Hrotsvitha Maria

Testo base di riferimento: H. Homeyer, 1979


Salve, regalis proles clarissima stirpis,

      Gerbirg, illustris moribus et studiis.

Accipe fronticula, dominatrix alma, serena,

      Quae tibi purganda offero carminula,

5

Eius et incultos dignanter dirige stichos,

      Quam doctrina tua instruit egregia;

Et, cum sis certe vario lassata labore,

      Ludens dignare hos modulos legere,

Hanc quoque sordidulam tempta purgare camenam

10

      Ac fulcire tui flore magisterii,

Quo laudem dominae studium supportet alumnae

      Doctricique piae carmina discipulae.

Vnica spes mundi, dominatrix inclita caeli,

      Sancta parens regis, lucida stella maris,

15

Quae parens mundo restaurasti, pia virgo,

      Vitam, quam virgo perdiderat vetula!

Tu dignare tuae famulae clementer adesse

      Hrotsvithae votis carminulisque novis,

Quae tibi femineae studio famulante camenae

20

      Iam supplex modulis succino dactilicis,

Exoptans vel summatim attingere saltim

      Laudis particulam, virgo, tuae minimam

Ortus atque tui primordia clara beati

      Necnon regalem pangere progeniem.

25

Hoc tamen agnosco fragiles excedere vires,

      Vt temptem laude te merita canere,

Digne pro meritis quam totus non canit orbis

      Quaeque super laudes angelicas renites,

Hunc quia virgineo portasti ventre puella

30

      Inclusum, cuncta qui regit imperio.

Olim sed stultum fari qui iussit asellum

In laudem sancti nominis ille sui

Teque per angelicum fecit, virguncula, verbum

De sancto digne flamine concipere

35

Atque suae prolis matrem sine sorde pudoris

      Effecit cunctis dissimilem meritis:

Si placet, ipse meam potis est dissolvere linguam

      Et cor rore suae tangere gratiolae,

Quo praestante suae mitis dono pietatis

40

      Grata sibi pangam, te quoque, virgo, canam,

Ne comes ingratis condampner iure pigellis,

      Quos piget altithrono psallere pro modulo,

Sed mage purpureum laudare perenniter agnum

      Promerear, turmis addita virgineis.

45

Mundi labentis lustris nam mille peractis

Incepit quando felix aetatula sexta,

Qua deus impleri iussit pietate fideli,

Quicquid veraces iam praecinuere prophetae,

Qui mundo Iesum mox praedixere futurum,

50

Germine de Iuda quidam surrexerat ergo

Israhel in terra senior sub lege vetusta,

Ortus regali David de germine magni,

Quem tradunt etenim nomen tenuisse Ioachim.

Hic in mandatis genitricis ab ubere legis

55

Extiterat iustus necnon digne studiosus;

Hoc quoque continuo fuerat sua maxima cura,

Vt gregis ipse sui bene pasceret agmina magni,

Designans veri sese pastoris haberi

Dignum quandoquidem terrestri carne parentem,

60

Qui portare suos humeris non distulit agnos

In propriis, vitae ducens ad gaudia laetae,

Passurus mortem magnum nostri per amorem

Empturusque reos animae pretio sibi carae.

Hic heros etenim, de quo narrabo, Ioachim,

65

Tali percerte felix patriarcha nepote,

Toto se placidis ornans conamine factis,

Quicquid possedit, per tres partes resecavit,

Partem dans viduis, peregrinis atque pupillis,

Saepius in templo partem famulantibus ergo,

70

Particulamque suae domui servaverat omni.

Hoc quoque non raro faciens pietate benigna,

Digne mercedem suscepit denique talem,

Vt propria substantiola bene multiplicata

Ipsius gentis proceres praecelleret omnes

75

Nec sibi consimilem portaret terra potentem,

Quem sic cunctarum fulciret copia rerum.

Quattuor hic certe cum iam feliciter ipse

Volveret in summa fortuna lustra rotata,

Vultu praepulchram sibi desponsavit amicam

80

Necnon praenitidam laudandis moribus, Annam,

Acharis natam, David de stirpe creatam,

Foedere legali proprio quam iunxit amori.

Hanc autem memorant, sterilem non tempore parvo,

Spem partus homini nullam conferre fideli.

85

Tandem, digestis bis denis scilicet annis,

Contigit in templo Ioachim sub tempore festo

Inter sacratos altaris stare ministros,

Incensum digni fuerant qui ponere visi.

Quem Ruben templi dum vidit scriba sacrati,

90

Exosus factum, dictis affatur amaris:

"Non licet incensum" dixit "te tangere sanctum,

Munera nec domino praestat dare sacrificando,

Te quia despexit, sobolis cum dona negavit."

Non dedit econtra verbum vir nobilis ullum,

95

Sed maerens abiit silvas tristisque petivit,

In quis saepe gregem consuevit pascere pridem,

Ac, in longinquam pergens per devia terram,

Ipsum cum propriis secum ducendo magistris,

Hic in secretis latitat pascendo latebris

100

Nec post ad patriam placuit remeare relictam,

Passus namque gravem secreta mente pudorem

Ex Ruben verbis, qui se causatur, amaris.

Cuius percerte post menses indita quinque

Coniux, desperans illum iam vivere salvum,

105

In soles flevit nec solamen sibi scivit,

Hasque preces domino profudit triste dolendo:

"Israhelis rector solus quoque gentis amator,

Qui semper refoves miti pietate dolentes,

Cur mihimet socium voluisti tollere carum,

110

Addens maerorem tristi semperque dolenti,

Quae semper sterilis mansi sine germine ventris?

Sed nunc maioris vulnus suspiro doloris,

Hoc quia nec penitus, quid conferret, scio, casus

Legali domino, devoto legis amico.

