1. de sancto Valentino
Luce Valentinus coeli rutilante cluebat
Praesul doctrina, virtute et nobilis alma;
Huic Craton genitum sophicorum fotibus altum,
Viscereae gravido pestis sed pondere pressum,
5
Cui nomen Cheremon, relevandum casibus offert,
Foedere sed pacto, puero quo sospite, Christi
Sub iuga colla ferat, Dominumque sequantur alumni.
Robore corporeo nati mens praedita patris
Eximitur tenebris, implet promissa, sacratur,
10
Cum stipante domu, nec longum summa capessit
Munera militiae, martyr dum terrea linquens,
Aurea sidereae sortitur praemia vitae.
Flagra Valentinus virgarum, et tormina passus,
Carcere detrusus, calcat dura omnia laetus,
15
Invictusque manens sub vasta silentia noctis
Exigitur latebris, caesusque admittitur astris;
Pignoris impuberes glebam furantur alumni,
Proculus atque Apollonius sub noctis opaco,
Ecclesiaeque ferunt propriae, et dant ultima caute,
20
Excubiis qui dum iugibus sacra munera servant,
Tenti, antrisque dati tum quaesitore petiti,
Nec victi stant, blanditiasque minasque ferentes,
Immoti tandem deduntur vertice plecti,
Nec procul exuviis urnam sunt patris adepti
25
Domna, paresque micant gemino hic sub honore coronis.
2. de sanctis Antimo et Maximo
Romuleas quoque clara vias portumque venustant
Festa tropaea polique Erebique flagrantibus armis
Queis mundus mundique subacta potentia Christo
Hinc sale, sancte, tuo condita salaria gaudet
5
Anthime virtutum laudisque insignia regis,
Qui factis atque ore ferens super astra fluentis
Ingereris tutus Tyberinis eque procellis.
3. de septem fratribus
Tiburtina tegit cineres septem aggere fratrum
Appia Caeciliae testes centum octies addit
Haec quoque Trasitium recipit sub busta Calisti,
Munia qui veneranda gerens, assecla sacrorum,
5
Tempore dum quodam Christi sacra mystica ferret,
Sacrilego offensus capitur, trahiturque tumultu,
Prodere discutitur quid tectum occultius abdat.
Indignum ille ferens gemmas exponere porcis,
Lignorum ac lapidum tanto contunditur imbre
10
Dum mentem coelis capiendam emitteret astris
Nec decus hoc incorporeum subit aethera solum
Corporei quin rapta simul mysteria panis
Excutiunt equidem vestes et membra revolvunt
Infandi, nec sacra valent reperire negata.
4. de sancto Bonifacio
Pro meritis decorat Bonifacius aede Latinam
Impensis dominae pietatis honore lucratae,
Qui dum furta tori proprio sudore lavare
Procurant, superi nutu moderaminis acti
5
Decernunt pariter Bonifacius alma levatum
Corpora festinet Christi prostrata decore,
Si fors obsequiis sanctorum ad vota pientur
Spectator properans belli, fit belliger ultro,
Iesum magnificans alieni laude duelli,
10
Magnificetur uti proprii parat impete belli;
Vincula praelambens, vinclis appenditur altus;
Athletas armans, mox capto armatur agone;
Attollens plagas, plagis laceratur ad ossa;
Affixos firmans, calamis infigitur ungues,
15
Praelia ferre movens laete, fert praelia laetus;
Gratificum fervens nequit os occludere plumbum;
Immersumque olla pix fervida laedere nescit.
Suppliciis lanius denuntiat ultima victus.
At tremit abscisso tellus, mons atque trementes,
20
Inque fidem cogens, Christi praeconia pangit.
Iam coelorum epulis gaudentem, labe popinae
Immergi mussant socii, scortoque teneri
Quem rentur, supera inveniunt dulcedine functum,
Mercari sacrata petens, mercede receptus
25
Allata, sacer ipse emitur, pretioque refertur,
Sparsus aromatibus, merito decoratur honore:
Coelicola Aglae res praecursore notatur;
Occurrit non iam famulo, quin serva fidelis
Obvia fertur hero, capiensque optabile munus,
30
Parta sede locat, templumque nitore venustat,
Mundi exempta iugo servorum colla resolvit,
Libertate novans famulos, fit libera vere,
Dum Christi famulam factis se pandit honestis;
Saecli se exspolians pompis, virtutibus ornat,
35
Res terrae largita, Deo, ditescit opimo
Culmine virtutum, signisque corusca nitescit,
Consummansque piis cursum feliciter actis,
Martyris ossa domo, coelo mens inditur alto.
5. de sanctis Gorgonio et Dorotheo
Haec inter geminas meruit via pignore lauros
Gorgonii comi, Dorothei et honore sodalis.
Imbuerant comites fidei praestare vigore
Vnde quoque in Christi dantem tormenta tyrannum,
5
Obiurgant famulos, seque hac pietate nitere
Pectore et ore notant; hoc sese fervere cultu,
Omnibus hunc animum sociis, hoc vincere iure.
Luce data hac, totis lacerantur viscera membris,
Pelleque discerpta, sale et infunduntur aceto,
10
Fortiter haec passis cratis substrata iubetur
Igne vaporari, lentoque calescere fotu,
Ne ferat optantes raptim succensio mentes;
Reliquiae sic iam victo tortore flagrorum
Hic superadduntur, vinci si forte coquendo
15
Ossa queant longo tostis ardore medullis;
Dumque pudet fidei vulcanum ardore subactum,
Membra rapi semiusta monens nidore lanista
Erigit arce crucis sustollens luce triumphi,
Eductique astris penetrant coelestia laeti.
20
Raptus et angelico suetis duce redditus aris
Cessa talenta colit quo munere vertice plexus.
