Hrotsvitha passio Dionysii

Testo base di riferimento: H. Homeyer, 1979


Dum factor summae, mediae rationis et imae

In cruce supplicium mortis pateretur amarum,

Orbem nocturnae circumduxere tenebrae,

Et sol, deposito radii splendore sereni,

5

Exsequias domini celebrat famulamine tristi

Quo mox astrologus viso Dionysius almus,

Qui tunc Memphitidis artem discebat in oris,

Quae docet astrorum motus, solis quoque cursum,

Obstupuit libris coepitque requirere lectis,

10

Si tunc eclipsis posset consistere solis.

Ast ubi non solitas sensit magus esse tenebras,

Descripsisse diem dignum ducebat et annum,

Non dubitans designari quid forte stupendi,

Quod post mysterium declarasset tenebrarum;

15

Coniectatque deum signis testantibus almum

Hactenus ignotum mundo mox esse probandum.

Ast ubi, de rivis praefatae debrius artis,

Athenas petiit sedem patriamque revisit,

Inter stultorum simulacra profana deorum

20

Culte constructam poni praeceperat aram,

Hanc ipsam titulis decernens congrue pictis

Ignoti sub honore dei debere sacrari.

Quam doctor Paulus cum conspexisset opimus

Qui sit is ignotus, verbis rogitabat amicis.

25

Vrbis cui primus Dionysius ipse beatus

Exposuit causam, pro qua construxerat aram,

Et sic, alternis certantibus ergo loquelis,

Qui fuit incredulus, fidei cessit bene victus.

Post haec egressus, caeco dat lumina Paulus,

30

Quem properare quidem citius praecepit in urbem.

Hunc functum cernens praedictus lumine princeps

Et credens signo divino numine facto,

Festinat subito Damari cum coniuge cara

Pergere, quo Paulum cognoverat esse beatum,

35

Ipsius multa iuris comitante caterva.

Qui pariter <cuncti> sacro baptismate tincti,

Prorsus delicti mundantur sorde veterni;

Et, qui dux plebis fuerat simulacra colentis,

Praesul catholico praeponitur ergo popello.

40

Hic, praesul factus, mira bonitate decorus,

Sedulus officium bene complevit sibi iunctum,

Absentes scriptis, praesentes denique dictis

Ad verae cultum fidei ducendo sequendum.

Nam quondam pergens, semen verbi quoque spargens,

45

Hospes iam vergente die fertur petiisse

Sanctum presbyterum Cretensem, nomine Carpum,

Qui male tristitia conturbabatur amara

Necnon plus licito succensa ferbuit ira,

Quidam gentilis quia perversis suadelis

50

Fecit Christicolam fidei sacra spernere quendam.

Hunc ut presbyterum praesul sensit fore maestum,

Causam tristitiae verbis quaerebat amicis;

Et, tristem monitis blande mulcendo benignis,

Suaserat, ut nimiam cordis deponeret iram

55

Et pro damnandis exoraret scelerosis,

Qui, cito conversi Christoque reconciliati,

Eius perciperent mitis munus pietatis,

Admonuitque crebro, nulli debere negari

Spem veniae, proprium vellet si flere reatum.

60

Sed, qui tristitiae studuit spreta pietate,

Econtra frendens cordisque furore tabescens

Apposuit miseris duris maledicere verbis,

Protestans illos neutra dignos fore vita,

Qui vixisse deo praesumpsissent sine vero.

65

Hac tam tristifica tandem ratione peracta

Mente satis tristi componit membra quieti.

Nec mora, monstratur caelis illi patefactis

Visio, quae fluctus animi compescuit eius.

Scilicet altithronum miro splendore coruscum

70

Viderat angelicis saeptum residere ministris

De caeloque rogum raptim descendere magnum,

Ceu foret emissus scelerum vindex aliquorum.

Hinc terras oculis rursum lustrando reflexis,

Horrendum barathrum conspexit hiare deorsum

75

Anguibus impletum variis poenisque refertum;

Supra quod miseri plantis lapsantibus illi

Haerebant ergo flentes in litore summo;

Egressi quoque serpentes illos cruciantes

Cogebant secum barathrum penetrare profundum.

80

Quo viso Carpus maiore furore repletus

Deflet, quod miseri non essent praecipitati,

Voceque confusa rursum repetens maledicta,

Vt divina reos, orat, mox ultio perdat.