115

O me felicem, si saltem noscere possem,

Vtrum mors illum subito sorberet amara,

An frueretur adhuc calida vitaliter aura!

Certe si scirem, non ius maeroris haberem

Tantum, cum tenebris leti subcumberet atris;

120

Funus sed summa colerem praenobile pompa,

Inclita condigno committens membra sepulchro."

His ita finitis, sublatis cernit ocellis

In ramis lauri resonantes murmure dulci

Pullos plumigeris volucres circumdare pennis.

125

Hoc ubi cernebat, subtristi voce canebat:

"Rex caeli fortis, cui subiacet astriger axis,

Omnia qui certe potis es disponere recte,

Semper cunctarum tibi laus extet pietatum,

Quod clemens cunctos pietatis munere vivos,

130

Pisciculos pecudes serpentes atque volucres,

Congaudere suis donasti sedulo pullis:

Sed meme solam sterilem remanere misellam

Causa iudicii iussisti denique recti.

Te tamen omnipatrem constanti pectore testem

135

Invoco, coniugii primo quod tempore vovi,

Si ventris fructum mihi praestares pius ullum,

Hunc mox in templo sisti tibi rite sacrato

Obsequioque tui legali more sacrari."

Talia dum mundis formaret verbula labris,

140

Angelus astrigero subito descendit ab alto,

Maxima tristitiae portans solamina tantae,

Et stans sub fame dictis haec fatur amicis:

"Exue maerorem, cordis depone dolorem,

Consilioque dei germen tibi credito summi;

145

Hoc, quod ventre tuo procedet tempore certo,

Vere fiet idem populis mirabile cunctis."

Dixit, et aurivagis revolans secat aethera pennis.

Anna sed, angelicis nimium perterrita verbis,

Maesta domum petiit sese lectoque locavit,

150

Et tremefacta diem psalmorum lege † perorat,

Effusis noctem precibus ducendo sequentem.

Post haec ergo suam praecepit adesse puellam,

Astantem rogitans propriis illam sub ocellis,

Cur se despiceret, vel cur tam sero veniret,

155

Cum sibi sentiret fieri quid forte stupendi.

Reddidit econtra dominae lasciva famella

Obprobriis iactum servili murmure verbum:

"Si te despexit sterilem faciens deus," inquit,

"Dic, rogo, divinae causae quid pertinet ad me?"

160

Anna sed obprobrium patienter pertulit istud,

Effundens tantum lacrimas subtristis amaras.

Scilicet hac ipsa Ioachim praedictus in hora

Angelus apparens inter montana, refulgens,

In quis tunc pascendo gregem latitaverat autem,

165

Iusserat ad sociam citius remeare relictam.

Qui dixit, monitis animo permotus ab illis:

"Haec iam bis denis mecum permanserat annis,

Ex illa dominus sobolem mihi nec dedit ullam:

Insuper obprobriis discessi plenus amaris

170

Nuper de templo, causa confusus ab ipsa:

Et me despectum tantisque malis saturatum

Hortaris regredi subdi primoque pudori?"

Ad quem mansuetis caelestis nuntius orsis

"Me fore caelestem" dicebat "credito civem

175

Custodemque tui factum pietate superni

Regis, qui iustam consolari dedit Annam

Per me, dum preculas flendo profunderet almas.

At nunc ergo tui causa de cardine caeli

Aequa ferens veni permagni gaudia doni,

180

Hocque tibi dico, quod mox praenobilis Anna

Concipiet natam cunctis saeclis venerandam.

Haec inter natas hominum fiet sacra cunctas,

Spiritus et merito sanctus requiescet in illa;

Ac per quam veniet mundo benedictio summa,

185

Nec primam similem nec fertur habere sequentem.

At nunc ad sociam tempta remeare beatam,

Quae gaudens omni tantum pariet decus orbi;

Et semper grates factori reddite dulces,

Cui placuit stirpem vobis concedere talem,

190

Qualem percerte nunquam tenuere prophetae,

Omnes electi post haec non sunt habituri."

Ad quem promissis Ioachim laetatus in illis:

"Si tua certa tuo maneat mihi gratia servo,

Ad tempus dignare meo requiescere tecto

195

Et gustare cibum non dedignere paratum."

Angelus econtra dicebat voce decora:

"Desine, posco, meum post haec te dicere servum,

Esse sed angelicae consortem credito turmae.

Nam mihi terrenis opus est non vescier escis,

200

Quem pascit domini semper praesentia summi;

Quapropter moneo, domino libamine sacro

Hoc te ferre, meis satagis quod ponere mensis."

Qui citus anniculum gregibus subtraxerat agnum,

Sperans obprobrium Ruben cessasse vetustum,

205

Immolat et domino gavisus pectore laeto

Ignibus appositis, ut habet praeceptio legis.

Angelus, his votis, ut iussit, rite peractis,

Altaris fumo sublatus pergit ad astra.

Iam tunc clementis paulatim gratia patris

210

Incoepit radiis mundo lucessere claris

Atque prior stabilem discordia sumere finem,

Cum sua caelestes primum consortia cives

Olim terrigenas promittebant habituros,

Quos prius e meritis Adam sprevere parentis.

215

Nec latuit tunc angelicum clementia coetum

Omnipatris, proprium qui mox post tempora natum

Mittere virgineum miserans disponit in alvum,

Vt, sine principio natus de patre supremo,

Carnem virgineo sub tempore sumeret alvo

220

Omnes atque suo salvaret sanguine sacro,

Ne post haec generis humani callidus hostis

Gauderet mundum laqueis retinere malignis,

Sed patris et nati, numen quoque pneumatis almi,

Aequali forma pollens sub nomine trino

225

Finetenus stabilem regnaret iure per orbem.

