, quod ei sub munere praestat.
At dilata patris genitus supplere calescit,
Atque vicem patris exercet, veramque paterna
Se prolem feritate probat; furit impius haeres
In pietatis amatores; punire benignos,
145
Devotosque flagrans, Cyriacum tegmine nudum
Opprobrium reliquis cultam procedere rhedam
Praecepit obstrictum gravibus, septumque catenis:
Mitior erravit si quid pater, iste piare
Contendit, famulosque Dei sub agone lacessit.
150
Carpere Carpasio Cyriacum verbere tradit.
Ille furens vincti pice verticis alta nigrare
Perfundit candens picei caput igne liquoris;
Iste ferens grates, offert praeconia Christi
Congaudens, seseque Deo dant dona sodales.
155
Crescentianus unus horum tollitur
Altus catasta, crescit atque tormine,
Tensusque nervis fuste crebro caeditur
Ac membra aratus iugulis irraditur
Dum supernam voce clara gloriam
160
Praefert, adactis incalescit ignibus,
Interque laudes, inter ignes spiritum
Emittit astris luce pura fulgidum.
Hoc ita praemisso, comites custodia claudit.
Quatuor exactis Cyriacus solibus istis
165
Eximitur claustris, suasusque litare profanis,
Solius Domini sequitur libamina Christi:
Attractus nervis caesusque libramine tensis,
Laudibus et precibus regem persultat Iesum,
Carnificemque viri superat patientia fixi.
170
Ille pudore gemens properat narrare tyranno,
Et praeceptori devicta renuntiat arma;
Qui furibunda fremens omnes quos claustra retentant
Cum Cyriaco ensi iugulum dependere mandat;
Atque ita bis deni clarum super astra ministrum
175
Sectantur testes, roseo fulgore nitentes.
Pignora Ioannes senior rapit, abdit humoque
Deponit; Marcellus abhinc, comitante beata
Lucina, celebri comens disponit honore:
Suscipit haec etiam socios Largum atque Smaragdum,
180
Quos dominae capiunt Iuliana et Menica busto:
Fratris tunc etiam affectus Arthemia sensit,
Germani framea capiens coelestia regna.
At Lucina facultates ex asse ministrat
Ecclesiae, traditque domum, qua rite sacrata
185
Lege licet plexa mysteria papa frequentat,
Quo comperto, hostis stimulata mente retractat,
Quid poenae statuat, dum publica bella reputat;
Deputat ergo domum stabulum, patremque ministrum
Iumentis adicit; prono qua corde subactus,
190
Domino illati medicatur vulnera laesi,
Temporeque hic longo gemino dum pabula ritu
Suggerit, ac bifido diversa animalia victu
Perfovet, emeritus paradisi in septa levatur.
Finetenus duro tectus membra inclyta sacco
195
Nocte die precibus divisque vacabat ut hymnis;
Ioannes artus sacer et Lucina recondunt
Aedes Carpasio Cyriaci munere cedit
Saevitiae, ingressus fontem quem papa sacrarat
Obsceni luxu maculat sordente lavacri;
200
Qua dum scenica cum pravis et foeda frequentat,
Tartareum subiti torvo lethi agmine raptus,
Complicibus iunctis, descendit ad usque profundum
Sic pia clausa domus diris, intranda benignis,
Terrorem saevis adhibet, solamina iustis.
2. de sancta Lucina et sociis eius
Sanctorum plures Lucina beata fovebat,
Cui coniux Pinianus, opes et praedia linquens,
Vt Sisinnius ac pariter Diocletianus,
Grandine saxorum pressi, Florentius atque
5
Congaudente piis ab eo data busta capessunt,
His quoque susceptus meritorum fulget honore.
Imbuit hanc martyr sublatus ab ore cloacae,
Temperet egressa ut proprias ieiunia vires,
Corpore dote nucis gerula cornice referto,
10
Parva daret vini cui sorbitiuncula curam,
Quam penes eductis iam fratribus alma Beatrix
Simplicio gemina ac Faustino luce nitebat;
Queis vario sub agone poli penetralia nactis,
Corpora verticibus Tyberinis abdita nutu
15
Redduntur patefacta Dei quae Crispus honore
Ioannesque levant celebri iunctaque sorore
Debita militibus dependunt munia mactis.
Ast inhians quidam contermina rura piorum
Subdere vicinis propriisque annectere fundis,
20
Ad fera fana Beatricem Lucretius urget.
Quae scelus exhorrens clamat: non libo profanis,
Altithroni cultrix Domini; sic carcere trusa
Dum retinetur ab infesto divellitur hoste:
Praefocata nigris sub nocte latenter in antris.
25
Quam fratres secus explicitos Lucina receptat.
