Paulus Diaconus carmina 52

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1881

Altre sezioni


Aquarum meis quis det fontem oculis

Ad deplorandam pastorum amariter

Reprobam vitam non tenentum tramitem

Mente supernum?

5

Bonus pro suis qui det vitam ovibus,

Vix invenitur pastor his temporibus,

At mercennariis abundant ovilium

Septa sacrorum.

Curis mundanis pastores inserviunt,

10

Lucrisque cuncti inhiant fugacibus,

Idcirco lupi patet grex dominicus

Morsibus atris.

Divinae legis abdita mysteria

Plebibus Christi non est qui aperiat,

15

Nec est ieiunis mentibus qui praebeat

Pabula verbi.

En adimpletur quod sagaci spiritu

Propheta dixit: 'Erit sicut populus

Sic et sacerdos tempore novissimo

20

Cordis egeni.

Factum videmus quod divina sonuit

Vox: vitae nostrae sal infatuatum est;

Quod ne iam foras mittatur timendum est,

Ad nihil aptum.

25

Gratis accepta donorum carismata.

Gratis non dantur, expetuntur praemia;

Nec qua sit ictus timetur sententia

Simon iniquus.

Honores sacros adipisci cupiunt,

30

Non ut doctrinis erudiant subditos,

Sed ut stipati turmis obsequentium

Plus venerentur.

Iuvamen ferre oppressis cum debeant,

Et recreare tribulantum viscera,

35

Hos vide premunt, illos magis sauciant

Fulmine verbi.

Karitas vera, quod est donum optimum,

Non est in illis, despiciunt subditos,

Pauperes spernunt, peregrinos respuunt

40

Mente tumenti.

Lychnos ardentes, ut precepit dominus,

Manu non gestant, ut accendant proximos,

Nec dare laxis curant, heu pro dolor,

Cingula lumbis.

45

Mundi repleta iugera sunt messibus,

Messores desunt metendis segetibus:

Mitte per fruges tuos operarios,

Christe precamur.

Non est medellam qui praebeat languidis,

50

Quique elisos vel confractos elevet,

Nisi nos rector corrigas iustissime:

Nempe perimus.

Omnes quae suum est pastores quaesitant,

Neglegunt curam gregis et custodiam,

55

Ideo morbi vis atra et lurida

Serpit in omnes.

Pastorum pastor cito iam adveniet:

Quid vos pastores facietis, dicite,

Commissam gregis qui curam neglegitis

60

Vana sequentes?

Quis terrae datum abscondit in scrobibus

Talentum, diris mancipatur ignibus;

Cur non timetur ne parva sit illius

Poena sequaces.

65

Resistit nullus obpressori pauperum

Canes sunt muti et latrare nesciunt

Nunc sacerdotes, ut librorum veterum

Dicta loquuntur.

Si quando forte de scripturis aliquid

70

Vel vile narrant vanae laude gloriae,

Vt extollantur, non ut prosint animae,

Mente volutant.

Terra suetis infecunda frugibus

Hinc non ornatur, non est modus aerum,

75

Diversis mundus hinc malis obprimitur

Iam ruiturus.

Vnica patris o prolis altissimi,

Iam bone pastor miseratus respice,

Sana contritos et iacentes erige,

80

Ne pereamus.

Extolle nomen sacerdotum, infimis

Quod volutatur terrae sub negotiis,

Et fac ut tibi famulentur iugiter,

Rector Olympi.

85

Ymnos psalmosque da ut tibi concinant,

Tramitem rectum concede ut teneant,

Nec iam incedant amplius per invia

Perditionis.

Zelo benigno tribue ut ardeant,

90

Curamque sui ovilis ut habeant,

Vt tecum sancta possidere valeant

Gaudia regni.