Christe, pater mundi, secli radiantis origo,
Annue nunc voto, ut tua mistica dona queamus
Dicere, quae nobis solita clementia prestat,
Atque salutiferam patribus perferre salutem.
5
Surge iocosa, veni mecum, fac, fistula, versus;
Incipe quam primum meritas persolvere grates,
Et cordis plectro tu dic "Vale" fratribus almis,
Dulcia qui nobis doctrinae mella ministrant,
Carminibusque suis permulcent pectora nostra.
10
Curre per Ausoniae, non segnis epistola, campos,
Atque meo Petro certam dilecto salutem,
Gratificas laudes dic et pro carmine leto,
Quod mihi iamdudum placidum direxerat ille.
Inde per egregiam transibis presulis edem
15
Adriani, tantum Petri loca sancta rogando.
Pro me proque meis visitata relinque silenter.
Hinc celer egrediens facili, mea carta, volatu
Per silvas, colles, valles quoque prepete cursu
Alma deo cari Benedicti tecta require.
20
Est nam certa quies fessis venientibus illuc,
Hic olus hospitibus, piscis hic, panis abundans;
Pax pia, mens humilis, pulcra et concordia fratrum,
Laus, amor et cultus Christi simul omnibus horis.
Dic patri et. sociis sanctis "Salvete, valete".
25
Colla mei Pauli gaudendo amplecte benigne,
Dicito multotiens: "Salve, pater optime, salve"!