Angelus astrigerum postquam transcendit olympum.

Vir patiens Ioachim tantae praeconia causae

Et tactus iaculo terroris denique magno,

Stratus adusque solum doni virtute superni

230

Pertimidus iacuit necnon sine mente quievit

Ipsius <a> sexta, ni fallor, forte diei,

Dum sol usque suum conclusit vespere cursum.

Interea pueri venerunt cum grege lassi,

Cumque suum dominum terra videre locatum,

235

Comminus adstantes coeperunt discere tristes

Causam terroris turbata mente recentis;

Ipsum percerte sed vix potuere levare.

Quis cum caelestis narrasset nuntia civis,

Suaserunt illi iussis parere supernis

240

Et rapido patriam cursu repedare relictam.

Qui, gregibus lectis, silvis discessit ab illis

Ac gaudens pueros secum deduxerat ipsos.

Et cum transissent spatium triginta dierum,

Angelus oranti sanctae comparuit Annae

245

Et cum pacificis deprompsit talia verbis:

"Exsurgens animo vultu quoque perge sereno

Ad portam subito, quae dicitur aurea vulgo;

Illic forte tuum summa cum pace reversum

Legalem dominum mox comperies fore vivum."

250

Quae citius dicto iussum complevit amandum

Impatiensque morae perrexit ad hostia portae,

Praestolata suum gavisa mente patronum.

Scilicet attonitis quem cum conspexit ocellis,

Caro florigerum percurrerat obvia campum

255

Ipsius et collo sese suspendit amando,

Altithrono grates reddendo denique tales:

"Laus tibi, cunctorum largitor summe bonorum,

Qui mihi non merito concedis gaudia tanta!

Ecce virum proprium praesentem sentio salvum,

260

Tempore quae longo iam permansi viduata;

Quaeque fui sterilis, concepi gaudia prolis."

Talibus auditis congaudens concinit omnis

Plebs Hebraea deo laudes cum pectore laeto.

Post haec noveno percerte mense peracto

265

Venit summa dies, in qua praenobilis Anna

Progenuit natam cunctis saeclis venerandam.

Postque dies octo primi venere vocati

Pontifices, tantae solito qui more puellae

Nomen et aptarent, ipsam quoque sanctificarent.

270

Quis Ioachim preculas fudit praesentibus istas:

"Rex caeli, stellis solus qui nomina ponis,

Istius tenerae nomen dignare puellae

Caelitus indiciis per te monstrare coruscis."

Dixerat, et subito sonuit vox fortis ab alto,

275

Mandans egregiam Mariam vocitare puellam,

"Stella maris" lingua quod consonat ergo latina;

Hoc nomen merito sortitur sancta puella,

Est quia praeclarum sidus, quod fulget in aevum

Regis aeterni claro diademate Christi.

280

Post haec annorum meta vergente duorum,

Fortunata suam dum sumpsit ab ubere natam

Ablactando piam genitrix de more Mariam,

Ocius in templo sistit cum munere digno

Ipsam, quae templum domini fuit immo futurum,

285

Quo sociata sacris virguncula parva puellis

Semper divinis illic perstaret in odis,

Quem merito cives caelestes laude frequentant.

Post haec, in templi subsistens limite sacri,

Ascensum graduum subito ter quinque supinum,

290

Immemor aetatis, iam plena deo, puerilis,

Audacter currit vultum nec retro reflexit,

Quaerat ut astantes infantum more parentes.

His super accensi, mirantur denique cuncti

Astantes populi templi pariterque ministri;

295

Pontifices ipsi factum laudant quoque primi,

Dicentes, tanto quod tunc infantula facto

Per se quid fieri praesignaret cito magni,

Et vere magni cunctis meritoque stupendi.

Quod credi maius vel quod posset fore maius,

300

Quam quod virgineo portavit ventre puella

Magnum factorem mundi propriumque parentem?

Nec mirum, sursum coepit si figere gressum,

Infans lacteolis fuerat dum parvula membris,

Quam, pater alme, tuo ditasti flamine sacro,

305

Dum fuerat sanctae genitricis condita ventre,

Praescius hanc solam certe consistere dignam

Ad proprii partum nati per saecula noti:

Qui post, corporeae tectus velamine formae,

Ascensum graduum cunctis patefecit in aevum,

310

Per quos ad patriam tendunt remeare relictam;

Cui Christus nomen, cui laus sit caelitus. Amen.

Scilicet et genitrix tali fetu bene felix

Conlaudans regem cecinit sic Anna perennem:

"Omnipotens rector, solus pietatis amator,

315

Clementer proprio fecisti mira popello,

Aspiciens humilem miserando meam quoque mentem

Iam desperatae donasti gaudia natae.

Audeo percerte post haec tibi munera ferre

Nec vereor prohibere meum post haec inimicum,

320

Quem vistem sacris templi sociata ministris.

Hinc te caelestes conlaudant sedulo cives,

Condignum carmen modulando perenniter. Amen."

His ita finitis orantis scilicet orsis,

Germine felices talis rediere parentes

325

Indolis, in templo parva remanente Maria.

Omnes humanae nequeunt conprendere linguae

Nec potis est stabilis, quamvis verbum sonet, orbis,

Istius infantis praeclaram dicere famam,

Sed nec mirandae vitam moresque puellae.

330

Quis laudare modis potis est per saecula dignis,

Haec quia, continuo cunis subtracta, puella

Maturis omni lucebat moribus orbi

Nec quicquam membris gessit puerile tenellis,

Ast in praeceptis fuerat iustissima legis

335

Necnon carminibus semper studiosa Davidis.

Haec prudens, humilis, fervens dulcedine mentis,

Omnibus atque placens, tota virtute refulgens;

Hanc hominis maledicentem non audiit auris,

Offensam sed nec quisquam cognoverat umquam.

