Postquam lux fidei, crescens per climata mundi
Siciliam tenebris errorum solvit ab atris,
Vir satis illustris nutritur partibus illis,
Nobilitate potens, meriti splendore refulgens;
5
Hicce Theophilus fuerat de nomine dictus,
Puri sacrata tinctus baptismatis unda.
Quem devota patrum divinis cura suorum
Obsequiis igitur primis signavit ab annis
Atque, sui dulcem pie sollicitando nepotem,
10
Cuidam pontifici credidit nimium sapienti,
Quo nutriret eum studio florente docendum,
Ipsius ingenium mentisque rigaret agellum
De sophiae rivis, septeno fonte manantis.
Cumque pio satis exhausti puero foret ipsi,
15
Digno confestim provectus honore gradatim
Perveniebat ad officium sibimet satis aptum,
Quod lingua vulgi scimus vicedom vocitari.
Hac igitur tanti pompa splendoris adepta,
Pontifici se subiectum cleroque modestum
20
Praebuit atque pium populo cunctisque benignum,
Commisso<que> gregi studio praeerat vigilanti;
Maxime sed Christi minimis miserisque pupillis
Ac castis viduis, nec non cunctis peregrinis
Vestes et victum dextra tribuit bene larga,
25
Hospitiumque vagis numquam claudebat egenis.
Hinc igitur consors omnis devotio plebis
Affectu tenero cordis pendebat in illo:
Ipsum seu dulcem venerantur amando parentem.
Interea vir summorum praesul meritorum
30
Caelitus acceptum direxit ad aethera flatum.
Quo nam defuncto, gremio terraeque locato,
Consensu plebs clamabat concorditer omnis,
Respondens cleri votis, eadem cupientis,
Hunc fore praecipuis aptum meritis vicedomnum
35
Vt culmen sedis captaret pontificalis
Summi pontificis curamque teneret ovilis.
Hoc quoque persuadere suo metropolitano
Pontifici scriptis festinabant cito missis,
Cuius iudicio statui pastor sapienti
40
Debuit ecclesiae tali condignus honore.
Qui bonitate viri comperta namque benigni
Se completurum promisit velle precantum
Et venisse virum iussit maturius ipsum,
Affectu populi tanto quem sensit amari.
45
Ille sed, exsecrans talem constanter honorem,
Praesulis imperio parere negat veniendo,
Donec invitus trahitur, turbis glomeratur.
Et, cum pontificis praesentaretur ocellis,
Stratus adusque solum voces spargebat in altum,
50
Infectum vitiis sese dicens fore multis
Non aptum sancto Christi populo dominari.
His igitur querulis iterata voce profusis
Antistes summus cessit postremo coactus,
Huncque, deus talis qui fastidivit honoris,
55
Iniunctae vacuum curae concessit abire,
Constituens alium rectoris nomine dignum,
Qui nam paucorum post intervalla dierum,
Quorundam blandis clam seductus suadelis,
Subiectis alium cito praeposuit vicedomnum,
60
Atque Theophilum summis meritis venerandum
Movit ab officio, multos quo fungitur annos.
Istic sed, fragilis tolerans patienter honoris
Damnum, tristitiam pellit de pectore cunctam,
Gaudebatque satis sese iam posse vacare
65
Tanto liberius studio Christi famulatus,
Quanto curarum securus erat variarum.
Cuius mox mentem detestatur patientem
Totius humani generis saevissimus hostis,
Et, qua primates decepit fraude parentes,
70
Hac huiusce viri pulsat penetralia iusti,
Adducens eius fragili saepissime menti
Blanda potestatis delectamenta prioris
Despectusque gravem facti nuperrime sortem.
Nec laqueos harum retraxerat insidiarum,
75
Donec captivum Christi duxit sibi servum;
Nec mora, vir fortis, vita meritisque celebris,
Mentis virtutem demens abiecerat omnem
Nec temptamentis studuit restare nefandis,
Sed victus cessit mentisque dolore tabescit;
80
Quique pius plebi sprevit princeps dominari,
Affectat iuris pompas nunc inferioris.