Maximus hunc sequitur, cuius vice corda piorum
Roborat, ac praestans validus caede aethera captat:
Membra solum servant solitus quo vota litare.
25
Bassus abinde subit Dionysia sacra refellens,
Atque terit flatu cererem, spiramine divos
Qui sternens tenui, caesus petit ardua coeli,
Sic Fabius longum vinclis et carcere tritus,
Astra sacer tandem conscendit vertice plexus;
30
Victor, et emeritus coeli conscendit honorem
Bis centum hanc comunt quoque sexaginta duoque:
Pignoribus testes quos haec via celat arenis,
Et cui dat famam ventrosa cucurbita clivus.
6. de sanctis Luceia et Acceia
Tum comitante salutarem Luceia caterva
Regis, et Acceiae victoria barbara comit,
Qua properant explere, poli se rege vocante,
Zenonis insignis manans iuge gutta palaestram
5
Millia quem sectata decem tres atque ducenti.
7. de sanctis Archelao, Hippolyto, Vincentio et sociis eorum
Romuleum ditant etiam pia munera portum
Archelaus, simul Hippolytus, Vincentius atque,
Praeterea plures Quiriacus, et Herculianus,
Enitet hic martyr fortisque, decensque Hyacinthus,
5
Ignibus immersus superat qui incendia laetus,
Inde datus rapidis spumosi fluminis undis,
Incolumis siccae redhibetur in aggere ripae;
Tum gladio sectum servis comitata, capessens
Iulia, rure suo celebri disponit honore.
10
Titulis triumphis lege Christi fulgidis
Notantur istic advenarum martyrum,
Cum Martiale, Aprilis ac sodalium,
Felicis atque caeterorum plurium
Istosque praeter cognitorum uni Deo,
15
Qui circa et infra laude dignis Romulam
Vrbem coronant efferendo fascibus.
8. de sancto Sylvestro
Sylvester, cathedrae sortitus culmina Petri,
Patrem se plebis magnis minimisque probabat:
Errantes revocans, sectantes coelica firmans,
Regmine sollicito clerum, populumque gubernans,
5
Res pius Ecclesiae perpensa lance librabat
Indiguis, templi et fabricis, dignisque ministris,
Quos quoque disponens cauto sub honore dicabat
Moribus hos sanctis, supero sale, vestibus ornans,
Atque vacare Deo discreto tempore mandans.
10
Praeterea certamen ei cum gentibus ingens,
Falsa refutanti assertis, et vera tuenti,
Quodque ad id usque datum, manus ut contraria ponat,
Huic bellum cum Tarpeio grassante dracone,
Carmine qui sacro oratus, rituque profano,
15
Igne tamen diro rupis vicina terebat,
Incautos populi suprema peste fatigans.
Convocat ille patres coelestia dona merentes,
Praedicat et ternis ieiunia danda diebus,
Queis precibus castis, votisque insistit anhelis,
20
Parte sub hac Christi ut manifesta potentia gliscat.
Tum pastor visus defert solamina Petrus,
Cum monitis sacri sumantur in ordine cleri
Theodorus senior, ac Felicissimus, atque
Tertius his socius Dionysius, inde ministri,
25
Romanusque, et Honoratus mysteria libet;
His prius annisus posthac descendat agoni,
Additur et quid reppererit, quid muneris edat,
Hostem quo dirum subigens certamine vincat.
Aggrediens init aversa terrente cohorte;
30
Instructus latebram, intrepidusque barathra penetrat;
Appellens tandem rabidi ad spelaea chelydri,
Obtrudensque hostem, valvas sibi ducit ahenas,
Mox chalybis vinclo cyclos, atque ostia munit,
Ferro atque aere luem subdens, et clave coercens;
35
Hinc voti compos repetit spectacula victor.
Anguicolae demum portenta subacta probantes,
Livida proiiciunt exuti pelle ferina,
Candentisque tegi gratantes vestibus agni.
Nec longum cessat, clauso serpente, cerasta
40
Proturbare pios, instigat in arma profanos;
Christicolae divos suplicent edicta propagat;
Queis laceram fervore novo quatientibus urbem.
Qui magis impetitur, sanctus Pater, urbe relicta,
Soractis secreta subit, rurique moratus
45
Cum cleri cuneis reddit sua vota Tonanti.
At princeps quem suasus agit discriminis error,
Constantinus, uti sanetur mente, feritur
Corpore, quemque clephas dira prurigine turpat,
Nec modo foedari infandis dolet ora papillis,
50
Quin properare pavet funesto fata veneno;
Quaerit aruspicibus, quaerit suffragia divis,
Omnigeno explorat conamine iura medelae.
Nulla manus prodest, nullo medicina labore
Proficit, artifices cunctos ars irrita fallit;
55
Ast inventores scelerum, umbrarumque ministri
Invisum tractant facinus, horrenda lavacra.
Crimen inauditum, medicinae dona ferentes,
Insontique lui maculas dant sanguine sontes,
Atque salubre viri multorum funera dictant.
60
Mittitur arva teri, famularum adducitur ordo;
Millia natorum rapiuntur, millia matrum,
Mortis in obsequium matres sua pignora gestant:
Fundendum iamiam nutriunt quae lacte cruorem.
Vt visum superare nefas, data criminis hora
65
Ad necis Augustum spectacula saeva trahebat;
Quo strictis gladiis scelerata lavacra petente,
Obvia turba ruit, nudato pectore matrum,
Passo crine, trucem lacrymarum et flumine mortem
Praegressae, fassaeque gravi plangore dolorem.
70
Exhorret scelus Augustus; tremefacta potestas
Expavet, ac fletus regalia lumina reddunt;
Figitur, et procerum cinctus patrumque corona,
Tactus corda pia mentis probitate perorat:
Seque hominem meminit sub conditione creatum
75
Servorum simili, atque pari qui surgat ab ortu,
Nec causa par esse sui tot millia perdi.