340

Semper erat mitis necnon gratissima cunctis,

Et, quae nempe suo profluxit ab ore loquela,

Nectare gratiolae fuerat condita supernae.

Et, cum quis verbis illi benedixit amicis,

Mox grates domino curavit reddere summo,

345

Nec sic divinis linguam retineret ab odis;

Exemplumque suis in se praenobile cunctis

Praeponit sociis iam cunctigenae bonitatis.

Ipsius faciem niveo candore nitentem

Tradunt ardentis radios praecellere Solis

350

Necnon humanum penitus devincere visum.

Quid referam digitos operum satis arte probatos?

Namque manu docta perfecit parva puella,

Nempe, sibi normam statuens ipsissima duram,

Omnibus in templo vivebat strictius ergo

355

Virginibus reliquis illic pariter sociatis.

Nam tantum preculis studuit persistere sacris

Necnon divinis semper constanter in odis,

Ex quo discissae noctis periere tenebrae

Aurora spargente plagam lucem per eoam,

360

Altius usque polum Phoebo ascendente serenum

Tertia iam solito devenerat hora diei.

Tunc usu digitos operis laxaverat albos,

Docte purpureis instando denique filis.

Sed mox ut nona Phoebus descendit in hora,

365

Se precibus solito reddit famosa puella

Ac studio mentis bene perduravit in illis,

Vsque per angelicum sumpsit sacra virgo ministrum

Omni namque die missam sibi caelitus escam.

Escam pontifices dederant de more potentes;

370

Hanc studio mentis citius concessit egenis.

Denique caelestes lapsi de sidere cives

Hanc crebro verbis consolabantur amicis,

Spernere terrestrem quo mox didicisset amorem

Et castam regi mentem servare perenni.

375

Quisquis languidolis infirmus denique membris

Hanc saltim tetigit, raptim salvus remeavit.

Cuius cum stabilem volitaret fama per orbem,

Abiathar reliquos exorat saepe sacerdos

Pontifices templi pretii non munere parci,

380

Vellent praeclaram quo disponsare Mariam

Ipsius egregio legali foedere nato.

Quod fieri vero prohibet virguncula casta,

Inclita regalis spernens consortia stirpis;

Se quoque finetenus testatur nobile corpus

385

Eius coniugio percerte subdere nullo.

Talia pontifices cui mox dixere potentes:

"Nonne deus colitur digneque potens veneratur

In plebis Iudae legali posteritate?

Nec decet innuptam talem remanere puellam."

390

Quis constans animo respondit talia virgo:

"Nam deus in templo gaudet requiescere mundo

Mentibus et sobriis, nec delectatur in illis,

Crimine quos magno maculat lasciva libido.

Scimus Abel duplam merito sumpsisse coronam,

395

Qui primus mundo iustus fuerat protoplasto,

Vnam martirii fratris de caede peracti

Atque magis nitidam pro virginitate secundam.

Credimus Heliam caelum petiisse secretum

Corpore cum vero, mansit quia virgo potenter

400

Nec corpus maculis umquam violavit amaris.

Haec didici certe legis ratione docente,

Et discens animo mandavi sedula fixo

Meque puellarem vovi retinere pudorem."

Postquam bis septem totos compleverat annos,

405

Non hoc esse sui moris, dicunt Pharisaei,

Aetatis tantae quod vellet virgo manere.

Post haec in templo domini sub honore sacrato

† Decreverunt populum concurrere cunctum,

Vt pariter tantam temptarent volvere causam.

410

Et cum sub tectis templi consisteret omnis,

Abiathar, quem iam memini, sub lege sacerdos,

Ascensum graduum conscendit namque superbum

Praesul et astanti dicebat talia plebi:

"Ex quo constructum fuerat praenobile templum

415

Istud per magni regis studium Salomonis,

Vt scitis vere, manserunt semper in illo

Forma conspicuae vultus aetate tenellae

Natae nobilium famoso germine regum

Atque sacerdotum vatum pariterque priorum,

420

Quae celebres omni merito mansere popello.

Certe perfecta sed mox aetate recepta,

Coniugibus tantae condignis sunt sociatae

Multo magisque deo placuerunt semper ab illo.

More sed insolito sperat se virgo Maria

425

Posse placere, viris domini pro nomine spretis.

Nunc, quia non constat, votum se reddere tantum,

Restat, ut altithronum precibus digne rogitemus,

Vt nos forte suis faciat cognoscere iussis,

Hanc cui legali fas sit cum foedere iungi."

430

Tali consilio consensu plebis adepto,

Sortem pontifices miserunt primitus omnes

Inter namque tribus Israhelis duodenas;

Quae mox egregiam Iudae signat fore dignam.

Qua designata prae cunctis scilicet una,

435

Praecepere viros eiusdem germinis omnes,

Quos sine coniugibus fecit consistere casus,

Collectos ergo concurrere sole secundo

Et manibus virgas dextris conferre novellas.

His igitur cunctis toto conamine lectis,

440

Advenit dignus senior Ioseph sociatus

Illis, incurvam portans sub iudice virgam.

At vero summus virgas tollendo sacerdos

Gaudens cunctorum, domino faciens holocaustum.

Quid fieri iubeat, fusis precibus rogitabat.

445

Cui mox iudiciis divinis ista iubentur,

Tempore digesto sibi quae fuerant facienda.

Praemonitus virgas qui misit protinus ipsas

In templi sanctum famosi iure secretum,

Demandans, quidni collectim luce sequenti

450

Iudae regales iterum venisse nepotes

Vnumquemque suam rursum quoque sumere virgam;

Nam sibi pro signo dictum fuerat manifesto,

Virgo quod haec credi deberet nobilis illi,

De cuius virga volitaret rite columba,

455

Quae petiisse polum temptaret protinus altum.