Tandem seductus caecato corde misellus
Quendam perversum petiit festinus Hebraeum,
Qui magica plures decepit fraude fideles,
85
Prolambensque suas prostrato corpore plantas
Ipsius auxilium flagitat lacrimando nefandum.
Qui, super errantis lapsus gaudendo malignus,
Nocte procul dubio iussit venisse futura,
Promittens promptam despectus esse medelam,
90
Si parendo suis vellet tantum suadelis
Sub ditione sui post haec habitare magistri.
His hic infelix monitis captus male blandis
Daemonis obsequio saevi gestit religari,
Quo sic umbratilis munus meruisset honoris.
95
Quem, non signatum signo sanctae crucis almo,
Sed mage daemonicis confidentem suadelis,
Ocius ille magus secum duxit maledictus
Trans urbem sub nocturnis secreto tenebris
Intulit inque locum multo phantasmate plenum,
100
In quo tartarei steterant in veste coloni
Alba candelas plures manibus retinentes.
Inter quos medius princeps residebat iniquus,
Qui rex est mortis, proles quoque perditionis,
Suadens damnandis astuta fraude ministris,
105
Impigre cunctis praetendere calliditatis
Assuetae laqueos omnes captare paratos.
At magus errantem, damnumque sui cupientem,
Mox ad concilium perducebat scelerosum,
Prostratusque sui plantis extemplo magistri
110
Monstravit verbo causam, qua venerat illo.
Cui daemon saevus contra sic denique fatus:
"Dic," ait, "auxilii possim quid ferre fideli
Ablutoque viro Christi baptismatis unda?
Si meus esse cupit scriptis Christumque negabit
115
Illiusque puellarem pariter genitricem,
Per cuius partum patior nimium grave damnum,
Illum continuo virtute mea relevabo
Atque decus talis praestabo patenter honoris,
Praesul ut ipse suis non contradicere iussis
120
Apponat, cernens omnes illi famulantes,
Qui nunc despectum spernunt, venerarier ipsum."
His nam blanditiis anguinae calliditatis
Iste miser verbo non contradixerat ullo,
Sed fieri gestit, quae perversus draco suasit,
125
Proditor atque <sui> totum se perditioni
Sponte dedit, proprii chartam scribens detrimenti,
In qua spirituum testatur velle nigrorum
Esse sub aeternis socius per saecula poenis.
Hoc ubi perfecit, passim phantasma recessit,
130
Ipseque cum pravo gaudendo redibat amico.
Facta namque die, praesul praecepit adesse
Cleri primates plebis pariterque priores,
Atque Theophilum, cunctis astantibus illis
Adductum verbis nimium blanditur amicis,
135
Ipsius subdens hilari vultu ditioni,
Deflevitque piis sese peccasse lamentis,
Abiecisse virum praesumebat quia sanctum.
Ast hic, e subitis tanti laetatus honoris
Donis, plus aequo tollit se mente superba,
140
Iactanter subiectorum cuneos populorum
Ipsius obsequiis cogens succumbere duris,
Et, spreto penitus patriae caelestis honore,
Terrestris tantum pompae versatur amore.
Cumque diu vacuis inhiaret namque lucellis
145
Atque monente mago numquam cessavit iniquo
Saevo multiplices Satanae persolvere grates,
Ex cuius largis credidit solummodo donis
Accessisse quidem tantam sibi prosperitatem,
Tandem caelestis pietas immensa parentis,
150
Qui numquam cupit interitum mortemque reorum,
Sed mage conversis laetam concedere vitam,
Condoluit facti meritum periisse benigni,
Quo quondam stabili fulsit celeberrimus orbi
Isthaec, sollicitans omnes clementer egentes;
155
Moreque divino pietas eadem veneranda
Concutit errantem digna formidine mentem.