Ambitor rus ingrediens, indebita gaudet
Pervasisse colens opibus convivia raptis;
Quo securo epulis laute recubante sinistris,
Parvulus avellens os matris abcolere clamat:
30
Audi, Lucreti, post caedem invasa capessis.
Traderis en hosti infelix possessio factus.
Acceptus sub voce feri laqueamine lethi,
Prandia perturbat patinas et pocula miscens,
Tartaraque irrumpit, flagris agitatus erynnis
3. de sancto Ioanne et Crispo
Ioannes Crispusque, ubi plura decore nitenti
Pignora iustorum natali tegmine condunt,
Ipsorum macti meritis, capiuntur in astris
Quorum sede pia mandarant corpora glebis.
5
Ipse etiam dives sanctis qui multa ministrans
Servierat Thrason, gibbo cedente cameli,
Limina transit acus, gratumque expertus agonem
Martyribus coniunctus abit palmamque capessens
Cum sociis gemino petit aurea regna triumpho.
4. de sancto Erasmo
Multa quidem quaecunque loci celebrata trophaea
Hoc fervore micant. Quanto cumulatius arva
Credimus Ausoniae rutilo radiasse nitore,
Tunc bellis clarum Campania pandit Erasmum,
5
Pontificem dignum, crebro sub agone probatum.
Grandine quem plumbi quatiens Diocletianus
Invenit ut validum, valido dat verbere rursum
Mactandum. Rigido tritus qui robore sylvae
Invictus victo superat tortore flagella
10
Arctatur coluber: Varia exercere palaestra
Athletam meditans, vario parat unguina fotu,
Diversas rapido species simul igne resolvens,
Resina, plumbo, cera, pice, sulphure, olivo
Permixtis; talique retecta liquamine membra
15
Respergit, disquisitos non passa calores;
Stat pius illaeso spectacula corpore praebens,
Tutorisque fidem mirantum cordibus addit.
Carcere vallatus magno quoque pondere ferri
Depressus posthac dira obsidione tenetur.
20
Missus at aethereus summa delabitur aethra,
Largiturus opem testi pia bella gerenti:
Vincula dissolvit, patefactaque limina reddit,
Educit tenebris raptum, dat abire solutum.
Sic, dum plura gerens populis miranda lucrandis
25
Oppida, rura replet factis insignibus, ales
Fama palatinis etiam notat auribus acta.
Iamque triumphator proceris virtute prioris,
Culmen in alterius mandatur inire duellum
Laude lacessitus raptat quem Maximianus
30
Suppliciisque agitat variis duraque palaestra
Exercens, aeris lorica inducit adusta.
At flagrante nitens tunica stat nescia martyr
Membra gerens ignis, spretoque ardore coruscat
Vi supera; recrudescunt tormenta, redactae
35
Praemissae refluunt species fervoris in olla,
Miles et ignipotens flammatis mergitur undis,
Quas tepido veluti fotus, gaudensque lavacro,
Cuncta simul superans molimina dira triumphat,
Egrediturque alacer, divoque levamine tutus,
40
Eruitur duce sidereo, campana peragrans
Arva, fidemque piam multorum in pectora plantans,
E tenebris plures ad veri lumina ductat,
Sicque Deo iussus celebres consummat agones.
5. de sanctis Sossio et Ianuario
Aulae ministrum coelicae hac tyrannide
Misena clarum praeferebat Sosium
Qui sanctitate, dote qui prudentiae
Iuvenile robur protegebat strenue.
5
Quare beatus saepe Ianuarius
Benevento ab urbe qua nitebat pontifex
Hunc visitatu sublevare sueverat.
Vnde et petitum clara Christi dogmata
Domini sub aula dum citantem respicit,
10
Cernit comantem abire flammam vertice.
Solusque tali convibratus lumine,
Mox exiturum praedicavit martyrem.
Haud immorata, haud ducta longum famina.
Pauci rotantur post prophetiam dies,
15
Et ecce, tentus dum astra levites fovet,
Levare solers vincla vates advenit,
Atque apprehensus fit palaestrae particeps.
Haerent sodales optimi, diaconus
Honore Festus, lectione et clius
20
Desiderius. Hi, saeva post ergastula,
Mulctam subire destinantur verticis,
Qui praestitutam dum terunt lethiviam,
Cumulantur aucto dignitatis ordine.
Puteolana nempe ab urbe Proculus
25
Levita fertur cum duobus obvius
E plebe iustis (hique Acutus, Eutices)
Isti rogantes cur necem iusti petant:
Vbi probantur plebis almae nobiles.
Simul iubentur colla secti occumbere;
30
Pariterque septem caede plexi compare
Rapiuntur acti gratiae praedonibus,
Variique cives busta dant tribulibus.
