Exhortatio ad Musas, ut canant Richardum
Florida clarisonae solitae sat carmina Musae
Tinnitus modulos psallere multifidi,
Clio, Melpomene, Polyhymnia, Erato, Thalia.
Terpsichore, Euterpe, Calliope, Vrania,
5
Praecipuum lyrico munus resonante beatu
Dulcisoni cantus, vocis et altivolae.
Patricio celebri, comitique ducique verendo,
Qui studuit summo rite placere Deo.
Quaeque canat vestrum singillatim peto dulce,
10
Alterni metri syrmate dissimili.
CLIO
Ni nostra en stolida sensa silentium
Torpescens promeret et taciturnitas,
Interpresque foret historiae sacrae
Plano digereret qui ordine mystica:
15
Richardus comes et marchio strenuus,
Dux et patricius emeritus, probus,
Quae gestit canere collibitum foret
Mortales curas disserui quia.
Iuris namque mei credibili ordine,
20
Rerum historias reddere posteris;
Factum nunc typicum carmine dissono
Dedam doctiloquis quippe sororibus.
EVTERPE
Delector lyrico boare metro,
Is qualis fuerit comes verendus
25
Et quanta viguit beatitate.
Adsit concelebris phalanx sororum,
Mecum eius meritum recenseatque.
Turmis angelicis fatebor atque
Iungi pro meritis beatitatis
30
Hunc Christi famulum, probum, benignum;
Censor cum famulos remunerabit,
Perdens suppliciis reos malignis.
MELPOMENE
Istum iam mediator conciliarier
Turmis archipatrum, pro meritis suis,
35
Pro mirabilibus, proque vigentibus
Factis mirificis, proque monasticis,
Digne quae rutilant, quaeque manent adhuc.
Archos mellifluus corpore sospite.
Nam decreta patrum quae retinent sacra,
40
Mundo dum viguit, cuncta operatus est.
Dilexit Dominum corde pio Deum,
Digno ast ut quoque se foedere proximum.
THALIA
Si efficax nostra et caperet voluntas,
Qualiter vixit, viguitque, fecit,
45
Scriberem, sensus licet improbus sit,
Vatibus quod condecet hunc notari
Marchionem, patriciumque iustum,
Et ducem sanctum, comitem verendum.
Mysticis nam quod retulere verbis
50
Corde praesago typicoque vates,
Credidit solers, recitavit atque
Menteque audivit, meminitque sacra.
POLYHYMNIA
Memorans vocer quanquam placet quae dicere,
Sororibus dicam, licet iam stultior,
55
Perenniter fruges salutis nostrae, quibus
Adolevit orbe isto et fides, spes et gloria,
Apostolorum coetibus splendentibus,
Magnum ducem, sanctum, pium, iustum, probum,
Ausim Richardum marchionem iungere,
60
Numero licet si non, nec ullo compotu,
Merito tamen mirabili, sacer quia
Meritis Petrus non invidet aeque piis.
ERATO
Inveniens similem comiti
Lector amice, mihi resera;
65
Ille quis est modo terrigena,
Tot populo bona qui tulerit,
Totque cruces, probra, tormina tot
Numine pro fidei stabili.
Rite coercuit indomitos,
70
Restitit acriter atque Dacis,
Martyribus socius meritis
Perpetua fruitur requie.
TERPSICHORE
Instructus sapientia,
Delectans religioneque
75
Quanto pontificum sacras
Ornavit cathedras vide,
Hic dux, patricius, comes.
Quod sat namque vides adhuc.
Non fas dicere plurima,
80
Qui nullo inferior fuit,
Sed praestantior exstitit.
Confessoribus additus
Dux et marchio sanctus.
VRANIA
Quamvis iam pepigisset
85
Casti foedera lecti,
Sinceri, licitique,
Causa posteritatis,
Serto virgineo, quis
Nunc subducere tentet?
90
Non mens conscia recti,
Labem passa pudoris,
Verum casta remansit.
CALLIOPE
Adducta, lector, nunc ratione,
Per cunctos animum ordine sanctos
95
Propenso sensu porrige solers:
Si nostro patri convenientem,
Factis, et meritis, et famulatu.
Divini obsequii orbe labenti,
Congruo cultu repereris iam,
100
Vsquam et patricium conspice quemquam.
Nostro namque patri congrua cuncta
In cunctis constant actibus ista.