Dixerat, et Iesum solita pietate benignum

85

De summo caeli solio promptus misereri

Infit, non mitem Carpi causando dolorem:

"Percute, si possis, contra me, Carpe, rebellis,

Qui cupis interitum sitienter adesse reorum;

En ego sum, caeli rector mortisque peremptor,

90

Humana rursus pro gente pati pie promptus,

Si non salvari possunt aliter scelerosi,

Qui post commissum discunt deflere reatum.

Nec leve duco, meae dextrae iam plasma perire,

Quod pulchrum feci, quod corruptum reparavi.

95

Elige nunc, dulcem vel sectando pietatem

In caelo mecum semper regnare per aevum,

Vel per saevitiam dirae mentis male duram

Supplicio barathri tradi sine fine profundi."

His nimium iustus monitis vir mansuefactus

100

Exemplum cunctis imitandae fit pietatis.

Post haec summorum fama clarus meritorum

Praesul disposuit Romam petiisse superbam,

Optans cum Petro Paulo pariterque magistro

Nomine pro Christi se mox impendere morti.

105

Palmam martyrii sed sumpserunt prius illi,

Quam portas Romae veniens intraverat ipse;

Discipulusque Petri Clemens venerabilis orbi

Sedis apostolicae culmen rexit satis apte.

Qui nam pontificem pie suscepit venientem

110

Illum condigne summoque colebat amore.

Denique post spatium decursi temporis amplum,

Quo servi domini commanserunt venerandi,

Cum iam caelestis pietas mitissima regis

Aeternae radio lucis voluisset opimo

115

Errorum tenebras veterum discindere nigras,

Quis tunc occiduae partes fuerant male cinctae,

Papa, prior monitus divino flamine, sanctus,

Pontifici verbis digno suadebat amicis

Semina divini per gentes spargere verbi.

120

"En," ait, "o miles Christi, frater Dionysi,

Magna seges domini crescit per climata mundi,

Praebens innumeras maturae messis aristas;

Instantes messi sed constant oppido pauci.

Hinc tu, sacrorum bibulus qui fonte librorum

125

Constas divini sciolus quam maxime cultus,

Exemplo Pauli securus perge magistri,

Imperio populos Christi subiungere multos.

Et tibi credo potestatem ditionis eandem,

Quam Christum Petro scimus tradidisse magistro

130

Et quam suscepi successor iure magistri,

Conversos pie solvendi sontesque ligandi.

Accipe nunc Gallos tibi me tradente docendos

Doctrinaeque tui signetur Gallia sorti,

Quo vir apostolicus digna celebreris alumna.

135

Nec vereare quidem gentes intrare rebelles,

Quae restant vero frendentes more ferino;

Sed tibi mercedis tantum confide perennis

In patris astrigera summi servarier aula,

Quantum pro Christo tuleris patiendo doloris."

140

His papae blandis praesul monitus suadelis,

Occiduae fines partis festinus adivit,

Moenibus atque Paris gressum mox intulit urbis,

In qua crebro loci pro fertilitate decori,

Gallorum proceres concurrunt saepius omnes.

145

Hic ubi divini coepit sacra semina verbi

Spargere, signorum mox exercere per illum

Christus virtutes dignabatur pie plures,

Quo tanto plebis mollescere corda rebellis

Ad veniam possent, quanto crebro signa viderent.

150

Ast ubi credentis numerus populi magis auctus

Inspirante dies Christo crevisset in omnes,

Infremuit super hoc veteris fraus saeva draconis,

Dedignans animas sese iam perdere tantas,

Quas prius errorum laqueis capiebat amaris.

155

Hinc pater ipse doli, sceleris doctorque maligni

Provocat iniustum regem mox Domitianum

Christicolis edicta necis dictare ferocis.

Qui, decreta per omne suum mittens mala regnum,

Christi cultores morti damnarier omnes.

160

Cuius praecepto Sisinnius ergo nefando

Praeses consensum praebens extemplo malignum

Pontificem praesentari vinctum iubet illi,

Quem fore Gallorum cognovit rite magistrum;

Ac primum flagris mactatum denique duris

165

Necnon suppliciis affectum crebro cruentis

Carceris in tenebras iussit concludier atras,

Ipsius condiscipulos pariter quoque binos,

Quos numquam caro sors cogit abesse magistro.

Sed nec carcereis praesul praeclarus in antris

170

Desinit obsequium domino persolvere dignum,

Sed docuit plebem studiose convenientem

Ac celebrat sacrae solito sollemnia missae.