Servati in tumidos iuris reminiscitur hostes,
Subiectisque pudet concessa negare: superbis
Hostibus esse patrem, crudelem civibus hostem:
80
Victores vitiis populorum cedere victos,
Legibus atque reos propriis grassando teneri;
Sicque iuvat virtute feros componere mores,
Vincere saevitia, sola pietate domari;
Contemnit pietas morum consulta sacrorum,
85
Atque dari lacrymis mandantur pignora matrum.
Pectora percellit stupor, ac metus intima pulsat,
Credere nec facili suadetur tramite; laeta
Augentur trepidis solamina, praemia callis,
Adiumenta viae, lamentis gaudia crescunt;
90
Vt quae lugentes invisa ad moenia ductae
Dura resultabant, hilares sua tecta revisant.
Vnde egressa poli pietatis semina pulsant,
Secessus superis proceres a sedibus alti,
Dum sapor angorum properat sedare tumultus,
95
Splendida mittuntur regi duo lumina mundi
Claviger aethereus Cephas et quis fuit alter,
Excoluit totum verbo qui gentibus orbem,
Seque Deique ferunt monitus, finemque furori
Impositum, domitosque animos, et gesta benigne
100
Rectori superum placuisse levamina pandunt;
Seque datum missos reducis consulta salutis:
Audiat ac peragat, nec coelica iussa renutet.
Sylvestrum latebramque notant, et quaerere mandant
Hunc sibi qui valeat conferre lavacra salutis;
105
Moxque vicem studeat talem redhibere Tonanti;
Ecclesiae inflictas curet moderamine plagas
Restituat fabricas, sese spurcamine purget
Daemonico, solum, Deus est qui verus, adoret;
Eius velle sequi toto conamine certet.
110
His simul astrigeram posthac repetentibus aulam,
Imbutus superis affatibus induperator,
Accitum legat divo medicum auspice notum.
Ille tuens rapido Augusti se milite cingi,
Tempus adesse putat capiendae sanguine palmae,
115
Atque monet prompto socios certamen inire
Pectore, gestandaeque crucis vexilla petenda,
Sectandum Dominum exemplis ad vera vocantem;
Sicque Deo se committens, oransque, ferensque
Oscula pacifico subiectos munere firmat.
120
Discipuli fortes patrem comitantur euntem,
Gaudentes pariter plexi mage tormina ferre,
Quam patre seiuncti dapibus recubare caducis
Ast ubi sollicitas perventum regis in aedes,
Tandem hilaris surgit, stupidumque salutat amicum
125
Rex resalutatus; sedes perducit in altas,
Incipiensque actus et coelica visa retexit,
Continuansque rogat, qui dii, quae numina visa
Sint Petrus et Paulus, sibi talia iussa ferentes.
"Hic pater est unus, colimus quem ritibus almis:
130
Omnipotens coeli, terraeque, marisque creator:
Vnus et ipse Deus, qui viribus omnia replet.
Istius Petrus, Paulusque sciuntur alumni,
Qui Christi divina Dei gentilibus istic
Monstrarunt, orbemque pio splendore venustant;
135
Hinc testes Domini, primique in sede superna
Sanctorum asciti, coeli decorantur in arce,
Summorum summi procerum Omniregentis amici."
Caesar ad haec: "horum vobis num livea vultus
Exprimit?" Ostendique sibi argumenta reposcit;
140
Visorum intutus papa monstrante figuras:
"Verius haud quidquam hos (inquit) mihi iussa dedisse,
Te mox ascisci, debere lavacra salutis
Te nobis nostri, quibus ulcera cuncta fatiscant."
Laetus ad ista, sacer fidei fert ubera regi,
145
Hortaturque fidem prompta comprendere mente.
Credere se ille refert, ideoque vocasse patronum
Huius eum legis, ritus quo iure capessat.
Dictantur mox mansueto praecepta tyranno:
Tironique, novo submittere colla parato,
150
Arida pro dapibus dantur ieiunia summis;
Hircinoque flagrans ostrum mutatur amictu;
Amplivagi pro lascivo fulgore palati,
Invia mandantur stricti secreta cubilis;
Pro pompis, pro iudiciis crudelibus, alma
155
Ore triumphantis resonet confessio Christi.
Lamenti gemitus mulctati sanguinis error,
Delubra claudantur; larvarum liba facessant;
Debita pauperibus fisco donentur ab omni;
Vincula carceribus tota reserentur in urbe;
160
Exsiliis etiam, et variis cruciatibus acti
Solentur venia; dentur solamina fessis;
Legentur digni digne haec ad agenda ministri.
Excipit Augustus, fida quoque mente retractat,
Et Christum verum Dominumque Deumque professus,
165
Vana probans simulacra, crucis signacula sumit
Pontificisque manu insignis catechumenus exit.
Papa sacris cautus ducit ieiunia laetus,
Ecclesiamque pio sibi iungit adesse labore,
Ritibus explicitis per vota celebria dignis,
170
Conscia surgentis Christi instat vespera felix,
Eductura nigris altissima sceptra tenebris,
Fonsque perennis aquae praecelso munere lymphae
Fontem implet, pestes exstinguere non modo mentis,
Corporis at valido morborum dira levare.
175
Summus it antistes summum sacrare Toparcham,
Ille Dei summi virtutem fassus herilem,
Sordibus impuris, saevisque renuntiat aris;
Tingitur et sacris trino mersamine in undis,
Et subito coelis ad vota, ad praesulis orsa,
180
Lux radiat celebris superans rutilamina solis.
Tum crepitus fontis stridentia frixa resultat,
Quo surgens lotus rex mente ac corpore mundus
Egreditur salvus, Christi visa ora professus.