Quumque cogetur agmine magno
Censoris rutili mundus ad ora,
105
Quumque et apostolicus ille senatus
Sederit in sede iudiciali;
Ricardus, rutilo ipse sedili
Subnixus meritis moribusque,
De magno orbe feret iuraque leges;
110
Quumque martyribus fortia sacris
Praemia pandenter iudice Christo
Portabit roseam ille coronam
Pro quae pertulerit calle secundo.
Quumque sacerdotes, merce talenti,
115
Pro carne edomita, fenore lucri,
Ordine promeriti iam penetrale
Intrarent regni iure superni,
Palma victrici ecce Ricardo:
Optime, dicetur, excipe, serve,
120
Maxima pro parvis, euge, fidelis.
PARILIS CONCENTVS MVSARVM
Terra ferax trimoda beat almum
Profuse ubertate colonum.
Sic verus docuit sator almi
Verbi mundo semina mittens.
125
Cum referent alii rutilantes
Iam nitidos super astra maniplos,
Praemia quisque sui repetendo
Certantes pro parte laboris,
Richardum cernes radiare
130
Ternis in sublime coronis.
Ipse, in sexagena profectus,
A ter denis, Numine divo,
A laeva vestigia duxit
In dextram. Hinc semper luculento
135
Virgineo diademate felix;
Virginibus dabitur comes ille,
Agnum praepulchrumque sequatur,
Et perget gressum tulerit quo,
Psallet quod natale pudicis
140
Aetherea dulcedine carmen
In quinis resonum tetrachordis:
Tantus ut is fieret tua, Christe,
Exstant munia, qui super exstas
Et nil rectum quo fine constat,
145
Et cum quo sunt omnia recta.
Praefatio ad praesulem Rotbertum
Licet imperita fandi
Habearis, et priveris,
Et hebes socors inersque
Elinguis atque stulta,
5
Rationis universae
Exsors scientiaeque
Maneas, moreris, exstes,
Rhetorico sapore,
Et hebes, secors, inersque;
10
Phaleras, o camoena, parvo
Nostro para libello.
Resera ducis sacri,
Patriciique iusti,
Et marchionis almi
15
Luculenta gesta scripto.
Velut es potensque scitu,
Bona quae peregit ipse,
Operatus est superstes,
Memora calente vero;
20
Quoniam decet per omne
Comiti sacro Richardo,
Iusto, pio, modesto,
Iubilos referre summos.
Exstet, precemur omnes,
25
Illi per omne saeculum
Requies, salus, decusque
Et gloriae incrementum,
Deitate Trinitatis
Moderantis omne quidquid
30
Exstat, valet, vigetque.
Item praefatio
Vlla non canit Camoena
Cui loquendi copia
Blaterans stridet, vel desit
Pusioni, ut adsolet.
5
Inscius, socors, hebesque,
Omnibusque stultior,
Frivolusque quamvis exstem,
Impedite garriens:
Gesta digessi vides ut,
10
Impolito famine,
Inclyti, bonique iusti
Marchionis strenui.
Parvus inter dicta vates.
Nunc feror dicendaque;
15
Haec movent rudem poetam,
Illa cogunt scribere.
Hic tamen subsiste mecum,
Quo locorum ivero,
Impolitus licet exstes,
20
I, precor, salubriter.
Me stupor percellit ecce,
Atque plura territant,
Et novis surgunt figuris
Quae taceri non fas est.
25
Mens fugit mirata multum;
Fasce pectus cogitur.
Christianorum peragrans
Circuivi exercitus,
Repperi nullumque talem,
30
Omnibus praecognitis,
Vt Richardo marchioni,
Cui tanta coaffluant.
Hunc feremus ter beatum,
Et quater hunc millies;
35
Hunc benignum, hunc modestum
Concrepabit pagina,
Hunc pium, iustumque sanctum,
Et probatum et maximum,
Almitatis huius actus
40
Testis est Northmannia,
Largitatis atque huius
Testis est et Francia:
Fortitudinemque eius
Comprobat Burgundia.
45
Regna, facta, sancta dicta,
Quin stupent et caetera:
Cogitatu, facto, dicto
Nemo maior splenduit.
In bono summo quies huic,
50
Sempiterna gloria.
Oratio
Dacorum olim themate vili
Ardua currenti mihi gesta.
Consurgit moles modo torva.
