Trans freta iam venit Dominus propriam quoque in urbem.
Ecce ferunt homines hominem in lecto recubantem.
Vt vidit Dominus properantum credula corda,
Dixit ad infirmum: pera, peccata remissa!
5
Dixerunt scribe miseri invidie face tosti:
Hic vir plasphemat, quia nec peccata relaxat.
Respondens Dominus Iesus sic dixit ad illos:
Quid facile est, huic laxari vel crimina gressus?
Hec hominis nato quod sit data quippe potestas
10
Crimina laxandi simul et gressus tribuendi,
Vos et qui populi simul assunt, cernite cuncti.
Dixit ad egrotum: Nunc surge et suscipe lectum
Corpore, corde sano, sic condecet optime Christo
Officium, tibi quod fecit nunc ille, repende.
15
Porta portantem, bene fac. Qui nec mala sentit,
Cum graditur. Tunc plebs omnis Christo dedit odas.