Nec mora, compunctus summo maerore, misellus
Praeponit pavitans oculis saepissime cordis,
Quanta negando deum meruit tormenta per aevum
160
Et quibus in poenis iungi debebat Averni.
Haec quoque tractando secum maerore supremo,
Talia continuis fertur dixisse lamentis:
"Heu mihimet misero, cunctis probris vitiato!
Vae mihi damnando proprii pro crimine voti,
165
Qui patris summi prolem per scripta negavi
Divinaeque simul dulcem prolis genitricem!
Eheu, quam saevis tradar per saecula poenis
Et quam continuis claudar sine <fine> tenebris,
Qui miser elegi subdi Satanae ditioni
170
Atque tenebricolis erebi sub limine iungi,
Mundanae pompae vano seductus amore!
Quid dicturus ero nimium peccator in illo
Tempore iudicii sanctis ipsis metuendi,
Quando factorum mercedem quisque suorum
175
Accipiet dignam satis aequa lance libratam
Pro diversorum qualitate quidem meritorum?
Vel quis forte mei tunc apponet misereri,
Cum vix pro meritis iustus salvatur opimis?
Nam Christi genitrix caelique potens dominatrix
180
Flaminis atque sacri templum sine sorde coruscum,
Haec eadem virgo partus post gaudia casta,
Quae retro conversis fuerat mitissima cunctis
Atque sui dulcem numquam tardat pietatem,
Sola mihi veniae potis est medicamina ferre,
185
Si pro me proprium dignatur poscere natum.
Sed, si pollutis illam rogitare labellis
Coepero, bachanti nuper quam corde negavi,
Me vereor flammis caelo consumier actis,
Ferre meum facinus quia non patitur grave mundus.
190
Attamen instantis causa cogente doloris
Eiusdem celerem supplex quaero pietatem,
Quo clemens animam precibus salvet perituram."
Haec secum querulis nimium dicebat amaris;
Et, saecli curis citius de corde repulsis,
195
Impiger ad templum properat sub honore dicatum
Virginis intactae, matrisque Dei venerandae,
Octies et spatium transegit quinque dierum
Illic, contrito deflens sua corde piacla,
Denegat atque sibi, lacrimis satiatus amaris,
200
Omnia cultorum delectamenta ciborum,
Scilicet et requiem somni saepissime dulcem,
Pervigil in sacris summo conamine votis.
Tali percerte corpus frangendo labore
Purgavit lacrimis animae maculas vitiatae.
205
His bene perfectis nimium cum lassus in horis
Nocturnis molli dederat sua membra quieti,
Astitit in somnis illi castissima regis
Aeterni genitrix, eadem mundi dominatrix,
Scilicet auxilium spes solamenque paratum
210
Eius praesidium devota mente precantum,
Talibus et verbis terrebat corda paventis:
"O vir, cur nostri vigilas ad limina templi,
Vel cur posse mei celerem temet pietatem
Praesumis sperare, meum qui denique natum
215
Me matremque sui, perverso corde negasti?
Dic, rogo, quis oculis possim mis cernere prolis
Divinae vultum caelesti luce coruscum,
Quove modo solio praesens astare tremendo
Eius praesumo, tibimet veniam rogitando?
220
Ast omnes culpas in me fortasse patratas
Affectu mentis tibi mox indulgeo gratis,
Omne genus nimium quia diligo Christicolarum.
Illos praecipue tenero sed mentis amore
Diligo, consolor, propriis amplector et ulnis,
225
Quos exorantes crebris hymnisque vacantes
Invigilare meo cerno saepissime templo.
Materni sed vis fortis me cogit amoris,
Hinc magis erga te nimio fervescere zelo,
Quod praesumpsisti, tradendus perditioni,
230
Blasphemando mei sanctum contemnere Natum,
Qui, deus aeternus de patre deo generatus
Retro principii primordia cana sereni,
Ex me dignatus sumpsit sub tempore corpus,
Quod dedit humanae morti nationis amore."