Pondere quippe suo, quia non est
5
Nostrum quoquam tempore prisco
Exaudita, rudineque visa;
Propter hoc non cognita cunctis.
Credita nec tentataque paucis
Spiritus alme, veni, peto supplex,
10
Nectare, septifluo radiando.
Ast id qua virtute dedisti
Iam fieri, da posse profari.
Praefatio ad praesulem Rotbertum
Fomitis aetherei regimen, terrestris Averni,
Orbis totius ΝΟΥΣ, decus, imperium.
Sidereum columen, specimen, vigor atque supernus.
Vranicum numen perpete cuncta tenens.
5
Causarum series, motus per condita rerum,
Compactor hominum gloria divicolum.
Quanquam cuncta tibi depromant munia laudis,
Concentu vario, syrmate dissimili,
Hac te cunctorum regem cantavimus oda,
10
Continuis votis, supplicibus precibus.
Tu fecunda ΤΡΙΑΣ, simplexque ΜΟΝΑΣ vocitaris,
ΕΛΛΗΝΑΣ ΚΑΤΑ seu te quoque distribuant
ΥΠΟΣΤΑΣΕΙΣ ΟΥΣΙΑΝ solam ΜΙΑΝ ΣΕΙ ΤΡΕΙΣ,
Seu sic ut latius orbis in ore tenet.
15
Veram ΥΠΟΣΤΑΣΙΝ ΜΙΑΝ ΤΡΙΑ nempe ΠΡΟΣΩΠΑ,
Idem semper ades, idem is et ipse manes.
Tu Pater ingenitus, gignens tu crederis unus,
Sic Natum genitum Sophia plaudit ovans.
Flamen utroque fluens vere vivax Paraclite.
20
In tribus his unam nos colimus ΘΕΟΤΗΝ.
Quae sic dicta placet, quod cernens currat in omne,
Et nusquam extra se possit adesse aliquid.
Cum motus stabilis, status sit mobilis, atque
Catholicum hoc fidei veridici perhibent.
25
ON substantificum, rerum ΤΥΠΟΣ ΙΔΕΑ* mundi,
Per seipsum bonitas permanet atque viget.
Hoc non est, nec hoc est, exstat verum ΘΕΟΣ omne,
Non hic, non ibi, sed totus ad omne valet.
ΜΗΣΟΣ ΚΑΙ ΜΕΓΑΛΟΣ, ΜΙΚΡΟΣ testatur ΑΝΑΡΧΟΣ:
30
ΜΗΣΟΣ dum iugiter intima quaque regit;
ΜΙΚΡΟΣ dum minimis largitur opem atque salutem;
In magnis ΜΕΓΑΛΟΣ maxima dum vegetat.
Sic magnis, mediis, parvis praeest quoque semper,
Ipse individuus totus ubique manens.
35
ΩΝ ΑΡΧΗ, ΜΕΣΟΝ ΩΝ, ΤΕΛΟΣ ΩΝ quoque ΠΑΝΤΩΝ,
Ex ipso quoniam omnia quaeque vigent.
Ipsum ΠΡΩΤΟΤΥΠΟΝ nihilum profiteantur eumdem,
Vt stupeas, lector, catholicum hoc memorans.
Imcomprensibilis natura quod viget omnis,
40
Exsuperans plane ΝΟΕΡΟΣ atque ΛΟΓΟΣ
Qui dum non ullo capitur, nihil ipse vocatur.
At quotiens paret, ecce ΘΕΟΦΑΝΗΣ.
Ex nihilo in quiddam semper succrescere fertur,
Scribunt hoc nihilo cuncta creata simul.
45
Hinc est, quod tenebrae vocitatur, dicitur atque:
ΨΑΛΜΙΣΤΗΣ etenim sic sacer intonuit.
Sicut sunt eius tenebrae, sic lumen et eius,
Est reprobis tenebrae lumen et ipse probis.
Cum se sic habeant veri digesta fluenta,
50
Vltro concipias ecce necesse subest.
Nullis nos animis, nulloque lepore superbi,
Praefinire Deo iudice quid proprium,
Nec promptum cuiquam, nec dignum pandere, nec fas,
Quis, qualis, quantus ΚΥΡΙΟΣ is maneat.
55
Dignius oratu, meliusque, propinquius atque
Hunc nectes animo, purus et ipse manens.
Orari verbis devotis vult, placidisque,
Largiri facilis, cedere promptus adest.
