Ipse qui condam superare gentes
Impias bello solitus cruento,
Novimus nunc, rex, dederis popello
Morte tu quantas propria ruinas.
5
Turba certatim viduata karo
Rege iam cesset lacrimare, quando
Alter exurgit venerandus orbi,
Filius, patri similis cluenti,
Otto rex, gentes dicione magna
10
Qui premet pacemque feret beatam.
Quicquid Heinrici periit recessu,
Prestitit claro populis hic ortu,
Blandus et mitis patiensque sanctis,
Pestifer durus rabidusque saevis.
15
Bella nonnullis tibi sunt gerenda,
Ex quibus nomen referens in astra
Cuncta calcabis pedibus per orbem,
Quae premit tardus radians Bootes
Et quibus nomen dedit Hesper, almus
20
Lucifer rursus vocitatus idem
Surgit Eoo properans corusco.