6. de sancto Domnino
Iulia Caesarei procerem primumque cubilis
Domninum fera vitantem consortia regis
Felici hospitio capiens, mox laeta triumpho
Persultat: rabies quem consectata cruenti
5
Carnificis, rapit, aethereis gladio erigit astris.
7. de sancta Barbara
Tuscia tunc vidit certans ut Barbara virgo
Clara trophaea tulit, genitor Dioscorus arcta
Quam longum obsidione terens dat praesidis irae,
Qua nudata flagris crude divellitur atris,
5
Dumque manet stabilis nervos et taurea ridens
Fricta recrudescunt hircina vulnera palla,
Inde recepta antro coelesti luce levatur,
Costarum applicita flammatur lampade cratis;
Malleus incutitur, capitis libratus in arce;
10
Praescissae diro tenerae caesore mamillae,
Stigmata deinde crucis nudare retecta plateis
Ducitur, atque diu truculenta caede resecta,
Culmina sortitur iuguli mercede superna
8. de sanctis Secundo et Alexandro
Castra etiam scrutabantur, quo si quis in armis
Christicola inventus, nomen legemque professus,
Aut nece Caesareum, aut satiaret thure furorem.
Lapsacidas inter proceres tunc forte Secundus
5
Nomine deprensus, reliquis virtute priorem
Coelestis quem fecit agon, post vincla, tenebras,
Perpetuum specimen caput ense recisus adivit.
Huius Alexandrum legionis in agmine sacra
Sidereae audierat luctae sumpsisse tyrannus
10
Ritibus appositis petit hunc libare profanis.
Is coeli convexa tuens: "Mihi gratia talis
O utinam praestaretur quo vana repellens
Sensibus ista tuis et vertere corda valerem!
At tueor putridum, video insanabile vulnus.
15
Me quoque qui cunctas vocat ad sua munera gentes.
Consiliis at parce feris, Satanaeque suasus
Linque tuos et pange malos quae gesseris actus,
Viventemque Deum qui condidit omnia nosce."
Motus ad ista obici Caesar iubet arma neganti
20
Invitumque sacris raptumque litamine cogi.
Ille fide fretus, colubri praecepta refutans,
Confundit torvos interno robore vultus,
Mensam calce petens, glebis superaddita miscens.
Mox furor hunc frendens ultore dat ense feriri;
25
Stat trepidus ferro nutans titubante satelles;
Quem ferus increpitans iudex succendit inertem.
"Huius (at ipse) caput pro me mons magnus habetur,
Vnde tremor membris, horror mihi sensibus actus."
Ille alios adhibet, plures ciet unius ora
30
Qui resecent; properat martyr, gaudetque resolvi
Procumbensque genu telluris ad ima volutus,
Mucronem petit ac prona cervice capessit
Sed prece praemissa mactusque iit ardua castra
9. de sancto Theodoro
Theodorus validis staret cum miles in armis,
Strenuus altithrono pendebat munia Christo.
Crimine quo raptus celsa ad praetoria fertur.
Iura Dei fassus, differtur vertere sensus;
5
Irrevocanda tenens aeterno pectora vero,
Sistitur Aeneadum censendus regmine legum;
Agnitus infrenis, cohibetur carceris antris.
Ostia signantur, sed non solamina diva
Arcentur claustris relevato; visibus altis
10
Iudiciis restauratus, trabe tollitur altus
Vnguibus excisus, ferroque insectus ad ossa,
Costarum cratem lacerata carne renudat.
Inde rogo data victorem sententia prodit,
Qui vexilla crucis rapiens partos petit ignes,
15
Cleonicumque sequi vestigia fortia mandans,
Glorificansque Deum, mentis litat ignibus ignem.
Funera devote Eusebia satagente coluntur.
10. de sanctis Victore, Felice atque Nabore
Victor canitie fideique decore nitebat,
Sanguine qui Maurus, primisque fidelis ab annis,
Caesareas animi decorabat honore phalanges.
Felicis patria civis civisque Naboris,
5
Africa quos caesos urbi dat Mediolanae.
Caesare compulsus fanis impendere honorem,
Victor perduransque pius fera robora vincit:
Lignorum tritus longum, ignarusque dolorum,
Stansque expers ignis, plumbi perfusus ab undis,
10
Augusti gladios sic post tormenta triumphat.
11. de sanctis Carpophoro et Abundantio
Maturitatis hoc calore copiam,
Carpophorus aucto percipit Abundantio,
Spoletum agone qui venustant gloriae,
Prior sacerdos ac minister subsequens.
5
Pro laude Christi nam subacti fustibus
Primum, inde tetro mancipantur carceri,
Potus negato vel cibi solamine.
Ductore at inde proferuntur coelite,
Semenque verbi in arva spargunt pectorum.
10
Rursumque tentis ora saxeus rigor
Tundit; levantur hinc eculei culmine;
Fortesque diro dum probantur tormine
Iterum tenebris ingeruntur horridis.