His ergo modulis credendis veridicisque,
60
Amplector votis, continuis precibus.
Ingenitum Patrem vere, Sobolem genitamque,
Pneuma ab utroque fluens fomite sensifico,
Omnia cui quae sunt digne profitentur ovanter,
Et regit imperio omne quod est proprio;
65
Ter tria quem coelis conlaudant agmina semper.
Quem recolendo canunt, quem venerando colunt
Quem patriarcharum clangendo coetus in unum,
Exhilarans odas concinit haud modicas;
Veridici vates cui promunt syrmate laudes,
70
Alloquiis sacris quae cecinere vigent;
Quem duodena phalanx recolens * veneratur,
Omnia contemnit, atque sequendo colit.
Quem testium innumerosa cohors aeternum concinit hymnis.
Ac iubilat gratans, verbera despiciens.
75
Virginitatis apex, ex quo sumendo decorem
Conspicue modulat, mirifice reboat.
Quem coelum supra, tellus quem laudat et infra.
Quaeque elementa ferunt, hunc venerando colunt.
Quod restat siquidem, quodque instat, conditor almus,
80
Respice propitius, quaeso, favens precibus.
Praesentes operas miserans compone, precamur,
Et sensus cumules, oraque fructifices.
Richardo titulum celsae componere laudis,
Vrget materies, atque coarctat amor.
85
Qui tibi mirificus viguit per saecula servus,
Omne malum calcans, omne bonum relevans.
66a. apostropha
O semper meritos tali de prole parentes,
Cuius in exortu superos ingentia cives,
Terrigenas pariter perflarunt gaudia plures.
Coelicus ordo hilaris tanto concive futuro,
5
Humanus meritus gratatur iudice sacro.
Orbis sub cuius semper moderamine laetus,
Tranquillae pacis praedigna dote fruetur.
66b. apostropha
Felix, o meritum sati
Insigni patre matreque,
Infantis celebre sacri,
Richardi quoque nomine.
5
Cuius purificatio,
Et cuius renovatio
In patris Domini Dei,
At huius Sobolis Dei,
Sacri Flaminis et Dei:
10
Vnius tamen et Dei,
Veri nomine perpeti,
Castro facta decentius
O Fiscanne tuo, maris
Prope littora quod viget.
15
Omnes undique clericos,
Plebes et populos ciet,
Sacros ut iubilos ferat
Patri, et verbigenae Deo,
Ventre et virgineo edito,
20
Sempre Pneumate cum sacro.
67. apostropha
O Willelme potens, et probus, et pius,
Dux, martyrque future.
Pollens iste puer matre satus sacra,
Iustae progeniei
5
Haeres, non importunus erit Deo,
Clero nec populoque;
Verum congruus et conveniens pater,
Iustus, patriciusque,
Sanctus marchio, constans comes et bonus,
10
Dux et christicolarum.
Fulgens atque propagator erit sacer
Verae credulitatis
Ac legum. Populo distribuet pius
Iustas rector habenas.
15
Et plebes soboles, ut moderans pate
Iuste pacificabit;
Illi sit puero gloria, pax, decus,
Iesu et gratia Christi.
68. apostropha
Puer inclyte, et indolis almae
Patre de nitido sate, matris
Genere ex rutilo, ingenuoque,
Merito tibi subditur ista
5
Patria et regio, editus es qua;
Quia dux bonus, et comes almus
Eris indigenae morulanti hic,
Eris et decus Ecclesiarum
Sacris et ordinis et graduumque
10
Sacra gloria, spes recolenda.
Vagus, orphanus, exsul, inopsque,
Capiens opis auxilium a te,
Hilaris saturatus abibit.
69. apostropha
Rotomage super missa vage littora Sequanae,
Vrbs fecunda bonis omnibus, et militibus feris
Semper feta laon, dives opum, plenaque munerum,
Venatu exhilaris, sufficiens, et locupletior
5
Multarum specierum, generum, pisceque ditior;
Altis alitibusque, accipitrique ancipiti scio;
Omni quin melior, quin potior, urbe potentior,
Portus quam vegetat Belgicus, et Celticus, Anglicus,
Gaude tripudians, laetificans, exhilarans, quia
10
Perfectus senior et dominus legifer est tibi;
Defuncto et patre dux, patricius, marchio habebitur,
Richardus celebris, iustus et almus, pius, innocens,
Sanctus, religiosusque, benignus, sacer et probus,
Solemnis, celebris pro meritis, dignus, amabilis,
15
Dilectus, recolendus, reverendus, memorabilis,
Saecla iure valens, iure potens, iure per omnia,
Qui te olim moderans proteget, et auxiliabitur
Et cuius meritis continuis saecla per omnia,
Praefulgens locupletaberis, et munificaberis,
20
Et cuius bonitas, et pietas, et reverentia,
Campos Elisios scandere te coget ad ultimum.
