Paulus Diaconus carmina 50

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1881

Altre sezioni


Hic decus Italiae tegitur Constantius heros,

      Qui patriae tegmen, murus et arma fuit,

Invictus bello, non fictae pacis amator,

      Confixus plagis, victor ubique tamen.

5

Hic mare per medium gentem conpressit euntem,

      Et victis pariter terra negavit opem.

Sobrius, armipotens, castus, moderamine pollens,

      Primus in ingenio, primus in arma fuit.

Romanis blando quantum fraglavit amore,

10

      Tantum Pannoniis gentibus horror erat.

Iste sibi et natis bello mercavit honores,

      Munera principibus colla secata dedit.

Natorum medio pictus pater, anxia mater

      Quem plangat nescit, stat stupefacta dolens.

15

Peius Roma gemit tanto spoliata senatu,

      Perdidit ornatum, perdidit arma simul.

Tristes stant acies magno ductore remoto,

      Cum quo Roma potens, quo sine pressa iacet.

Hunc tumulum, dux magne, tuum tibi condidit uxor,

20

      Quae tecum rursus consociata iacet.

Istud nulla manus temptet violare sepulchrum,

      At, Theodora, tuum, te cupiente, parens.