Queis macerati, ac praeparati laureis
15
Tandem ense caesi celsa scandunt sidera.
12. de sancto Gregorio martyre
Tunc et beatus sic subegit presbyter
Anguis furorem lividi Gregorius.
Cui Flaccus (inquit): "Tu rebellis principum,
Temptor sacrorum tunc restas numinum?"
5
At ille: "Nosse si velis constantiam
Qui me creavit e luto Deum meum
Ab inchoante non relinquo infantia."
Sic perseverans in fide fortissimus
Dilancinatur, dorsa tritus fustibus,
10
Nodisque versi venter actus vellitur;
Dein ligatus crate palmas ac pedes,
Arctatur ignis subter aucto pabulo.
At mox soli coacta divellit tremor
Qua parte lapsa civitatis occidunt
15
Super trecentos sacra dantes delubris.
Ferro hinc onustus atque septus carcere,
Levatur usus coelico solamine.
Genua inde carduis atteruntur ferreis,
Latusque utrumque flamma torret lampadum,
20
Dicente sancto teste saevo iudici:
"Si perdis omne corpus, haud me deseret
Mediator almus qui benigne perfovet,
Sanat, reformat nostra Christus viscera."
Tum tractus amphitheatra spargit sanguine,
25
Sectusque colla gaudet alto culmine.
Diris vorandum corpus obiectum feris
Intaminatum et dente et ungue permanet.
Reposcit inde pignus almum femina
Pietate fervens martyris Abundantia.
30
Gratis sed obtinere quod nequiverat
Triginta quinque sumit aureis datis
Honore condens quo decebat martyrem.
13. de sancto Sabino episcopo et sociis eius
Triumphat hoc Sabinus aestu pontifex,
Qui disciplinis nobilis coelestibus,
Sensu pius, sermone facundissimus,
Venustiano tentus adstat praesidi
5
Iunctis sacrae Marcello et Exuperantio,
Arae ministris, pluribusque clericis.
Cui praeses obdit aureum Iovem suum,
Ad supplicandum veste fulva fulgidum.
Hoc ille sumpto vota Christo dirigit,
10
Deoque trito dorsa terrae percutit,
Et comminutum dissilire proiicit:
Venustianus hinc furore fervidus,
Manus recidit proterenti numina,
Comites catastae lancinandos applicans,
15
Quos dire acerbis maceratos fustibus
Saevis secando sulcat atrox unguibus;
Post igne tosti confitendo gloriam
Christi beatum in astra legant spiritum,
Danturque lymphis membra mersa gurgiti
20
Quidam vividarum persecutor gentium,
Iuncto sacerdote, alma tollit munera,
Viamque iuxta lecta ab undis collocat.
Praesul Sabinus carceri detruditur,
Devota servit cui Serena, lumine
25
Captum nepotem Priscianum quae dolens
Perducit eius sublevandum tegmine.
At trunca, clausos praesul orbes brachia
Super coaptans, flammat exstinctas faces,
Oratione clara fundens lumina.
30
Virtute visa subditi custodiae
Pii datoris competunt vestigia,
Mox fonte loti consecrantur undecim:
Quae nuntiata dum patescunt praesidi,
Languore lippum quem coquebant lumina,
35
Vt nec cibus, nec somnus huic captabilis,
Mittit iugalem cum duobus liberis
Poscens Sabinum adesse, venire e carcere,
Pedesque visi cum dolore et lacrymis
Petit recisi, dando poenitudinem;
40
Lamenta coniux auget, atque filii
Sacro dicari se petentes gurgite,
Intinctus unda pelve ut exit candidus
Praeses, dolorem haud sentit ullum luminum.
Annuntiantur haec patrata Caesari,
45
Qui raptus ira dans Sabinum tormini,
Venustianum capite plecti praecipit;
Quem cum iugali ac liberis fert Lucius
Letho tribunus, nec rogatum iudice,
Spoletum in urbem qui Sabinum dirigens,
50
Caedit beatum dum dat astris spiritum;
Glebam Serena quae manus aromate
Condiverat complexa vitri dolio
Domi receptans moenia secus collocat.
14. de sanctis Felice et Fortunato
Hoc fervore triumphantes Aquileia vidit
Felicem ac Fortunatum, caro, gratia fratres
Quos dedit, at Christi ferro praeconia necti
Prodiderant; quique Eufimii sunt praesidis acti
5
Huc rostris, ubi dant Christi fortissima laudis
Robora. Qua pectus furiati iudicis ira
Oppletum, tela in testes crudelia torquet,
Applicat, appenditque feris cruciatibus arctos,
Mente quidem celsi tolluntur honore catastae;
10
Lampadibus latus appositis urentibus ardent,
Quae tamen almorum divino carmine frigent;
Vincunt igne animi flagrantis lampadas ignis;
Viscera perfusi, ardentique liquore madentes,
Flammas interimunt hymnis, oleoque superni
15
Vnguinis exsuperant ignes ferventis olivi;
Perstantes in laude Patris sine limite fortes,
Vrbem extra ducti fluvium secus urbis alumnum,
Verticis e multa capiunt coelestia regna,
Et ferro expliciti subeunt fastigia coeli.