72a. apostropha
Rotomage tuus modo puer,
Marchio iure potens tibi datus,
Captus adest quia, plange tremulans
Regeque, Francigenisque Satrapis
5
Ducitur, heu dolor! advena velut
Dacigenis stolidis proceribus.
72b. apostropha
O Luthdovice,
Si bene corde
Vota teneres
Quaeque sacrasti,
5
Rex recolende,
Cum bene regnans
Imperitasti;
Auxiliante,
Praesidiumque
10
Dante salubre
Vindice tanto,
Patre Richardi
Religioso,
Innocuoque
15
Martyre Christi,
Simplicitate,
Et probitate
Munificato,
Belgica quo nunc,
20
Celtica necne
Ast Aquitana
Gallia porgit
Multiplicatos
Vndique tractus.
25
Cur abicis quod
Iam sacramento
Religionis
Christicolarum
Iure tulisti?
30
Cur resolutus
Lege ferina
Atque nefanda,
Muneribusque,
Proditus astu,
35
Linquis honestum,
Iamque, revulsa
Pace, tenorem
Credulitatis?
Cur sobolemque
40
Illius almi,
Lore ligatam
Impietatis,
Fomite pravo,
Heu! vegetandum
45
Atra cupido
Sorte cupita
Detinet exlex?
Desine pravum;
Sperne tenere
50
Quaeque nefanda;
Mitte Ricardum,
Postulo, ephebum,
Quod sua iura
Impleat alma.
55
Quo capis illum,
Tu capieris,
Et vice digna
Regredieris.
75. apostropha
Northmanniae nunc praesules,
Belloque in omni principes
Regni triumphales simul,
Et clerus omnis ordinis,
5
Populus simul plorabilis,
Pueri, senes, et virgines,
Iuvenesque, cunctae feminae,
Vulgusque in vicum concitus,
Fletus lugubres mittite,
10
Moestis modis et parcite.
Nam gaudium vobis datum:
Vinclis solutus regiis,
Elapsus et custodibus
Richardus almus, innocens,
15
Prudens, puer sanctissimus,
Pulchre decorus, splendidus,
Liber tenaci compede,
Vobis erit dux praepotens.
Grates Deo nunc reddite
20
Pro liberato pignore.
76. apostropha
Mellifluae bonitatis ope,
Hugo potensque, valensque, vigens,
Magnus, et inclytus, ac meritus,
Magnanimus, bonus, almificus
5
Mirificus, probus, egregious,
Auxilii ecce memento tui,
Et reminiscere quam peragis
Eximiae probitatis opus;
Emeritumque iuva puerum,
10
Protege, salvifica, refove;
Quod pater ut tenuit teneat,
Gaudeat et recidivus eo,
Possideat, habeat, faciens
Quod facere assidue ambierit.
78. apostropha
Inventor sceleris, consilii et mali,
Prorsus quod vetitum est, fraudis et impiae,
Cur prescire Dei consilio tuo
Gestis conterere, et sistere perfido?
5
Eheu! occubuit perfidia tua:
Huius iam sobolis praemeritus pater.
Pro visu Domini purior ut foret,
Fultus martyrio, testis et emicat.
Hanc non contaminans improbitas tua
10
Torquebit simili et dilanians modo.
Hic vero sederit dux luculentior,
Prudens, pacificus, promeritus comes,
Sanctus, religiosus, bonus et pius
Summus patricius, marchio providus,
15
Defensor patriae, ast indignis opis,
Solator miseris, quin viduae et orphani;
Cunctis omne bonum lucraque prospera
Effectus, populum regmine congruo,
Conducet, moderans legeque corrigens,
20
Campi siderei ad pascua caelica.