Dum ter mille suas retinerent denique captas

Virgas personae praedicto tempore certe

Nec signum populo praedictum redderet ulla,

Obtulit incensum praesul venerabile rursum

460

Seque dedit precibus devoto pectore fusis.

Cui mox caelesti dicetur voce precanti:

"Virgula namque brevis Ioseph iusti senioris,

Quae iacet in templo nec sollicitatur ab ullo,

Implebit merito signum memorabile sola."

465

His ita finitis sonuit vox pontificalis,

Mandans in mediam Ioseph procedere turbam.

Hic erat abiectus forma nullaque decorus,

Nec sibi conplacuit sociis interfore tantis,

Sed mage postremo gaudet remanere locello.

470

Qui, mox ut vocem sensit se forte vocantem,

Processit pavidus, virgam conprendere iussus;

Ex qua continuo splendens egressa columba

Haut tarde caelum fertur petiisse secretum.

His ita transactis, laudes plebs concrepat omnis,

475

Grates altithrono reddentes pectore laeto,

Cui placuit signo iustum monstrare novello.

Ipse sed, aetatis non inmemor ulterioris,

Protestans, proceres se<se> genuisse nepotes,

Magno percerte fertur rogitare pudore

480

Pontifices, Mariam quo non vellent sibi pulchram,

Ipsius proprio sed sponsam tradere nato.

Quod cum forte negant se signatum quoque narrant

Nec cuiquam credi sanctam debere puellam

Quam sibi, quem dominus solum fecit fore dignum,

485

Exorans alias coepit rogitare puellas

Mitti cum Maria causa solaminis ergo,

Quae, veluti connutritae sociaeque coaevae,

Illam colloquii scirent solamine dulci

Absque mora consolari, ne virgo pudori

490

Coniuge pro vetulo fieret subiecta tenella.

Quod mox pontifices fieri iussere potentes.

Nam senior frustra sudaverat ista rogando,

Non sibi, sed Christo fuerat quia virgo dicata.

Postquam pontifices preculis cessere precantis,

495

Ioseph servandam suscepit namque puellam

Et pariter missas (ni fallor, quinque) puellas;

Quarum sic ergo creduntur nomina dicta:

Sephiphona, Zabel, Susanna, Rebecca, Abigea.

Quis opus ad templi pertingens namque sacrati

500

Traditur ornatum studiose perficiendum,

Purpura cum bysso, linum cum vellere Serum;

Purpura sed sanctae fulgens operanda Mariae

Creditur ad velum domini templi pretiosum.

His super accensae praesentes quippe puellae

505

Obprobrii causa dixerunt taliter ergo:

"Num te reginam constat post haec fore nostram,

Iam texenda tibi quia purpura creditur uni,

Non parvo cum sis iunior tu tempore nobis?"

Quae tunc, ut semper, bene sustinuit patienter

510

Talia nec verbo iam contradixerat ullo.

Astans sed citius custos semper sibi fidus,

Angelus astrigera dilapsus, dixit, ab aula:

"Si te, virgo, rogo, perturbent talia verba,

Istae percerte quia vatum more locutae

515

Iam nunc praesaga dicebant voce futura,

Tu quia sola potenter eris regina perennis

Necnon stelligeri dominatrix inclita caeli."

Post haec secreta residebat in aede quieta,

Purpureos digitis filos operans benedictis.

520

Angelus et summus Gabrihel conspectibus eius

Astitit, astrigera caelorum lapsus ab aula,

Virgineumque decus verbis affatur amicis,

Iuxta cunctorum, narrans, oracula vatum

Ipsius e casto nasci dignarier alvo

525

Altithroni prolem mundo satis antiquiorem,

Virgineique modum partus narrat memorandum.

Ergo non nostris potis est exponier orsis

Nobile colloquIum, longo sermone peractum,

Virginis aeternae, Christi matris benedictae,

530

Partus et tanti sacra narrantis paranimphi:

Sed nec dactilicis opus est nos psallere cordis

Magnum maerorem Ioseph durumque dolorem,

Frustra cordetenus quo iam fuerat cruciatus,

Talem dum gravidam sensisset forte puellam,

535

Qualiter et tristis solatur tempore noctis,

Virginis intactae iussus curam retinere

Virginis et nati nobis de sidere missi:

Haec evangelici demonstrant cuncta libelli,

Nostras et fragiles excedunt denique vires.

540

His nos transmissis, constant quia cognita cunctis,

Sermonem vobis tantum faciemus ab illis,

Rarius in templo quae creduntur fore dicta.

Certe cum stabilem volitans urgueret in orbem

Vndique subiectos describi iussio lectos

545

Caesaris augusti censumque sibi profiteri,

Ioseph ad patriam Bethlem perrexerat urbem

Cum desponsata sibimet praegnante Maria.

Et cum famosis essent prope moenibus urbis,

Aspexit, non corporeis, sed mentis ocellis,

550

Comminus alma duos virguncula stare popellos,

Vnum ridentem necnon alium lacrimantem.

Quod Ioseph vetulo narrans, audivit ab illo:

"Contine subiecto tantum te rite iumento

Et noli, posco, narrare superflua verba."

555

Dixerat, et iuvenem coram prospexit herilem,

Qui sibi mysterium declaravit populorum,

Talia sacrata dicens pro virgine verba:

"Cur dicis Mariam non verbula vera locutam,

Indignatus eam secretum cernere solam?

560

Nam flentem populum merito vidit Iudaeorum,

Qui mox a domino discedet corde maligno,

Contra gentilem sed laetitia fluitantem,

Ad fidei magnum quia perveniet sacramentum."