20
Nocte pii sublata viri sacra membra receptant.
Aulaeisque obnupta novis, et aromate condunt.
Pignora chara referre viros Vicentia mittit;
Nisibus at coeptis obstans Aquileia sancti,
Tandem agitata piis sopitur pugna querelis
25
Pacto iure caput capiens Aquileia sancti,
Felicis, Fortunati simul ossa capessat,
Pectora Felicis caput et Vicentia fratris.
15. de sancta Afra
Traditur hac rabie procerum perpessa furorem
Afra Dei cultrix, Zabulique erepta rapinis,
Hospite Narcisso sublata libidinis antro,
Lumine coelesti squaloribus eruta coeni,
5
Solis uti radiis sordens uligo fatiscit.
Quam sacer aggressus laqueis eduxit Averni,
Subversaque lupae cavea Christi edidit aulam,
Nec solam evellit; famulae comitantur amicae,
Quamque sequebantur furiis, pietate sequuntur:
10
Digna vel Eumenia, spretoque Euprepia luxu,
Lampade nocturnas diva superante tenebras;
Qua lustrante etiam mater se prole trahente
Hilaria ascitur cultum confessa profanae
Cypridis, addictam cui fert contamine gnatam.
15
Vnde gemens hostis, praedamque amittere moerens,
Tristes induitur vultus, aegerrima praefert
Ora, nigrans elephantinae scaber ulcere pestis,
Vimque pati queritur, proprii dispendia iuris
Ingeminans, nec posse dari sua vascula Christo,
20
Cogitur at nolens Iesum, adstrictusque fateri,
Pro noxis Dominum peccatorum ultima passum,
Accipit aequa sequi servum possessa petentem
Tutoris, propria Dominique reposcere iura,
Qui furem subigat, captiva talenta reportet.
25
His ille oppressus, bellique tenore subactus,
Ad versuta precis fraudem detorquet agonis,
Posse referre potens animam vel retibus unam:
Attollunt praemissa animum, solantur egenum.
Roboris elatus iam spem consumit inanem,
30
Furta dolosque sacer calcans ligat ore latronem
Iurantem proprio, praedam mox enecat actam
Ni Christo penetrare imam iubeatur abyssum.
Munera constricto praesul depacta resignans
Lethiferum lethi tradit sub iura colubrum,
35
Colluctantem angore terit, fontem rapit angui
Ipsius in charum vertit tela hostis amicum:
Sordibus emaculans captata monilia purgat
Sanctificans animas pia post ieiunia lotas
Hilariam genitamque, ancillantesque puellas,
40
Plures praeterea affines charosque sodales,
Ecclesia instruitur, templo sacer ordo dicatur,
Presbyter et Zosymus sacratur avunculus Afrae,
Dispositoque pater clero petiisse Gerundam
Fertur, ubi martyr iuncto Felice triumphat.
45
Afra beata piis pravas largita crumenas
Pauperibus, secura crucis sectatur honorem;
Capta manet fortis; nec desperatio, nec vis
Hanc a spe removere valent, vel laude superna
Mente petit prona tormenta, amplectitur ignes,
50
Exsultat, gratesque litat circumdata flammis,
Hostia viva Deo nitet, hostiaque ignibus exit;
Hostia fit, nec tanta focis purgata probantur
Membra; recepta rogo mater famulaeque beatae
Haec tumulo dum rapta locant ipsaeque merentur
55
Emeritam splendore sequi, coelumque per ignes
Ingressae Domino perfecta holocausta feruntur.
16. de sancto Eusebio
Eusebius, post Marcellum ius excipit almum
Vrbis Romuleae: Christi pia sacra venustans,
Diruit hic pressitque haereses, et ad aequa redegit
Prava per obliquos errantia corda Meandros;
5
Sicque nitens meritis consortibus additur almis.
Nec mora Melchiades sequitur, decorique probatur
Esse piis, terrore ferox apparet iniquis;
Perversos retegit; festis ieiunia solvit;
Ecclesiam socians sacrato munere ditat,
10
Nec patitur scindi, Christi sub amore ligari
Enitens mentis quae post monumenta fidelis
Emicat emeritus coelesti sede receptus.