82. apostropha
O rex, cur memor haud tui
Istiusque patris, qui tibi profuit,
Cuius praesidio continuo regna tenes modo,
Et qui multa operatus est
5
Pro te, et qui occubuit hostia victima
Regis siderei scii quaeque latent quaeque vigent:
Et quod iam genitor suus,
Pollens veridica perpete famine,
Armis exsuperans, et quod avus continuit sacris
10
Nunc praeiudicium facis
Ex hoc innocuo adhuc puero, probo
Ricardo, celebri prosapia nobiliter sato.
Huius flagitii lue
Casus innumeri praepedient, ob hoc
15
Olim te capient, te periment fine sub ultimo.
86. apostropha
Digne pro meritis ducis futuri,
Richardi celebris, bonique iusti,
Fulgentis pueri, indolisque sacrae,
Vestra proque fidelitate, qua nunc
5
Bellando patriam tenetis istam.,
Northmanni o proceres satis potentes
In certamine praelii et triumpho,
Cauti et consilio probique cuncto,
Servantes stabili tenore pacem,
10
Et sacrae fidei petitionem.
Nunc salvete, valete, avete semper,
Et vos, et soboles, sacri et nepotes,
Omnis progenies sacratae stirpis,
Septenaeque locum quietis aptum.
15
Post artus lugubrem solutionem,
In summoque bono novi refecti
Sortis prospera, bis dualis, ac bis,
Cum sanctis capiatis aggregati,
Regnum qui patriae tenetis huius,
20
Vis virtute potentis et tenacis,
Richardi pueri in fidelitate.
88. apostropha
O pius, prudens, bonus, et modestus;
Fortis, et constans, sapiensque, iustus,
Dives, insignis, locuplesque, solers,
Rex Haigrolde;
5
Quamvis haud sis chrismate delibutus,
Et sacro baptismate non renatus,
En vale, salveque, et aveto semper
In Deitate.
Qui Richardum percelebrem tuendo,
10
Rege capto, Francigenisque stratis,
Praelio certaminis et peracto
Vindice dextra,
Regni habenas nunc moderas potenter,
Et ligas cunctos fidei tenore,
15
Servientes ut famulentur omnes
Ecce Ricardo
Innocenti, perpete pusioni,
Nobili prosapiaque creto,
Atque florenti meritis, et aevo
20
Vbere, et almo.
90. apostropha
Vrbs luculenta, micans milite sacro,
Cunctorumque bonorum ubere plena,
Tranquilla residens effera portus,
Rotomage, cape perpete laeta
5
Divino reducem nectare plenum,
Patriciumque ducem iure potentem;
Mirificus quoniam hic almificusque,
Mellifluus pariter dux, comes, atque
Patricius tibi erit, marchio constans,
10
Et cuius famam olim redolentem
Augere propenso sat probitatum
Quatuor agnoscent climata cosmi,
Sanctior exstiterit nemo quod ipso,
In facto, dicto, quin meditatu,
15
Exstat nam in tribus his summa negoti.
95. apostropha ad Arnulfum
Posse sistere cur Dei,
Omnium quoque praescii,
Velle, cuius opus manet,
Et calor petit omnia,
5
Regibus cupis asperis,
Contumacibus, improbis,
Arrogantibus et malis?
Quamvis emeritum ducem
Heu! patrem tetigit, tuus,
10
Istius pueri sacri,
Mucro, sanctior ut foret
Testis almifluus Dei:
Vota non tua frivola
Velle prospicient tuum;
15
Ecce sed comes almior,
Marchio locupletior,
Duxque sanctior omnibus,
Nobilis, celebris, pius,
Iustus, almificus, probus,
20
Sanctus, innocuus, bonus,
Omne iam statuet bonum,
Omne conteret et malum.
96. apostropha
Otho, rex magnus recolendus atque,
Cur Ricardum, percelebrem sacrumque,
Nobilem, iustumque, probum, modestum,
Marchionem patriciumque sanctum
5
Et ducem nunc, magnanimumque fortem,
Ambis infesto laniare coetu
Et maligno contaminare nisu,
Et honorem tollere principatus,
Quin potenti sistere cogitatu
10
Nutui Regis superique summi?
Posse nullus nam Supero resistet,
Velle nec iam sidereum reflectet.
Hic comes, dux, patriciusque summus,
Marchio sanctus, celebris, modestus
15
Legibus plebem moderabit almis
Torquet astutus laceros reosque,
Atque iustis praemia digna dedet.
Moribus sanctis meritisque fulgens,
Sic poli splendentia scandet astra.