Mente nitet purus, pueri micat ore serenus;
185
Mens intus splendet, foris ac caro fulgida candet;
Gaudet at eximia donatus utrinque medela.
Candida sumit ovans, et legibus alma propagat:
Hunc debere coli laetus qua tenditur orbis
Qui sibi saeva fugans tribuisset laeta salutis:
190
Hunc qui blasphemet punitio digna sequatur:
Christicolae afflictor census sectore prematur:
Romulidum papam veneretur episcopus omnis:
Si reus Ecclesiam petat, ut censore tegatur:
Praesulis annisu modo templa locentur in urbe:
195
Caesareae fabricas decimae redigantur in almas.
Albis depositis, ardentia ut ostra resumit,
Mundus et incolumis Petri mausolea visens,
Sternitur in faciem, capiti diademate dempto,
Et lacrymis stratum Tyriosque infundit amictus,
200
Seque reum memorans sancto de sanguine fuso,
Excibat populi fletus gemitusque sonantes
Mixto pangentis luctu nova gaudia laetis.
Rex servile aggressus opus, chlamydisque nitorem
Reiiciens, insueta petit, fossorque bidentem
205
Arripit, et glebas prono conamine vertit,
Atque viam pandit sacri fundamina templi
Qua figantur apostolici, quo curvus honore,
Egesta fundamenti scrobe rite locandi,
Bis sex fert humeris cophinos tellure gravatos.
210
Curriculo residens aulam hinc cum praesule scandit:
Altera lux terras roseo spargebat amictu.
Sanctus et Ecclesiae sacrare palatia surgit
Rex Lateranensis fabricae, passimque revelat
Altithroni iuga sub Domini se colla dedisse.
215
Lege data pauper si quis se subdere Christo
Deligat, ut vestem capiat candore micantem
Munere Caesareo solidosque decem geminatos.
Accrescit Domini messis, populique, nitentes
Sacra Dei summi, linquunt scelerata sacella;
220
Millia candentum renitent duodena virorum,
Infantum praeter matrum quoque debile vulgus,
Quorum stat numerus coeli mensore libratus.
Romulidum Patribus fidei fugientibus alta,
Haud sinit Augustum Pater indignarier almus.
225
Ille throno residens aulae plebemque patresque
Lumen in aethereum radiantibus excitat orsis:
Non debere deos testans dicive colive
Qui manibus fiant hominum, tueantur et actu,
Quos conservandos restaurent casibus actos;
230
His se coniicere indignos placamine divo
Qui reparare queat tritum et revocare salutem;
Quodque in se factum liquida stet luce probari,
Artificem Christum ritu venerarier aequo,
Vnde superstitiosa petant iam numina finem,
235
Solus adoretur qui cuncta quit edere solus;
Qui servat dignus, non qui servatur, honore;
Sit caecis visus †ianime† imperitetur
Auditus; desistat ab his sapientia nostra;
Eclesiae pateant Christi, quae iura profanis
240
Flaminibus servata, piis sint cessa ministris.
Coepimus ergo operam Christi, quo regia templo
Nostra micet, videat passim romana potestas
Nulla subesse animo dubii vestigia nostro.
Conclamant ad dicta Patres, fortesque Quirites,
245
Christum attollentes, claudique sacella petentes,
Templa patere Dei Christi, qui verus et unus,
Praestitit Augusto subitam sine more salutem:
Vrbe repellantur Christo vincente profani.
At moderator ad haec pandit qua mente colenda
250
Iura Dei, quae corde flagrent, quae sponte petantur;
Invitus nullus, nullus subigatur adactus
Censeat ultro animus iustum, deliberet aequum,
Quod verum inveniet sumat ratione librata.
Hanc omnes vanis etiam laudare subacti
255
Legem quae nullum impellat nullumque repellat.
Vrbe coronata Phoebi lux lampade multa
Vincitur, Ecclesiam gratantia gaudia replent.
Sanctorum rutilo ornantur splendore sepulcra;
Exsiliis trusi claro sub honore vocantur,
260
Quique sua laeti patria gaudente recepti,
Regis et asciti meritis venerantur amici.
Interea genitrix Augusti, femina veri
Scrutatrix, Helena partes lustrabat Eoi,
Bebrycias peragrans urbes et regna Pelasga,
265
Quae dum monstra Deum venerari cauta renutat,
Deligit astrorum regi famularier uni;
Vnde favens veteri Iudaea litamina sectae
Censebat sectanda, monetque hortamine natum
Sumere Mosaeam priscorum tramite legem,
270
Haud credi debere Deum cruciatibus actum,
Ast illi divum medicamina laeta repulsa.
Gnatus ad haec, summo sese moderamine vectum
Culmen in eximium tractans, praecedere mentem
Humanam, ut coelum, terras, divina fatetur,
275
Nec quem delegit defendere numine cultum,
Ne tam praecelsi ritus sibi conferat ausus;
Doctores at Christicolae, gentisque vetustae
Conveniant certaturi libramine veri
Lege sacra, libris cultus, et dogmate divi
280
Alterna quid praecipuum sit lite revelent,
Cervicem cui summus apex, cui saecula subdant.
Vndique Rabbini, legisque citantur amici
Carnalis, superique gregantur Flaminis hostes,
Culmina sectantum paleas duodena leguntur,
285
Romuleam Graeco Latioque lepore politi
Quique habiles visi scribae legantur ad urbem.
Huc quoque pontifices Christi pietate nitentes
Sedibus asciti variis in bella vocantur,
Dumque legi alterni litis qui summa capessant
290
Censentur Christi famuli, Sylvester in uno
Spem fixus Domino bis senis se obiicit unum.
Pars adversa suis horrens superarier armis,
Haec prohibet tangi; Caesar probat apta triumpho;
Pars inimica suis dum sternitur obruta telis,
295
Aethereus consurgit agon, capiturque duellum.