235
Talia dicenti castae Christi genitrici
Vir maerens animo contra sic fatur amaro:
"O mea domna, scio, nimiumque tabesco sciendo,
Plus iusto quia deliqui spe captus inani,
Commisi cunctis facinus vitiis quoque peius,
240
Despiciendo deum de te sine sorde profusum.
Hinc non sum dignus veniae conquirere munus;
Sed tamen exemplum nobis tribuere salutis
Sperandae multi, vario qui crimine lapsi
Post lapsum scelerum veniam meruere suorum.
245
Nonne Ninivitae mitem Christi pietatem,
Sese condignis cruciantes namque lamentis,
Invenere trium post intervalla dierum?
Nonne David, propheta dei, princeps quoque regni
Iudaici, plebem domini qui rexit herilem,
250
Illicito nuptae subito praeventus amore,
Non timet insidiis circumveniendo dolosis
Insontem vita fraudare virum sine causa,
Complexus carae licito quo posset habere:
Sed postquam, vatis perterritus advenientis
255
Admonitu, culpas didicit deflere gemellas,
Delevit lacrymis tacite maculas cito sordis
Suscepit rursum prophetiae quoque donum?
Quid referam Petrum, Christo testante beatum?
Qui, postquam ius solvendi pariterque ligandi
260
Necnon stelligerae claves acceperat aulae
Pro fidei rectae satis expressa ratione,
Detestando deum sese cognoscere Christum
Renuit, ancillae vocem metuendo nefandae -
Nec semel, aut binis vicibus, sed denique ternis
265
Ceu numquam visum carum negat atque magistrum:
Sed, quia condigne lapsum deflevit ab ore
Peccatum, veniae meruit medicamen opimae;
Scilicet atque, gregi iussus praeesse fideli
Princeps, ecclesiae pastor fit iure sacratae.
270
Talibus ac tantis, aliis multisque figuris
Admonitus, similem me sperabam pietatem
A Christo citius per te conquirere posse."
Cui vultu blando dicebat sancta Maria,
Tristem mellifluae refovens dulcedine linguae:
275
"Si te commissum turbat facinusque nefandum,
Condecet, ut cordis consensu confitearis
Hoc, quod mendaci demens sermone negasti,
Ipsum, quem peperi, patris natum fore summi,
Qui iudex orbem veniet renovare per ignem;
280
Et post haec tandem pro te praesumo rogare."
Ille quidem rursus lacrimans, infit vicedomnus:
"O dilecta dei, <genitrix> sanctissima Christi,
Quae miti refoves cunctos pietate fideles,
Quo pacto, quo iure quidem contingere tandem
285
Altithroni nomen sanctum venerabile magnum
Infelix ego pollutis praesumo labellis,
Qui Christum, baptisma, crucem, Christi quoque matrem
Te castam scriptis blasphemavi male pictis
Cunctaque caelestis pia sacramenta salutis?"
290
His miserans querulis, inventrix virginitatis
Aiebat blandis iterum clementius orsis:
"Quamvis si gravibus vitiis nimium maculatus,
Attamen, ut monui, dominum non sperne fateri,
Est quia factus homo nostri solummodo causa,
295
Vt spem conversis veniae praeberet habendae."
Tunc isthaec demum, monitis parendo iubentis,
Cum lacrimis tales spargebat ad aethera voces.