17. de sancto Timotheo
Patre sub hoc Romam veniens urbe Antiochena
Timotheus, Christum per compita, per fora pangit,
Dapsilis hunc iuvenis sanctae pietatis amator
Silvester, cupiens attollere laudibus ardet,
5
Plurima qui postquam populorum corda sacrando
Continuo hic anno Christum, et quadrante fatetur,
Tentus laude crucis praefecto traditur urbis,
Verberibus sectus, longo squalore catenae
Tritus, ac invictus mulctam ter iudice sumens,
10
Fortia suppliciis solidans ter pectora saevis,
Morte sequens Dominum saevis in funere mixtum,
Probrosos inter capitali caede coruscat,
Vt spinas inter rutilans rosa fulgurat hirtas.
Intempestivo Silvester noctis abacta
15
Membra domum referens, papa cleroque vocato,
Martyrium excubiis, divis quoque dedicat hymnis.
Corpus humo mandat proprio veneranda Theonem,
Asciscens horto secus inclyta pignora Pauli,
Cui pro discipulo socium cognominis addit,
20
Basilicaeque domu venerabile funus honorat.
Deficiens praefectus in hunc, in pectora torquet
Hospitis arma pii, dimissa talenta reposcens
Poenis impliciti, vincto graviora minatur
Nec postquam addiscit non adduxisse crumenas
25
Punctum, sedet ira fremens, invisaque iura
Nominis obiectat, terrens sacrare sacella
Ni petat, efflabit tormentis caede propinqua:
"Suppliciis (Silvester ait) hac nocte labantem
Famina diva ferunt animam de sede revelli
30
Cordis stulte tui, quo pectora torva resultas,
Protinus aeternae subiture pericula mulctae,
Vt caesos gaudere videns sine fine gemiscas,
Et quae inflixisti sub puncto, intermine sumas,
Infelix quos punisti tuerere beatos."
35
Tarquinius dapibus discedit inane replendus;
Silvester ferro properat sub honore premendus.
Interea poscente pio, prandente severo,
Iudicium summa rectum procedit ab aethra,
Gaudiaque in poenam, poenamque in gaudia vertit.
40
Denique deliciis ventrem infarcire paratis
Gutturis annitens avido praefectus hiatu
Os piscis rapiens incauta fauce volutat,
Interius raptare volens conamine nullo
Proficit egerere, assurgens nisu urget inani,
45
Methodici, empyrici, logicique dolore iubente
Acciti, nulla gaudent ratione medendi:
Carmina nulla valent, nulla experientia prodest
Tortus et ad medium noctis horroribus actus,
Tetram tartareas animam demittit in umbras,
50
Ad poenas poenis, cruciatibus ad cruciatus
Cogitur, ad tenebras mundi de luce superbus.
Eximitur tenebris, exitque ad lumina iustus.
Ducitur ille rogo qua verbera voverat hora,
Privati Dominum iuris plangente tumultu;
55
Ducitur iste domum, quo tempore saeva putatus
Flagra subire, poli toto plaudente senatu,
Victorem quoque livores reverenter adorant.
18. de sanctis Marino et Almachio
Innumeros usque hanc urbem compsisse triumphos
Accipimus, postquam praecelsa insignia Christi
Huc Petrus Paulusque ferunt, larvasque fugantes,
Signa superna crucis rutilare in moenia praestant.
5
Non intantum apicem prisci vexere parentes
Romam lite truces, fraterna caede madentes;
Non Numa, non Dacii, Marii, Camilli,
Bruti, Scipiades, Cicerones, sive Catones
Non reges, proceres, non annua iura gerentes,
10
Non orbis Domini mundi fulgore potiti;
Quam quot praetulerant regnis ad summa relatam,
Tot simul addixere iugis ad saeva subactam.
Queis hanc signiferi crucis athletaeque potentes
Solvere compedibus certant, coeloque coaptant,
15
Diversis ducibus multoque ardore nitentes.
Ex quibus Onesimus, Pauli sub vincula gnatus,
Verna Philemonis, famulus sed munere Christi,
Quondam durus hero, post ipsi et pluribus aptus
Propria quem magnus commendat visere Paulus,
20
Pontificemque sacrans delegat semine verbi.
Pastorem hunc Ephesi memorans Ignatius ipse,
Hunc sibi doctorem praefert charumque magistrum,
Inque eius praestare greges hortatur amore:
Magnificans Dominum tali qui pro duce caulas
25
Servandas retinere dedit, quem Roma petitum
Nube premit lapidum, conditque sepultum,
Nec retinet longum, sedique gregique remissum.
Hic etiam occurrit clarus virtute Marinus
Almus et Almachius, valida qui mente furores
30
Indocilis vulgi spurcasque redarguit aras
Qua solitum insanire die libamine nugis
Anno plus reliquo; dumque atra recidere tendit
Cordibus atque calet stolidis avellere dira,
Mystica quo festo data circumcisio Christo,
35
Bacchantum furias in se rotat, atque furentes
Tot turbas prohibens solus, tot millibus unus
Obsistens ratione feros, pietate severos
Aggrediens vesana animis avertere torvis
Enitens, gladiis grassantibus appetit atque
40
Sordibus indignatus adit coelestia dignus.