"Blasphemant stolidi tres nos orare Tonantes."
Papa libris pandit priscis tria Numine summo
Complecti, totumque creasse triformiter Vnum,
Qui sibi nil dispar maiusve minusve receptet.
300
Vno hoc eliso geminus prosternitur hostis.
Obiiciunt Iesum Christum pericla tulisse
Idque peroratum priscorum panditur orsis,
Omnia quae Christo factis implentur in uno:
Promitur adventus et causa rogata laboris,
305
Vtque Dei gnatus hominis susceperit artus.
Haec sacer exponens diva ratione resolvit,
Aemulus et veris tradebat colla tumultus.
Restiterat solus belli conflictibus expers,
At Zoroastraeo nisus molimine Zambri,
310
In quo sacrilegi fiducia summa triumphi.
Exprobrat iste levi ut sociis certamine versis,
Actibus et se, non verbis, conferre palaestram
Poscit, et indomitum quaeri saevumque iuvencum
Virtutem summi valido quo numinis actu
315
Prodit, et audito labatur nomine taurus;
Quod nil ferre queat vivens, nec sufferat auris
Vix haud ulla pati valeat, vel habere notatum.
Exhibito iuvenum multo sudore iuvenco
Cruribus implicito, vinclis et funibus acto,
320
Fraudibus innitens insultat vera tenenti,
Morte probet cultum mandans, vel morte probetur.
Coepta sequi iustus patiens dimittit iniquum.
Ille bovis dirum mussans immurmurat auri,
Labitur atque miser mugitu flamina linquens,
325
Et nece spectantum consternans corda virorum.
Tollitur ingeminans clamor confusa coronae.
Vt leo Sylvester fidens interritus astat,
Nec turbae curat strepitus, nec probra pavescit,
Fixus opem coelis tota quin mente precatur;
330
Tum rogat Augustum vel sera silentia mandet;
Quae voces, ubi iussa premunt, excelsa sacerdos
Ascendens, ad vera piis populum erigit orsis:
Se vitae auctorem, Dominum se ferre salutis
Auribus Ausoniae, caecis qui lumina, surdis
335
Reddidit auditum, mutis affamina linguis,
Dextras restituit mancis, vestigia claudis;
Hic verbo lepras, morbos hic depulit omnes,
Rettulit et reduci defuncta cadavera luci:
Ille Deum sese indiciis patefecit apertis
340
At qui morte ferit, vitam nisi reddere possit,
Supremus non ille Deus: fraudem nam mortis amici
Daemonis hic viguisse liquet, ni rapta rependat.
Aestuat Abracius, cultuque et corde recisus
Iusta nec aure valet patiens, nec sumere mente,
345
Postulat et latrans superasse, silentia poni
Colluctatori belli, neque iura relinqui.
Haud Pater id dignum, priscumque orasse prophetam
Papa refert, Dominum vitaeque necisque potentem
Vt qui morte premat, flabris qui motus reddat
350
Percutiat, sanet, validus moderator utrinque
Vnde probum superas post funera conferat auras
Omnia rite sibi quo credula corda parentur.
Instat ad haec fallens vafer atque silentis poscit
Virtutem repetens pandi solemniter actis,
355
Spondenti vitam attonitus demensque repugnat;
Cogitur at Dominum verum summumque fateri
Flamina qui functo referat, denotat, et addit
Seque suosque sequi cultus insignia Christi,
Si data Sylvestri cedat promissa patrari.
360
Edit papa preces, non murmura surda susurrans,
Clara sed auditu cunctorum vota profundens,
Atque palam Christum auctorem, vitaeque datorem
Invocat aethereumque, haustus repetente iuvenco
Aurarum positos, Numen monstrarier optat,
365
Accedensque ferae nomen proclamat Iesu,
Nomine sub cuius revocatum surgere taurum
Imperat, absolvit laqueis, et pergere mandat.
Protinus exsiliens stupidae miracula plebi,
Laetitiam iustis, moerorem importat iniquis,
370
Ac sese armentis viduata in pascua reddit.
Vincenti prostrata ruens vestigia turba
Mox adversa petit poscens victore salutem,
Ipsaque regiparens aulaeis publica raptis
Egreditur, veniamque dari sibi prona precatur.
375
Nec solum bos sentit opem, pugnantiaque arma.
Sylvestro vincente, crepant quin flamina nigra
Linquere se, captos coeli quos gratia salvos
Reddit, et aethereis plures sacer abluit undis.
Crescit et ornatur Christo desponsa columba
380
Templis, muneribus, cultuque dicatur amoeno,
Exuitur fractis elisus viribus hostis,
Aegypti primogenitis sub tartara mersis,
Pellaeas acies imo aequora gurgite volvunt,
Victricesque aquilae Iesu ductore triumphant.
385
Sensit et internis grassans Maxentius armis,
Qui, terrena terens divinaque iura lacessens,
Par Pharaonis lethum subit improbus undis,
Incurrens foveam pugna sibi fraude paratam,
Dum pius exsultans coelestibus emicat armis.
390
Cui coelis patefacta crucis vexilla coruscant,
Cui promissa favet victoria voce superna.
His genitrix Augusti actis feliciter aucta
Atque animum firmata fide percenset amici
Tramitis ad Solymam spe continuare laborem,
395
Exsultansque sacrata Dei loca lambere plantis.
Expurgat scelus undecimi livore patratum
Caesaris, emundans spurcis sacra rura sacellis,
Religione pia sanctisque altaribus ornans.
Perventum Solymam, quae lectu coeperat, haurit
400
Perscrutans oculis, interque insignia rerum
Indagare crucis cordi sedet inclyta ligna,
Queis pretium cuncti vitale pependerat orbis.
