Magnanimi proceres et clari Marte secundo,
Arma quibus studium fulvo radiare metallo,
Romulidae sueti vacuis quod condere scriptis,
Sumite nunc animos, vobis furor arma ministret!
5
Non Pompeius adest, non Iulius ille beatus,
Qui nostros domuit proavos mucrone feroces.
Indolis huius enim summos deduxit ad Argos,
Protulit in lucem quem sancta Britannica mater.
His torta studium pingues captare siluros
10
Cannabe, non clipeos manibus gestare micantes!