His dictis Mariam blande conversus ad almam,

565

Tempus adesse sibi Christum narrat pariendi.

Quae de subiecto descendit iussa iumento,

Intrans speluncam sub terra rite locatam,

Quae male praesentis penitus fuit inscia lucis

Et quam continuae semper tenuere tenebrae.

570

Sed mox ut lucem genitrix paritura perennem

Hanc adiit, radiis coepit fulgere coruscis,

Nec post haec ibi caelestis lux defuit omni

Tempore, quo genitrix illic mansit bene felix.

Noctis tranquillae medio libramine certe

575

Illic haec eadem genuit virguncula prolem

Gaudens divinam cunctis saeclis venerandam,

Cui nomen Iesus, cui sit laus gloria virtus,

Solvere qui veterum veniens oracula vatum

Se pro salvando venturum praescia mundo

580

Pacem caelicolis fecit cum civibus orbis.

Quem genitum sacro castae de virginis alvo

Protinus angelicus circumstat denique coetus,

Laudans submissis factorem vocibus orbis,

Orans et puerum nobis de sidere missum.

585

Sed mater subito cunctis veneranda, Maria,

Collocat angusto praesepi membra tenella

Christi, panniculis regem volvendo perennem.

Et pius interea Ioseph digressus ab illa

Mox obstetrices secum duxit mulieres,

590

Quae Zelemi, Salome fuerant de nomine dictae.

Sola sed ingreditur Zelemi, Salomeque veretur

Tangere speluncam pedibus splendore repletam;

Mox quoque virgineum Zelemi tractans pie partum,

Exclamans, signi, dixit, bene credula tanti:

595

"Quid sibi non nuptae partus vult iste novellus?

Editus ecce puer regali germine nuper

Coniugis expertem bene declarat fore matrem.

Atque parens virgo natum lactat pie sola

Vberibus castis de caelo iure repletis;

600

Non dolor est matri, nec est maculatio proli;

Ordine divino fieri sed talia credo."

Hanc Salome vocem spernens non ficta loquentem

Dixerat auditis sese non credere verbis,

Ni probet ipsa sacram palma tangendo Mariam.

605

Hinc ingressa suam coepit protendere dextram

Audacter, castam temptans palpare Mariam;

Sed talis poenam confert audacia dignam,

Dextraque continuo temptatrix debilitata

Ingenti certe cruciatur iure dolore.

610

Tunc Salome clamans animo subtristis amaro

Defectum dextrae subitum deflevit ademptae;

Moreque Iudaico proprium meritum recitando

Necnon iustitia sat confidens simulata

Talia celsithrono fertur dare verba dolendo:

615

"Testis cunctorum consolatorque laborum,

Tu scis, praeceptis fueram quod sedula legis,

Quodque tui causa semper fueram bene larga

Pauperibus cunctis lectis de finibus orbis;

Qui maerens venit, de me quoque laetior ivit.

620

Et nunc pro meritis patior dampnum grave tantis!"

Cui mox apparens iuvenis praelucidus infit:

"Panniculos pueri solummodo tange tenelli,

Accedens istas ad regales cito cunas:

Ipseque maiori te restituet sanitati."

625

Haec ubi iussa sibi sequitur solamina dantis,

Tangendo minimum pannorum denique filum,

Sensit se subito salvam fore corpore toto,

Et grates domino reddebat voce canora,

Qui sibi dignatur talem conferre salutem.

630

Ordine digesto postquam fuit ergo repleta

Visio pastorum, signum sibimet quoque dictum

De parvo puero praesepibus inveniendo,

Ipsius pueri quoque circumcisio Christi

Nominis atque sui fulgens aptatio magni,

635

Reges astrologi solis de cardine lecti

Advenere, magi stellarum lege periti,

Quaerentes urbem famosam denique Salem,

Necnon Herodem constanti pectore regem

Sollicitant regis de nativitate recentis,

640

Se vidisse novam fantes nuperrime stellam,

Quae regem natum demonstraret Iudaeorum.

His rex turbatus secreta mente profanus

Accitis citius scribis audivit ab illis,

Certe Bethleis nasci quod Christus in horis

645

Iuxta cunctorum deberet carmina vatum;

Scilicet atque magis iussit cum fraude remissis,

Vt puerum quaerant natum, sibimet quoque monstrent,

Quem cupit occidi, simulans se velle precari.

Qui monstrante viam stella pergunt cito rectam,

650

Intrant et pueri regalia tecta tenelli

Haut vario certe digestim picta colore,

Sideris obsequio tanti sed rite polita;

Proni vestigiis figentes oscula prolis,

Orantes preculis humili quoque voce profusis,

655

Trino caelestem venerantur munere regem,

Hunc hominemque deum designantes moriturum.

Qui, mox in somnis moniti sub tempore noctis,

Ad patriam laeti redeunt, per devia ducti.

His ita digestis, Herodes pessimus hostis

660

Augusti iussu Romam deducitur ergo,

Quo vel purgaret, lex ut Romana doceret,

Criminis imposita de magni se cito culpa

Vel capitis poenam iuste pateretur amaram:

Namque reus maiestatis dicetur herilis.

665

Et merito talem patitur iam suspicionem,

Qui cupit insidiis vulpino corde paratis

Prolem caelestis divinam perdere regis.

Hoc nam divino nutu factum fore credo,

Quod tunc percerte Romam mandatur adire,

670

Quo sibi subtracto legis mandamine cuncta

Plenius in nato complerentur cito Christo.

Namque quater denis cursu ducente peractis

Virginei partus digestim rite diebus,

Hic factor membris caelorum namque tenellis

675

Sistitur in proprio parvo cum munere templo,

Vlnis exceptus tremulis iusti Symeonis,

Et mundi dominus condignis est benedictus

Odis ex ipso iusto Simeone vetusto

Necnon famosa praesagis vocibus Anna.

