Improbe mons avium, tali neque tu nomine dignus,
Conservas quia nam pestem, nunc quam perdere possis.
Invius esse soles etiam, cum sol igneus ardet,
Tempore quo Cererem messor curva falce reposcit,
5
Tempore quo radiis Phoebi Cancri sidus adurit.
Pessime nunc es inaudito rigidae tempore brume
Pervius, atque utinam possent mea nunc vota valere,
Protinus in baratrum avulsus aliis montibus isses.
Ecce Berengarium servat, sinit et tramite recto
10
Mons transire Iovis, mirum haud, suetos perdere sanctos
Et servare malos, vocitant heu quos nomine Mauros,
Sanguine qui gaudent hominum, iuvat et vivere rapto.
Quid loquar? ecce Deum cupio tete fulmine aduri,
Conscissusque chaos cunctis fias tempore cuncto.