19. de sancta Agnete
Inclyta nobilitat venerandae virginis Vrbem
Agnes fama, decus tenero quae nacta sub aevo
Martyrii, tumidos mundi calcavit honores.
Haec dum lege Dei pueriles consecrat annos,
5
Summis mente vacans studiis, specie terit alti
Sanguinis impubem, praefecti patris alumnum,
Qui gemmas, aurum, pretiosa monilia ferre,
Divitias, pompas, famulos, agrosque, domosque
Prodere, dotalem donis, precibusque parentes
10
Muneribusque petit. Virgo haec ut stercora ducit
Serpentis velut ora proci capit; aethera terrae
Praefert; Aeneadum rectori, stemmata Christi
Praeponens; aurum, gemmas, redimicula, vestes
Spernit honore poli, gemmanti lumine cultam
15
Se memorans, sponsi thalamos melioris, inisse
Nobilitas cui praecellens, potiorque potestas,
Pulchrior aspectus, prae nectare gratia dulcis;
Gazarum se addens inopino pondere pactam,
Continuans et opes, et gaudia nescia moesti,
20
Organa, curarum dulcorem mella prementem
Munera, fulgorem, vires, fastigia, numen
Coelicolas subicit; hinc solem ac sidera subdit
Quae bona provideat, praestet quae praemia texit.
Carpitur igne fero iuvenis morboque perustus
25
Decubat, haud perferre valens tam pondus iniquum.
Insinuant patri saevo decumbere gnatum
Oppressum medici; puero replicantur ab illo,
In vanum; a genito frustra, dispersa per auras.
Illa dati inviolata refert iam vincula pacti
30
Permansura, fidem aeterno durare sub aevo.
Praefectus generis sperni se sanguine quovis
Adstupet, indagansque capit Christi ardua ferri;
Laetus at ille tumet, iussis ceu parta furori;
Perstrepit hanc sisti, blandusque minaxque resultat.
35
Illa aequo praestans animo tumidumque piumque
Vno fert vultu, similique rigore perhorret;
Aspera, nec frangunt stabilem, nec lenia fallunt.
Ille videns vacuo labi molimine fraudes,
Arma serus manifesta rapit truciore paratu,
40
Cernensque hanc optare necem, tormenta vocare,
Omnia prae votis hanc temnere dura supernis,
Quae magis horrescat versuto providet astu,
Pelliceoque iubet nudam raptarier antro,
Quodque magis doleat, per turpia ludicra velli.
45
Accedit luctatrici pia gratia Christi,
Tegminaque effusis crescunt per membra capillis,
Densantur raptim crines inoperta tegentes
Corporis, a Christo fusi non unguine creti:
Ast ubi belligerans obscena libidinis antra
50
Virgo subit, lucis subito fulgore coruscans,
Emicat aetherea specus irradiata nitela,
Accedit, magis insolitu pulsante palaestra
Sidera, coelicola, summa nam vectus ab aethra
Congrua belligerae fert indumenta puellae,
55
Suscipit illa stolam coelesti lumine cultam,
Terraeque ignaram, membris at virginis aptam
Coelesti ductrice pia, quo tegmine compta,
Antrum spurcitiae templum fit lucis amoenae.
Ingressi numen superi splendoris adorant;
60
Quoque inspurcari soliti ibant fornice mundi.
Improbus at vivens, castaeque petitor amatae,
Irruit, exprobrans lumen venerantibus almum;
Contemnensque pium divini fomitis ignem,
Irrumpit medias immensi luminis auras.
65
Nec datur indignis decus attrectare sacratum
Impuro manibus; saevo quin daemone plexus
Vertitur, elisaque exspirans fauce necatur;
Postque moras tandem inventus spiramine captus
Innuitur patri, gemit hic solamina rapti
70
Ingeminat †crud† petit at monstrarier actu
Vivifico, non hanc magico saevisse furore.
Illa preces legans coelo, perducit ab antro
Nigrum tartareo, redivivo munere; patrem
Attollit stupidum; clamor diversa frementum
75
Increscit, varioque ardet fervore tumultus;
Innocuam quidam, plures reboare dolosam
Fraudibus haec caecis, lumenque exstinguere divum,
Turbam actor fugiens decreta vicaria suffit,
Exstruitur rogus humano fervore flagrante,
80
In mediasque agitur papulis grassantibus Agne
Laeta pyrae flammas, ignis fugiente calore.