680

His quoque completis iuxta mandamina legis

Ad patriam Bethlem redierunt protinus urbem.

Nam post haec binis mansurnis paene repletis

Hostis ab exilio veniens perversus amaro,

Quod dixere magi, volvebat mente dolenti,

685

Se nati stellam regis vidisse decoram.

Haec recolens, proceres regni rogitabat heriles,

An redeundo magi venissent mente fideli

Vel quid de nato demandarent sibi Christo.

Qui mox responsis pariter dicunt bene firmis

690

Se nescire, magi fuerint si forte reversi,

Nec quid de nato sese perdiscere rege.

His super accensus rex Herodes furibundus

Mittens, infantes occidi protinus omnes,

Qui tunc Bethleis fuerant, praecepit, in oris,

695

Se semper vivum sperans extinguere Christum

Posse. Sed in somnis monitus, Ioseph venerandus

Pergit in Aegyptum, vasti per devia secum

Deducens eremi Iesum cum matre tenellum,

Nocti terrestris Christo dominante timoris.

700

Talia sed solito fecit pietate superna,

Egipti tenebras propria quo luce vetustas

Mox illustraret per se penitusque fugaret.

Contigit ergo die quadam, requiescere velle

Iuxta speluncam sanctam cum prole Mariam.

705

Quae sat lassa solo fuerat cum forte locata,

Scilicet in gremio Iesum molli refovendo,

Multi terribiles procedunt namque dracones

Ex hac spelunca, pro qua fuit ipsa locata;

Quos Ioseph pueri cernentes, obstupefacti

710

Coeperunt certe magno clamare timore.

At puer e gremio matris surrexit amando,

Iesus, sacratis stabat mitis quoque plantis

Contra frendentes turbata mente dracones;

Qui subito proni ceciderunt mansuefacti,

715

Orantes tacitis factorem nutibus orbis,

Ipseque digrediens eremi per devia vasti

Illos praecessit sequier sese quoque iussit.

Quo Ioseph viso genetrix Christique sacrata

Exanimes fragilis pro consuetudine carnis

720

Facti, sat pavitant, puerum laedique timebant.

Ipse sed, inspector mentis, testis quoque cordis,

Haec responsa dedit timidis conversus et inquit:

"Quare lactantes tantum tractabitis artus

In me, virtutem capitis nec mente perennem?

725

Quamvis humanis sim parvus homuncio membris,

Vir tamen omnipotens summo sum numine pollens,

Condecet atque feras silvae mansuescere cunctas

Me coram, rabie dimissa rite priore."

Post haec magnanimes cum pardis namque leones

730

Necnon cunctigenae venerunt undique lectae,

Vt sensere ferae prolem factoris adesse,

Orantes puerum submissa voce tenellum,

Circa praeclaram gaudentes atque Mariam.

Quam super insolito pavitantem denique signo

735

Laetius intuitus, fertur sic dicere Christus:

"Non te, virgo, rogo, pollens, genitrix mea cara,

Permoveat signi novitas carnaliter almi,

Obsequii sola veniunt istae quia causa,

Non quod te vellent vel saltim laedere possent."

740

His quoque discessit dictis angustia cordis,

At vero belvae praecedebant bene laetae,

Demonstrando viam per deserti loca rectam;

Sed nec nocturnis discesserat ulla sub horis,

Sed Ioseph pecori sociatae mente fideli

745

Oblita rabie naturalique furore

Pacificae modici gustabant pascua faeni.

Inter quas ergo fuerat concordia tanta,

Vt quondam timidi iunxere lupis latus agni,

Et bovibus mites bene conmansere leones.

750

Sed non inmerito: caelorum pax quia vera,

Quo regit inmensum, firmavit foedere, caelum,

Illarum mentes mutato more fideles.

Post haec pausavit, radiis lassata caloris

Aestivi, cara palmae Maria sub umbra,

755

Et rursum versis claris aspexit ocellis

Fructibus hanc palmam maturis esse refertam.

His visis lingua formavit talia verba:

"Istius palmae nimium delector onustae,

Si potis est fieri, de fructu denique vesci."

760

Cui senior vetulus legis moderamine iustus

Haut blande dictis Ioseph mox obviat istis:

Hoc miror certe nimium te dicere velle,

Cum videas ramos magno de germine ductos

Astris contiguos caelum pulsare profundum.

765

Ast ego praecogito summa tantummodo cura,

Si saltim valeam puram conprendere lympham,

Vtribus in nostris quia nec est guttula fontis."

Haec heros igitur venerandus sic loquebatur,

Ceu desperaret, quod praesens omnia posset

770

Christus, corporeis tectus fuerat quia membris.

At puer, in gremio carae genitricis amando

Accumbens, palmam gaudens se vertit ad ipsam,

Functus et imperio praedare quippe paterno

Ipsi continuo dicebat fronte serena:

775

"Arbor, flecte tuos summo de vertice ramos,

Vt, quantum libeat, de te mater mea carpat."

Dixerat, atque suis arbor fortissima iussis

Ante pedes Mariae parens inflectitur almae.

Fructu cumque suo penitus fuerat spoliata,

780

Incurvata stetit nec surgens alta petivit,

Opperit imperium Christi sed rite probatum.

Ipseque "Te subito" dixit "nunc erige, palma,

Vt sis lignorum post haec collega meorum,

Quae paradisyacis constant plantata locellis;

785

Et radice tua deduc extimplo secreto

Vndas fonticuli fluitantes gurgite dulci."

Quae citius dicto complentur denique cuncta.

At prolis comites, fontem lustrando recentem,

Reddebant grates laetato pectore dulces

790

Atque sitim limphis tristem dempsere novellis.