Ast ubi caelestem debebat frangere panem,

Lux nova tristifico subito fulgebat in antro;

175

In qua sidereae regnator splendidus aulae,

Scilicet angelica pariter comitante caterva

Apparens, carum consolabatur alumnum,

Sanctaque dans illi, mulcebat famine tali:

"Accipe, care meus, mis iam venerabile corpus,

180

Cuius mysterium tibi mox complebo secretum;

Namque tui merces mecum manet optima perpes

Hisque salus summa patris praestatur in aula,

Consentire tuis qui dant operam pie iussis,

Certa constanter servaque fidem patienter,

185

Quo crescant celebris tibi iam praeconia laudis;

Et, quodcumque sacris a me precibus rogitabis,

Impetrare mei poteris dono pietatis."

Tali laetatus fortis solamine testis

Nulla timet tormenta pati pro nomine Christi.

190

Post haec abstracti testes de carcere terni,

Praecepto mox praefecti cogente superbi,

An vellent duris, rogitantur, cedere poenis.

Qui bene concordes, clara quoque voce fatentes

Patrem cum nato necnon cum flamine sacro

195

Esse deum verum solumque perenniter unum,

Testantur mox malle mori pro nomine Christi

Membratim quoque suppliciis scindi redivivis,

Quam sua colla diis umquam submittere falsis.

Hac magis offensus praeses ratione profanus

200

Ceu leo non modica rugiens praeceperat ira

Athletis Christi cervices mox resecari

Et gladiis cunctos perimi baptismate lotos.

Caedibus innumeris, ut iussit, namque peractis,

Praesul cum sociis iunctus trahitur venerandus

205

Ad loca martyrii damno capitum peragendi.

Qui nam, gaudentes domino laudesque canentes,

Pergebant prompti semet mox dedere morti.

Praesul tunc, oculis sursum manibusque levatis,

Altithrono tales fundebat congrue grates:

210

"Mi dee, mi factor, mi clementissime rector,

Qui me vitali praestans aura pie vesci,

Scilicet ingenii donasti luce profundi

Quo tis secretum scrutarer mysteriorum,

Te solum laudo, te cordetenus benedico

215

Et tibi devotas cunctis grates ago membris

Pro cunctis donis mihi collatae pietatis;

Teque precor, maiestatis rex magne perennis,

Vt dare perpetuam mihimet dignere coronam

Atque meis sociis pro te nunc iam morituris;

220

Tuque tuum populum serva pietate paterna,

Quem pascens fidei tibimet sermone nutrivi."

His ita poscentis precibus iam rite peractis,

Vna discipuli sancto cum praesule bini

Poplitibus positis cervicibus atque reflexis

225

Ictus lictoris susceperunt ferientis.

Quorum permansit celebris confessio talis,

Vt, dum precisis siluerunt corpora collis,

Palpantes linguae laudes domino cecinere.

Truncatum quoque pontificis corpus morientis

230

Erigitur subito, nitidum splendore sereno,

Atque caput brachiis portans proprium bene firmis,

Descendit recto gressu de monte profundo,

In quo martyrium consummavit pretiosum;

Transiliensque viae citius duo milia durae

235

Venit adusque locum servando corpore dignum.

Quem descendentem cursuque cito gradientem

Coetus angelici comitantur luce serena,

Alleluia deo resonantes voce sonora.

His signis factis, convenit turba fidelis

240

Martyris atque loco venerabile corpus in ipso,

Quem sibi signavit, cum post gressus requievit,

Impositum tumulo venerantur honore supremo,

Exsequias tanti luctu celebrando patroni.

Illic pro meritis eius testis venerandis

245

Christus virtutes fecit clarescere signis;

Nam visus <usus> caecis, linguae quoque mutis,

Auditus surdis, solidus gressusque podagris

Teste precante sacro donatur crebrius illo,

Et variis aegri morbis qui debilitati

250

Adveniunt, laeti membris redeunt renovatis.

Hic quoque non raro maestis solamina grata,

Et munus veniae scelerosis fertur ab arce

His, qui sacra precum profundunt vota suarum

Martyris ad tumulum, proprium deflendo reatum.

255

Cuius continuo nos intercessio sancta

Commendet Christo, scelerum veniamque precando

Obtineat, nostris ipsum pie parcere culpis

Et partem nobis vitae praestare perennis;

Quo mereamur eum laeti laudare per aevum,

260

Qui post dura suis semper certamina sanctis

Martyribus duplicis bravium praestabit honoris,

Vt, dum congaudent animae super aethera sanctae,

Non minus in tumulo laetentur mortua membra,

Signorum titulis crebro glorificata coruscis.

265

Ipsi summa salus, perpes victoria, virtus,

Laus, honor, imperium, semper decus omne per aevum!