Fervor abit cedens, atrox discinditur ardor,
Ac petit insanos, horrens pia tangere membra;
Solaque tot turbas agit ignibus aequore vasto
85
Virgo loco nec mota Deo quo vota profundit.
Flagrabant flammis fremituque furente phalanges;
Illa Deum medios nitet venerata vapores,
Supplicat, immunis cuncti trepidi agminis aestus,
Orans se recipi coelis, gratesque rependit
90
Muneris impensi, cuius prece cuncta residunt
Culmina flammarum, sed nec vapor ullus anhelat.
Ponere nec noscens rabies ignita furorem:
Vertitur in ferrum igne exarmata subacto,
Sicque exempta solo thalamos petit innuba celsos,
95
Lilia mista rosis, sectato vertice vibrans,
Gaudia praelecti radians subit ardua sponsi.
Victrici superis laudes, imisque resultant.
Funera ducentes ignorant flere parentes,
At talem gaudent meruere quod edere prolem
100
Cuius se meritis fidunt et honore levari.
Plebs pia Romulidum veneranda sepulcra frequentat;
Lividus invidia, lethaeoque uritur hostis
Igne; venena coquens, inimicaque pectora flammans,
Incitat insidias devotae tendere plebi;
105
Incessunt armis sola pietate vigentes,
Impugnantque pias telis sudibusque catervas.
20. de sancta Emerentiana
Hic Emerentiana virgo virginis
Mactae sodalis educante ab ubere,
Dum fortis atris exprobrat tumultibus,
Plebis resistens improbae furoribus,
5
Lapidum petita nube, tumbam ad martyris
Martyr beatum in astra legat spiritum.
Quae sacro necdum fonte Christo, at credula,
Cruore tincta conservatur proprio.
Elementa saevis excitantur actibus:
10
Tremore tellus comminatur funera.
Coeli serenum densa raptant nubila,
Crepant superna vi fragoris culmina,
Christusque in hostes tela torquet et ignes;
Sternuntur armis bellicosi coelitis
15
Quidam, miserto mentis auctore insciae,
Servantur assertoris uti dogmate;
Cessant tumultus hinc quiescunt turbidae
Rebelliones in sacris conventibus.
Agnes parentes sic sodalem colligunt
20
Dantes sepulcro in arva collactaneae.
21. de visione parentum sanctae Agnetis
Dumque pio sobolis celebrant insomnia ritu
Pro tumulo mediae lethaea silentia noctis,
Sorte data fessis ducente laboribus orbis
Lumine praefulgens rutilo splendentibus agmen
5
Virginibus dici aspiciunt quae vestibus auro
Irradiant textis, quas luce intermicat Agnes,
Eximia renitens auri insignissima cultu.
Virginis ad dextram candet nive clarior Agnus
Attoniti supera mortales luce rigescunt.
10
Illa gradum comites paulo defigere mandat
Alloquiturque suos: "Cari exsultate parentes,
Gavisi genitam praeclara sedilia nactam
Nec lugete nigram, optato quae iuncta supernis
Laetor ovans sponso thalamis, molimine cordis
15
Quem toto colui terris." Haec infit et almis
Se recipit sociis, nisuque volante recedit.
Multorum haec volitans crebrescit fama per ora,
Tandem Augustigenae donec post tempora proli
Traditur, ulcerea squalens quae peste fluebat,
20
Mente vigens, gentilis adhuc, at credula veri.
Spemque capessendae properans sortita medelae,
Testis nocte petit tumulum precibusque moratur
Inque moras dulcis correpta sopore quietis,
Agnem solamen cernit sibi tale ferentem:
25
"Crede Deum, constanter agens, Constantia, Christum,
Per quem membrorum celeri potiere salute."
Virgo excita subit sospes, stupet ulcere nullo
Vlceris aut signo per libera membra relicto;
Gaudia fert patri, fert fratribus omina laeta;
30
Vrbs simul exsultat; soli torquentur iniqui.
Illa patrem fratresque petens dat virginis aulae
Membra renitendi mausolaeumque locari,
Tum sibi mandat ibi ut maneat cum virgine virgo,
Fama propagatur, currunt ad dona salutis
35
Vndique salvandi; nullum spes fallit inanis,
Laetantur iusti quaesitam ferre medelam,
Virginitas aut regigenae placet hancque venustans
Fine tenus colit, accumulansque insignia lucra
Plura studet Christo comitum allegare talenta,
40
Asservatque sacram sub religionis amore
Cum sociis Agnem, praesentis ut ora magistrae,
Cuius in exemplo tractant coelestia multae.
Haec ego naufragiis vulsus licet horreo tetris,
Lintre vagans pelago, Ambrosii sed vela secutus
45
Virginibus venerans collata monilia legi,
Quarum me precibus fusca peto sorde piari,
Vt capiam veniae meritis quae non queo dona