Cumque profecturi deserti per loca vasti

Essent, ad palmam Iesus sic dixerat ipsam:

"De te quippe meo praecepto, palmula, mando,

Angelus ut caelo veniens dilapsus ab alto

795

Tollat rite tuo ramum de vertice summo

Necnon hunc ipsum plantet mox in paradysum.

Et tibi gloriolam super hoc iam confero tantam,

Vt post haec summi dicaris palma triumphi;

Et quisquis bello famose vicerit ullo,

800

De te vincenti dicetur protinus illi:

Ad palmam magni venisti namque triumphi."

Haec ubi dicta dedit, dilapsus sidere venit

Angelus, et tollens ramum divexit in altum.

Quo viso cuncti praesentes opstupefacti

805

In terram proni consternuntur tremefacti.

Quos Iesus subito solatur, talia fando:

"Non opus est certe vobis formidinis ullae,

Hunc quia transferri ramum per sidera iussi,

Vt mox deliciae magno plantetur in horto

810

Et, velut hic in deserto mea iussa sequenda

Implevit, magno nosmet studio satiando,

Sic illic sanctis constet dulcedo perennis."

Talibus ac tantis signis iam sedulo visis,

Ioseph, virtutem prolis tractando perennem,

815

Vtitur his verbis, submisso murmure fusis:

"Ecce calor nimius nostros male decoquit artus;

Nunc, tibi si placeat, cuius regnum iuge constat,

Praecipe, per pelagi calles nos pergere vasti,

Vrbibus appositis quo certa quies data nobis

820

Nos citius spatium faciat percurrere tantum."

Cui dixit Iesus, divino numine clarus:

"Namque viam subito longam per me breviabo

Et, quod ter denis potuit vix ante diebus

Metiri, faciam diei spatio repedari."

825

His dictis, Soniten viderunt ocius urbem

Egypti magnam, famosis moenibus altam.

Hanc introgressi petierunt limina templi,

In quo stulta deos consuevit ponere falsos

Gens pagana suos, perverso more colendos.

830

Mox sed ut intravit sancta cum prole Maria,

Omnia falsorum pariter simulacra deorum

In terram subito ceciderunt denique prona,

Iam cognoscentes regem venisse perennem

Atque deum verum magna virtute deorum.

835

Tunc est impletum, fuerat quod carmine dictum

Olim percerte modulantis tale prophetae:

"Ecce super levem dominus veniet cito nubem,

Pro cuius sancta facie decet omnia nempe

Egypti subito conquassari simulacra."

840

Haec Afrodisio postquam fuerant recitata,

Vrbis namque duci praedictae valde potenti,

Illic cum sociis festinat pergere multis.

Quod cum pontifices templi sensere profani,

Sperabant illum variis mox perdere poenis

845

Hos, qui damna diis fecerunt talia stultis.

Ipse sed, in terra cernens simulacra decora

Obtutu prono passim volitare minuta,

Lumine caelestis raptim succensus amoris

Et fidei sacrae, mutato denique corde

850

Substitit atque suis gaudens dicebat amicis:

"Ecce patenter adest dominus super omnia pollens,

Quem fortasse dii tacito cum murmure nostri

Iure deum verum contestantur fore solum.

Restat, ut ipsorum prostrati more deorum

855

Devota regem veneremur mente perennem,

Quae fecit regi, memorantes, iam Pharaoni,

Qui sua plus iusto sprevit mandamina sacra,

Ne nosmet foveam mortis detrudat in atram."

Dixerat, atque solo prostratus corpore toto

860

Volvitur ante pedes sanctae rogitando Mariae

Gratiolam pueri constanter voce fideli,

Quem mater gremio gaudens portavit amico.

O laudanda tuae virtutis gloria, Christe,

O miranda sacrae semper mutatio dextrae,

865

Qui nutu tacito potis es disponere cuncta!

Quis volet ergo tuae pietatis munera magnae,

Vnice nate dei summo similis genitori,

Mirari digne merita vel dicere laude,

Qui nostri causa fecisti tanta stupenda?

870

Tu, sine principio natus de patre superno,

Per praecepta patris complesti viscera matris,

Ex hac corpoream sumens sub tempore formam;

Quique vales proprio mundum concludere palmo,

Panniculis stringi non raris haut respuisti;

875

Et qui stellato resides solio super aethra,

Parvo praesepi contractus procubuisti;

Et, qui multigenis imponis nomina stellis

Ac pluviae guttas, pelagi quoque solus arenas

Rite potes numero per te comprendere certo,

880

Vt fragiles pueri patienter conticuisti,

Tempore virgineas quo suxisti pie mammas.

Insuper Herodem nulla formidine regem,

Sed sola certe fugisti pro pietate,

Quo carnis veram demonstrares pie formam;

885

Et mox absque mora fecisti saxea corda

Nam paganorum mollescere non domitorum

Et sentire tuum solidum per tempora regnum,

Quo te divinis moniti scirent fore signis

Ipsum, qui solo fecisti saecula verbo

890

Et quem cunctorum cecinerunt carmina vatum.

Hinc genitore tuo maneat per saecula cuncta

Gloria de cunctis et laus aeterna creatis,

Qui tibi dilecto nescivit parcere nato,

Et tibi, Christe, decus perpes, victoria, virtus,

895

Sanguine qui mundum fuso redimis periturum,

Flamine cum sacro saecli per tempora cuncta,

Gratia caelestis per quem conceditur omnis!

Qualia retribuam factori munera nunc iam

Pro cunctis digne, mihimet quae reddidit ipse,

900

Qui pius indignam solita pietate famellam

Me, licet exiles, fecit persolvere grates?

His super angelicae caelorum, posco, catervae

Collaudare deum non cessent sedulo verum!