Dum via nulla patet, qua tecta talenta petantur,
Accitis varia sub conditione magistris,
405
Golgotha supplicii discrimina nosse laborat;
Quae patefacta, viris diversae partis utrinque
Consona testatis, regina aggressa capessens
Spem divinam animis, scrobibus rimatur operta;
Nec mora longa operi; connivent vota labori:
410
Munus et ambitum cupidis se visibus offert;
Tecta diu infidis arcana fidelibus adsunt.
Gaudia sed lucri obnubit titubatio certi:
Dum, tribus inventis, quae crux erectio vitis
Vivificae steterit nutat discussio veri.
415
Arbiter at summus curas componere anhelas
Disponens, animum reginae numine tangit
Sidereo: functum illa recens exsangue cadaver
Imperat inferri, donum virtute probari.
Produntur gelidis torpentia viscera venis;
420
Admotaeque cruces: poenalia ligna latronum
Temnuntur, promit vitalia robora vita,
Vita resurgentis vitae arbore gaudia complet,
Qui spectatores redivivo munere pascens,
Inter mirantes sese miratur euntem.
425
Sic divo renitens crux clarificata decore,
Votorum obsequiis, claraque assumitur aula.
Quae cultis rutilo radiat laquearibus auro.
Fertur et ad regem pretiosi portio ligni:
Crux sibi tota manens late sua robora spargit,
430
Damna nec admittit largo cum repleat orbem
Munere, perpetuum retinens sine more vigorem.
Queis mundi pretium divina talenta librata
Clavorum ex acie regalis culmina coni
Tutantur compti, frenique sacrantur habenae,
435
Vis cuius praestans effrenas difficit umbras,
Quod fidei meritis, princeps Iustine, probasti.
Nec mare frustratur tantae virtutis honore,
Cuius sedati fluctus, obstructa vorago.
Lintea quae texere crucem neque cassa residunt;
440
Robore quin sumpto morbos, et frigora pellunt,
Daemonas eiiciunt, caecis sua lumina reddunt:
Mutis sermo datur, paralytica membra levantur.
In vexilla crucis labarum transvertitur ingens.
Praeficitur cuneis, acies illustrat honore
445
Signiferos sociosque tegit, nec clade laborat
Evector, nec tela queunt temerare vehentem;
Linquens signa perit, gerulus servatur in hostes.
9. de synodo quae facta est sub sancto Sylvestro
Sylvestri imperio coeunt, et lumina Patres
Catholicae retegunt fidei, damnantque rebelles;
Lucis et Ecclesiae tutissima robora condunt;
Pontificalis apex colitur, clerique senatus
5
Legibus instruitur; sacrorum iura feruntur;
Templa nitent fabricis, sacrantur munera templis,
Pignora apostolici decoris multo aere teguntur.
Emicat oppressis victoria clara tyrannis;
Gentibus effulgent praecelsa tropaea subactis,
10
Discussisque pios tenebris lux laeta venustat.
10. de Gallicano et Constantia
Tunc Gallicanus rege mactus inclyto
Victoriosis sublevatus infulis,
Dum gratus Augusto atque carus cernitur,
Christo dicatam lege necti perpete,
5
Sibi iugalem postulat Constantiam.
Rex aestuare mente coepit anxia,
Sciens necari posse natam, quam teri.
Hoc illa nitens mente vulnus patria
Avertere, infit tunc: "Iugandam perhibe
10
Me Gallicano, dum Scythas evicerit.
Mox consul ut generque fiat regius."
Arrhae feruntur inter haec altrinsecus,
Fratres Ioannes atque Paulus virginis
Celsae magistri castitatis praesules,
15
Ambasque virgo Gallicani filios
Sibi retentat Atticam atque Artemiam
Quas ore votis ipsa Christo dedicat.
Procus subinde clausus urbe Thraciae
Gentis Scytharum inferre pauca dum pavet
20
Formidolosus signa multitudini,
Acervat aris sacra Martialibus;
Increscit hostis, invalescunt tristia,
Linquunt Quirites signa, cedunt barbaris,
Princeps volutans exeundi copiam,
25
Portum salutis satrapis Constantiae,
Paulo ac Ioanne percipit, votum Deo
Summo polorum qui monent enuntiet,
Christo ut dicetur erutus discrimini,
Fietque victor quam fuisset clarior.
30
Voventis ore quod probatum ut personat,
Iuvenis statu videtur ecce praeminens
Humero crucis vexilla promptus ingerens:
"Sectare et (inquit) me mucrone praeditus!"
Quem mox secutus bellicosos en videt
35
Viros utrinque praeparatos praelio,
Se roborantes atque praebentes opem
Subeat iubentes castra tutus hostica,
Ensem retectum hinc inde securus vibret,
Dum regis ad secreta scandit barbari.
40
Quibus ille visis pronus ad vestigia
Iam Gallicani, vota fundens, sternitur,
Vitam petendo cum suorum sanguine.
His impetratis, deditur cum liberis;
Posthac tributa se daturos asserunt,
45
Pactis et hoste liberantur Thraciae.
Hinc iam tribuni redditique milites
Christi parantur militare muniis.
Princeps sacratur, nuptiis abstemius
Vovens manere, sic triumphator redit.
50
Nec ante Romam provehendus introit,
Sacrata Petro dirigens ad limina,
Grates datori quam litet victoriae.
Augustus huic cum prole factus obvius,
Vt rescit acta, cingit hunc amplexibus
55
Coelo dicatas nuntiatque filias.
Aulam petenti rege fulto principi
Regina sancta nepte nixa nobili
Occurrit eius, exhibetque pignora
Lacrymis opima proluuntur gaudia.
60
Privatus ille gestit ire fascibus,
Celsis vocationis arcem praeferens.