"Nunc supplex veneror, laudo, complector, adoro,
Ex patre caelesti Christum sine tempore natum,
300
Temporibus nostris missum de sede parentis,
Vt de te casta necnon de flamine sancto
Indueret fragilis nostrae velamina carnis;
Huncque deum verum necnon hominem fore plenum
Non dubito, nostri causa qui pertulit ergo
305
Opprobriis tangi, colaphis, alapis quoque caedi,
Sacraque pulsari crebris sua terga flagellis,
Atque sputis rutili speciem vultus maculari;
Cumque, coronatus spinis et felle potatus,
Quae sacra praedixit scriptura, per omne replevit,
310
Postremo, sacris expassis in cruce palmis,
Ceu pastor verus bonitatis honore decorus
Pro nobis animam moriens ponebat amandam
Atque sepulchralem dignans suscepit honorem;
Hinc inferna petens erebi quoque claustra resolvens,
315
Mortem destruxit mortis patremque ligavit
Tartareoque suos traxit de carcere iustos,
Ac sic non parva victor comitante caterva
Ad superos rediit proprium corpusque resumpsit,
Quod fuit in busto clausum sub marmore magno;
320
Tertia quem vivum vidit lux omne per aevum,
Discipulique sui crebro videre beati
Ipsum nunc convescentem, nunc ergo loquentem
Illis de regno dulci sermone futuro;
Post haec, attonitis oculis cernentibus ipsis,
325
Ipsam quam sumpsit carnem super astra libravit,
In qua iudicium veniet celebrare futurum
Proque suis meritis reddet bona vel mala cunctis.
Haec ita credentem cordisque fide retinentem
Atque tui deposcentem solitam pietatem,
330
Commendo me, virgo, tuo, sanctissima, nato
Impetraque tuo veniam famulo sceleroso."
Haec ubi continuis deflevit verba querelis,
Sancta dei genitrix eademque potens dominatrix
Caelorum, verbis respondens inquit amicis:
335
"Propter mysterium sacri baptismatis almum,
Et propter ducem carae mis prolis amorem,
Cuius te pretio sacri scio sanguinis amplo
Emptum, pro mundo qui fusus erat perituro,
Procedens sacris advolvor sedula plantis
340
Eius, quem genui, cunctorum iudicis aequi,
Nec parcam preculis studio certante profusis,
Donec ipsius mitem cogo pietatem,
Vt tibi parcendo dimittat tanta piacla."
His dictis, subito discessit virgo sacrata,
345
Quod suscepisti credentis more popelli,
Linquens promissi misero solamina sani.
Certe post triduum rursus veniebat ad illum,
In visu veniae munus reserans reparatae,
Et vultu laeto deprompsit talia verba:
350
"En tis, vir domini, tristis compunctio cordis
Est accepta deo patrique prolique perenni,
Atque tuae lacrimae scelerum veniam meruere,
Sed nec tartareis poenis umquam capieris,
Si post haec perstare cupis sine fraude fidelis."
355
Ipse quidem contra mox dicebat prece blanda:
"Certe servabo sacrae fidei documenta,
Nec post haec ultra male transgrediar negligendo
Quicquam de vestris, mea domna piissima, iussis,
Te quia post dominum solam conferre medelam
360
Spero, quo poenis pabulum non tradar amaris.
Sed non est mirum, per te me iam fore salvum,
Per quam de veteris letali crimine matris,
Omnem dante deo mundum patet esse solutum;
Et quis, te poscens spe non dubiaque requirens,
365
Desertus fuerat vel confusus remeabat?
Hinc ego criminibus sat supremis vitiatus
Suppliciter fontem devota mente perennem,
Alma Dei genitrix, exoro tuae pietatis,
Vt facias chartae litteras extemplo nefandae,
370
Quis me subiunxi vastatoris ditioni,
Eius de manibus miserum me sumere rursum,
Hinc animam formido meam quia forte misellam
Tempore iudicii multo discrimine laedi,
Si nunc praedoni non est abstracta feroci."
375
His dictis, oculis iterum vigilabat apertis,
Et se prosternens precibus, crebro quoque deflens,
Ieiunando trium cursus agit ergo dierum.
Post haec e somno consurrexit mane summo,
Invenit positam supra sua pectora chartam.
