Nobile gauderem si scirem dicere carmen,
Fratribus omnimodis salutamina mittere vellem
Qualia psallentes mirarenturque legentes;
Abbas ecce meus nec non vester Gotahardus
5
Omne bonum, quod dilectis sibi, mandat amoris.
Mitibus ut pater est et blandiloquus quasi frater,
Consociosque meos, qui turgent, acriter urget.
Frater Froumundus, quamvis non digne vocatus,
Centenas decies milies quoque mille salutes
10
Dilectis Domino pariter sanctoque Quirino.
Gaudia presentis vite sator atque future
Augeat in vobis, pacem tribuatque quietem,
Numine cuncta suo depellat tristia sancto.
Quamvis multorum quatiamur mole malorum,
15
De his superum Dominum rogitemus cum prece Christum,
Vt Deus omnipotens mala pellat, prospera reddat.
Te, veneranda manus senioque detrita senectus,
Omnes presbiteros versuque saluto sub uno:
Wigo, Perngerus, Gundroh seu carus Otherus,
20
Fortiter et valeant et vitam, tempora longant,
Et Gotafridus in his simul est mihi scribere calvus
Candidior cignis nutriat vos temporis etas
Saecula producens tandem superisque recensens.
Et iuvenum mihi consimilis tu turmula possis
25
Aeque vosque meos, quos raros esse dolemus.
Ah ah mors rapuit quosdam, quoque vita beavit;
Hos peto, ut hic valeant, ast illi in pace quiescant.
Salvete pueri sancti famulique Quirini,
Nunc super et subtus vos osculor, inclite coetus.
30
Omnibus ut vobis sim filius aut mage servus,
Hoc precor inclinans vultum, non mente superba;
Me precibus vestris commendo, contio sancta.