Insontes domini, nobis succurrite sanctI
Nos gravibus vitiis per Christi solvite nomeN
Suscipe tu, dominans, sanctorum suscipe voceS
Omnibus et miserere tuis, quos sanguine fusO
5
Nempe redemisti splendens in carcere lumeN
Traxisti de morte tuos, mors mortua dormiT
Ex quo morte tua reserasti gaudia vitE
Sanguinis effusor sevusque inimicus HerodeS
Destruitur per te victus, fortissime DaviD
10
Otior hostis erat volitans omni quoque ventO
Mordax ut frendens cupiens leo perdere ChristuM
Innocuos pueros sternebat corpore necI
Non tamen extinctos inclusit tartara doemoN
In gremium celi vexit sed gratia summI
15
Nomina habent in fronte sua, patris quoque nomeN
Omnes et clamant modulando carmine pulchrO
Bombo qui luctus lacrimantur coniuge IacoB
In superis plorat pueri ceu mater ablatI
Sed nimio non vult luctu cessare deplangenS
20
Sunt quia, sed non est illis regressio tristiS
Vt veniant iterum mundum, qui planctus in usV
Cosmica cuncta manent detersa tristia, doneC
Cunctipotens veniens nos omnes colligit illuC
V vida vos, sancti, clamat mea palpebra fletV
25
Rectorem mundi precibus, rogo, flectite sempeR
Rex fortis Iesu dominans, miserere, precamuR
Impie quod gessit Froumundus corpore, factI
Tollite peccatum, quos Christus sanguine tinxiT
Eudochias os oplon stephanosas kyrrie ChristE
30
Sanctos innocuos, qui cantant carmina laudiS
Ante thronum Domini cantant sibi carmina pulchrA
Nostrum vindica αἷμα, splendens de lumine lumeN
Confratrum numerus, dictum est, requiescite, doneC
Tempus adhuc modicum, dum rex fortissimus asstaT
35
Insontes Domini, nobis succurrite sanctI