380
Qua visa membris mox contremuit resolutis
Et grates Christo cordis reddebat ab imo
Atque puellari pariter Christi genitrici.
Post haec namque die sacra feliciter orta,
Quae trahit a Domino nomen venerabile summo,
385
Intrat in ecclesiam populis ex more repletam,
In qua tunc inter sacrae solemnia missae
Astantes evangelicis praesul docet orsis,
Et, coram cunctis sacram prostratus ad aram,
Eiusdem quoque pontificis dans oscula plantis,
390
Voce palam clara narravit ab ordine cuncta,
Quae vel mortiferis egit victus suadelis,
Vel quae perpetua meruit poscente puella.
Haec ubi composita plene retulit ratione,
Antistes, facti tactus terrore stupendi,
395
Intonat his verbis mirantis voce profusis:
"Cuncti gaudentes huc iam properate fideles,
Et, pia facta dei laudantes mente fideli,
Credite iam dominum propria pietate benignum
In leto delectari numquam scelerosi,
400
Sed plus conversis vitam dare velle futuram.
Eia, dilecti fratres, intendite cuncti,
Quam pie precantes dominus tolerat bonus omnes,
Quos scit converti post tristia facta piacli.
Quis non miretur, quis non supplex veneretur
405
Laudandam multam dulcis Christi pietatem,
Illum quaerentes semper qua sublevat omnes?
Qui iam criminibus miserans parcebat et huius
Ipsius illustris precibus sanctaeque parentis,
Per quam naturae perit maledictio nostrae
410
Et per quam mundo venit benedictio cuncto.
Hinc memor esto, dei genitrix sanctissima, nostri,
Qui te mente, fide, voto laudamus et ore,
Quo pius ipse gregem pastor servare fidelem
Dignetur, veteris depulsa fraude draconis.
415
At nos exiles, nulla virtute potentes,
Te semper, regis mater non tacta perennis,
Ac de te genitum regem dominumque polorum
Efferimus, crebris conclamantes simul odis,
Peccato noster moriens periit quia frater,
420
Sed, postquam periit, per te, sacra virgo, revixit."
His dictis chartam comburebat maledictam,
Et mox mysterium missae peragit studiose.
Hoc ubi complevit, miro splendore refulsit
Instar surgentis Phoebi facies vicedomni,
425
Quo mentis splendor lucens animae quoque candor
Eius per faciem monstraretur rutilantem.
Hinc astans populus nimia formidine tactus
Altithrono grates coepit resonare tonantes,
Cui placuit monstrare viri meritum venerandi.
430
Ipse quidem, sacrum repetens extemplo locellum,
In quo caelestis donum meruit pietatis,
Frangitur adversa fragilis valitudine carnis;
Per spatiumque trium morbo crescente dierum,
Exemptus corruptibilis de carcere carnis
435
Spiritus aetheream plaudens ascendit ad aulam,
Auxilio sanctae fultus domnaeque Mariae.
Scilicet exstinctum corpus nisu populorum
Ipso rite loco tumulatur honore supremo,
In quo nactus erat veniam, quam flendo rogabat.
440
Talis erat desperati nec non scelerosi
Finis, qui proprium didicit deflere reatum
Et se condignis studuit punire lamentis.
Hinc laus et virtus Christo per saecula cuncta,
Humani veterem generis qui straverat hostem,
445
Plasma suae dextrae rapiens serpentis ab ore,
Ipsius et dulci constet laus alma parenti,
Quae pie solamen misero iam contulit. Amen.
Vnicus altithroni genitus retro tempora mundi,
Qui miserans hominis descendit ab arce parentis
450
Et carnis veram sumpsit de virgine formam,
Virginis ut iustum primae sedaret amarum,
Consecret appositae nobis pia fercula mensae,
Has faciendo dapes gustantibus esse salubres.
Quod sumus et quod gustamus vel quicquid agamus,
455
Dextera factoris benedicat cuncta regentis.