Rogatur autem consul aula prodeat;
Sumens honores, quinque solvit millia
Vernarum, habenis servitutis eximens,
65
Quos ditat arvis atque cessis aedibus;
Censusque praeter filiarum proprio
Foro subactos spargit indigentibus;
Comesque sancto factus Hilarino subit
Virtutis alta, serviens egentibus;
70
Domos benignus hospitales ampliat,
Socii cohaerent qui fuere servuli.
Vulgatur orbe fama toto prodiga:
Ardent videre praeminentem consulem
Pedes ministrum diluentem pauperum.
75
Hostensi in urbe templa Christo construit,
Et excubantes hic ministros destinat.
Levita magnus visus huic Laurentius,
Hortatur eius edat aedem cultibus
Qui iussa supplens, nuncupat Laurentiam.
80
Praestare praesul haud favet rogantibus;
At qui nitescat hoc decore deligit.
Vicem rependit distributor munerum
Tantamque confert claritatis gloriam
Quo spiritali praediti versutia
85
Mundentur, eius ut feruntur visibus.
Magna ergo fultus sanitatum gratia
Splendet micanti sanctitatis copia.
Hinc Iulianus hostis innocentiae,
Vt re potitus elevatur publica,
90
Arctat statutis christianos subdolis
Ne possiderent indigentes quippiam:
Tum Gallicani tecta, queis egentium
Levat labores, si quis ingredi petit,
Titulos daturus, pensiones aut agens.
95
Vltore captus lancinatur daemone;
Exactor actus ut leprae spurcamine.
Responsa produnt his rogati spiritus
Rerum quod eius occupatores ea
Vitare possint haud secus pericula,
100
Ni Gallicanus diis agat litamina.
Sanctum sed audet inde, nemo dum virum
Tentare, dirus praesul aulae destinat,
Mandata legans ut deis ferat sacra
Latiisve cedat, aut remotus finibus,
105
Rebus relictis. Ille Alexandri petit
Exertus urbem, seque confessoribus
Christi per anni iungit ultro circulum;
Deserta deinde iure scandit arduo:
Huc saevus hostis insecutus principi
110
Iubet beato thura sacret impiis,
Qui suasionis temptor ensem subdita
Cervice sumens laetus astra competit.
Locatur eius aedis alma nomini,
Qua dona Christi honore fulgent martyris.
11. de sanctis martyribus Ioanne et Paulo
Huius magistri ad vota fratres inclyti
Christi Ioannes atque Paulus pauperes,
Opibus relictis virginis Constantiae
Dum christianos recreando perfovent,
5
Fertur tyranno; lenibus quos convenit
Actare verbis haereant rogans sibi:
"Iniquitatis (inquiunt) causa tuae
Communione publicae rei absumus.
Iam te salutatum ire non exibimus,
10
Nam Christi alumni veritate degimus.
Considerandum est, his refert apostata,
Aula nutritos regi adesse regia
Debere primos, ut colam palatii.
Contemnar autem: quaero ne temni queam."
15
Fratres: "Tibi hanc feramus haud iniuriam,
Mortalium quem praeferamus ut tibi;
Coeli, ac sali, telluris atque praesulem,
Qui fecit usquam quidquid est praeponimus.
Hominisque temporalis inde gloriam
20
Fugimus, superni regis irae providi
Teneque scire nec salutatu tuo
Cultum nos adire iam palatia.
Decem (tyrannus) vos diebus edere
Concedo mentem cautionis tramite,
25
Sodalitate ut sponte nostra utamini,
Aut publicos plectens ut hostes punio."
Viros beati tum fideles advocant,
Res ordinantes quas reliqui praecavere
Toto vacantes copias egentibus
30
Induciarum largiendo tempore.
Posthac Terentianus hos sub propria
Adortus aede vota dantes repperit:
A rege fassus aureum mitti Iovem
Cui thura flagrent, his ei litantibus,
35
Aut obstinatis colla mucro transeat,
Ne rege digni qui nutriti regia
Vulgarium caedantur acti obtutibus.
"Dominus tuus si Iulianus (inquiunt),
Habeto pacem iam tuo cum principe
40
Nobis at alius non erit, Pater nisi,
Natusque solus, sanctus atque Spiritus."
Is quem renuntiare non est territus,
Huic et Dei proiectus a conspectibus
Perditionis stat parare complices,
45
Suasor alto procubans certamine
Aperire terram saevit, et venientibus
Ferus sepulcra providet domestica,
Mox et resectis colla submergit scrobe
Vulgans iubente quod exulares Caesare.
50
Quam post procellam iam sereno reddito
Multae subacto vindicis strage impio,
Sanctorum agonem confitentes daemones
Possessa tacto vasa linquunt limine.
Terentiani huc acta proles flamine
55
Clamat beatis sese aduri fratribus.
Pater periclis incitatus filii,
In ora lapsus, praedicat piacula,
Petit lavacra, luctibus dat lacrymas
Piorum ad urnam solvitur dum filius
60
Tam passionis gesta quae peregerat
Confessionis dira purgans lacrymis
Certis arata propalavit paginis.
12. de sanctis Ianuario, Gordiano et sociis
Plures beata tergiversator nece
Christi sacravit defuga.
Dum crescit atrox ira victi publicis,
Legat pios custodiis;
5
Diro prehensum iure Ianuarium
Tunc Gordiano deputat:
Pii sacerdos regis almus impiae
Datur ferae vicario.
Qui, dum modesto verba corde percipit,
10
Fidei repletur Spiritu;
Vxore iuncta sic Marina nomine
Mox fonte divo tingitur;
Famuli petentes sacra denis quinquies
Dominos sequuntur amplius.
15
Quae gesta saevo dum feruntur arbitro,
Scriptis utrumque perculit,
Et Gordianum subrogato iudice
Antro retrudit publico;
Castam iugalem dans aquas ad Salvias
20
Servire mandat rusticis.
