Versiculis sum dicturus vale omnibus unus.
Alloquor inprimis, qui pater est reliquis,
Patrem Perngerum, pastoris nomine dignum.
Salve digne parens nomen honoris habens.
5
Qui arguis infantes, iuvenes et nos seniores,
Maxime me solum cum reliquis pueris,
Quod nunquam tibi versiculum dedimus bene factum.
Quocirca faciam carmina versiculis!
Nunc facito versus, omnis, qui scribere nosti,
10
Vt modo pellatur mentibus ira suis.
Accedam prior et dicam sibi mille salutes,
Si hoc placitum fuerit, plus resonare volo.
Ludos et laudes dicemus carmine, fratres,
Vt pueri digno complaceant modulo.
15
Centies et super hec millenas dico salutes
Patribus et cunctis fratribus in Domino.
Ammoneo ignavos pueros sermonibus istos
Et tremula revoco voce meo gremio.
Quos quondam docui, super hos decuit gratulari
20
Et volui refici germine de studii.
In quantum potui, feci quoque signa gerendi,
Nunc vacuos lacrimo sepius atque gemo.
Quos genui, nunc aversor, quia et actibus angor,
Sensibus eversi, moribus inproprii.
25
Non me cognoscunt nec se ipsos mente revisunt,
Vt dicant pariter: Est meus iste pater.
Eloquor et proprium non sentitis genitorem;
State, renoscite me, sum pater, in facie.
Sepius edocui scriptis verbisque nutrivi,
30
Sum mordax verbo, pectore vos sed amo.
Est meus iste labor cassatus, perditus omnis
Et torvis oculis me simul inspicitis?
Si facerem mihi pendentes per cingula caudas
Gesticulans manibus, lubrice stans pedibus,
35
Si lupus aut ursus, vel vellem fingere vulpem,
Si larvas facerem furciferis manibus,
Dulcifer aut fabulas nossem componere, menda,
Orpheus ut cantans Euridicen revocat,
Si canerem multos dulci modulamine leudos
40
Vndique currentes cum trepidis pedibus,
Gauderet, mihi qui propior visurus adesset,
Ridiculus cunctos concuteret pueros.
Fistula si dulcis mihi trivisset mea labra,
Risibus et ludis oscula conciperem.
45
Veridicax minor est vobis quam ligula mendax,
Diligitis iocos en mage quam metricos.
Ludere carminibus melius namque esse decrevi,
Que faciunt animum crescere et ingenium.
Vos iterum revoco vocitamine valde preclaro,
50
Confluite hac pueri, discite, que volui.
Non omnes odiunt, qui verbula dura locuntur,
Diligit haud omnis, lepide qui loquitur.
Dulciferis vos carminibus nunc congrego cunctos
Fortiter et clamo, cum modulamen ago:
55
Caris filiolis Froumundus quicquid amoris,
Qui instatis nostro tempore sub studio.
Te primum pono, mi frater amande Georgi,
Venisti propter qui studium patria.
Dulces filioli, studium iam discite leti;
60
Diligo vos animo, corde simul doceo.
Si dictis delectantes vos gnoscere possem,
Hec loca gauderem proficere ad requiem.
Eia, confratres, certemus carmine metri;
Hoc vincens aliquis sit melior reliquis.
65
Corde dolore gemo, propter vos denique dicto;
Psallite nunc cuncti, vos rogo, filioli.
Apparens Dominus cuncto venerandus in orbe
Iam clemens regno vos societ supero.
Patres et fratres cunctos simul et seniores
70
Conservet Christus, sit plus et famulis.
Perngero patri dicamus corde benigno:
Abbas sis sospes, tempora longa manens,
Et cuncti secum gratulemur semper in aevum,
Quod prestet Dominus, qui regit omne quod est.
75
Cum relegis, pater, hec, iterum vos alloquor ipsum,
Doctior in verbis, altior in meritis.