Clementianus Gordianum sedibus
Vinctum catenis applicat,
Qui, laude Christi fortis atque immobilis,
Plumbo severe caeditur,
25
Confessionem nec relinquens coelicam,
Cervice coelos obtinet.
Canibus cadaver iudice actum pessimo
Custos tegit non dormiens,
Quod christiani nocte milliario
30
Ab urbe raptum collocant,
Pridem beati martyris quo pignora
Collecta erant Epimachi,
Diesque festo laeta voto compares
Attollit una martyres.
13. de sancto Pigmenio
Haec fera crudelis rabiem quoque sanguine tingit
Doctoris, sub lege Dei quo fotus alumno,
Pigmenti, Romae tituli qui Presbyter almus;
Pastoris quem strata suo pia membra furore
5
Condere comperiens, secedere mandat ab urbe,
Praemia se redhibere ferens, quia mittitur exsul;
Nam pudet altorem primo mox sternere iussu.
Persarum petit ille solum, quo luce moratus,
Corporis orbatur, mentis sed lumine pollens,
10
Praecipitur Romam, palmaeque requirere causam,
Cui tandem puero gressus moderante reducto
Obvius expulsor rheda sublimis et auro
Diis grates inflatus agit pompante tumore,
Incensusque Acherontaeo flammante furore
15
Praecipitem vergi Tyberinas mandat in undas.
Mens pia sic coelos repetit terra edita terram
Pignora quaeque Abdon tumulo Sennenque capessunt.
14. de sancto Herculio, Hilarino et sociis
Donatus lector studiorum in agone sodalis
Et condiscipulus sancto hoc sub patre tyranni,
Ense truci genitor genitrixque ubi sidera sumunt,
Fugit, Aricinamque petens apprenderat urbem.
5
Dumque, pio iunctus Hilarino, nocte dieque
Vota Deo legans, ieiunia crebra frequentat,
Gentilis Surana oculis ac corde tenebris
Obsita cum genito cellam perrumpit opimam
Quamque fide imbutam Satiri dant praesulis ori,
10
Nascentis laetus fidei qui lumina cernens
Atque Deo grates referens, ieiunia mandat,
Fert cineres stratum, dat dura cilicia amictum,
Instruit atque lavat, cum qua subit unicus undas
Herculius; lumen mox frons tenebrosa resumit
15
Et Christum verum vitae lucisque potentem
Exclamat mulier, sobolem radiata renoscens.
Quod certis capiens rumoribus Apronianus,
Donato attonitum diro spiramine gnatum
Defert, qui sociis Hilarino ac praesule iunctis,
20
Insistit precibus; pulso sic flamine votis,
Incolumem puerum, gaudente parente, reformat.
Assidue hinc gradibus virtus et gloria crescit
Accedit quidam Eustasius, fiscalia cuius
Munera ut abdiderat terrae, defungitur uxor.
25
Ille gravem tolerans torvo exactore furorem.
Donati petit auxilium qui corde fideli
Praesidium tractans, superum subit aggeris antrum
Nomen et inclamans functae per numina Christi
Adiurat, crucis adiungens in stipite fixi,
30
Quid factum dicat, qua rapta pecunia fisci.
Iussa refert imo verba Eufrasina sepulcro,
Tecta domus aditur latrat quae gaza rogatur;
Aes notum egeritur, pergit vir fasce levatus.
Iam dignis Satiro meritis ad regna vocato,
35
Donatus sacris eius vice fungitur aris.
Qui dum diva, die quadam, mysteria tractat,
Sanguinis et superi populis dat dona minister,
Impete gentili impulsus ruit, atque sacratum
Comminuit calicem; motus cum plebe sacerdos
40
Angitur; angorem Christi sed dextra serenat;
Lecta equidem devectantur fragmenta beato;
Ille madens lacrymis sumensque, ubi vota profundit,
In priscam revocat solidato fragmine formam.
Barbaries perculsa novi spectacula facti
45
Aspiciens, laudare Deum cum plebe canora
Incipit, atque animae citra octoginta dicantur.
Multis praeterea signis divina potestas
Donatum illustrans testis sustollit honore:
Tentus enim, pariterque Hilarinus, saxa iubetur
50
Thure rogare dato, iussis cui rite reniso
Os teritur saxis; Hilarinus fustibus actus
Temptam linquit humum, quaesitam percipit aethram,
Ostia membra rapit, Donatum claustra receptant
Hic quoque plura Deus per quem magnalia Christus
55
Dum populo plaudente gerit, diro ense resectum
Educit tenebris, verae capit aethere lucis.
15. de sanctis Prisco, Priscilliano et caeteris
Hac praeter istos nube multi coelicos
Petunt honores abdicando terreos.
Priscus sacerdos ense scandit aethera;
Priscillianus quem secutus clericus
5
Parilem coronam sorte sumit compari.
Benedicta sectans hos pudica femina
Subit piorum regna per vestigia,
Faustus triumphans sceptra regi iungitur;
Fausti Dafrosa, post iugalis gloriam,
10
Exsul negata segregatur patria
Poloque ab ense pulsa terris sumitur;
Qui Biviana prole cum Demetria
Florent parentes, clara nacti pignora:
Quarum hoste coram ducta dum Demetria
15
Confessionis enitescit gloria,
Mentem superna condit inter sidera.
Funus Ioannes gloriosus presbyter,
Vbi sole bino triste dat spectaculum,
Foro rapina colligit laudabili
20
Piis sepulcro copulans parentibus,
Quibus sororis membra iam iugaverat.
Quem Iulianus, dum nec auditu probat
Dignum suo, Phoebaeam ad aram praecipit
Cervice plecti: quem legit Concordius
25
Pari sacerdos sorte fulgens praeditus
Sacrumque cultu honoris ornans debiti
Locat beatos martyrem inter martyres.