20
Tu potens rex atque vigens valensque,
Contereris numine sempiterno,
Incubabis ridiculaeque sannae;
Sicque Northmannis reprobatus ibis
Ad tuae sedis verecundus aulam.
98a. apostropha ad Othonem
Otho, surge velocius, et fuge nunc citus,
Natalem pete glebam!
Vindex nam superus tua territat agmina,
Surgens nunc cito cede!
5
Ductor subdolus evanuit tuus en fuga:
Te nunc erue praepes!
Contra velle Dei quid adhuc recubas? Fuge
Nunc i, nunc fuge, nunc, nunc.
Cum Northmannica praepedient tibi et agmina,
10
Heu, heu! turpius ibis.
Gressum nunc pete, nunc fuge, nunc iter arripe
Fidos cedere coge!
Rex nunc, ne pereas, fuge, cede, liquesceque,
Septus labere coetu!
15
Richardus iuvenis probus et pius et bonus,
Agmen iam citat ingens,
Summus marchio, dux quoque, patricius, comes,
Et te cedere gestit.
Huius rector humi, locuples, bonus et sagax,
20
Aut non, aut velis, exstat.
Legum et distribuet populo moderaminum
Iudex iustus habenas.
Damni postque lugubria debita flebilis
Digne scandet Olympum.
98b. apostropha ad Luthdovicum regem
Quem regale decus, sceptrum passimque coruscum
Iactitat eximium,
Stemmate regali quem exporgit sexu ab utroque
Regia progenies,
5
Quem decet attolli summo conamine quae sunt
Regia si peragis,
Et cuius proavi bis ter tria regna feruntur
Conciliare sibi,
Cur vicibus tantis Richardum sternere gestis,
10
Percelebrem iuvenem?
Perfidiae deditus, casso conabere cuncta
Namque supra satis haec.
Nunc fugias potius, magis haec sententia praestat,
Praepete equo et volucri.
15
Contra Northmannos olim feritare cupisti,
Quid memor attigit es.
Nam captus belli certamine, succubuisti
Casibus innumeris.
Nunc fuge, cede, recede, itiner cape praepete gressu,
20
Vivere si cupias!
Iurgia nec repetas contra, quem dextera sanxit
Iudicis aetherei,
Quem censura Dei praedestinat omnipotentis
Moribus et meritis,
25
Ecclesias altis extollens culminibus, quo
Aedificet, statuat,
Protegat et populum, coelestis pneumatis auctus
Nectare septifido,
Muniat, exaltet, defendens adiuvet, atque
30
Hostibus eripiat,
Ordinis atque gradusque monastica suppleat, ornet,
Stringat et amplificet,
Legeque normali compellens vivere cogat
Servitio Altithroni,
35
Sicque corollarii superi commercia lucrans,
Vivet in arce poli.
98c. apostropha ad Richardum
Ricarde, bonus, recolendus,
Digne venerandus, amandus,
Et marchio, dux, comes almus,
Iam praetimidos faciendo
5
Super hos timor irruit ecce
Reges domini omnipotentis,
Ne sollicitus timeas nunc;
Iaculoque Dei celeres iam
Perculsi animo fugiendo,
10
Plures manibus capientur;
Plures gladio morientur.
Sic vix patriam repedabunt.
Tu legibus et populorum
Iudex animos redomabis.
15
Ast ecclesias statuendo,
Famulatu sollicitare
Practico theoricoque,
Triforme hoc ordinis agmen,
Deitate sacrae Trinitatis
20
Coges, urgebis et anges.
98d. apostropha ad Arnulfum
Insidiis rimisque hiantibus
Cunctis malisque traditus,
Exosus nimium, ut putridum pecus,
Clades perosa, odibilis,
5
Pestifer et nocuus, quin perfidus,
Iniurius, cunctis lues,
Et dicto et facto, meditamine,
Obnoxius cunctis, reus,
Amplius haud renoves iam iurgia;
10
Nullos citabis litibus.
Desine Ricardum, iuvenem, probum,
Praedestinatum iam Deo!
Marchio, patricius, dux et comes,
Electus, almus, praepotens,
15
Egregius, iustus, pius et probus,
Sanctus modestusque, innocens,
Religionis apexque sacrae cluens,
Et forma normae praecluis,
ΙΔΗΑ summa boni huius lucidi
20
Plebem fovet Northmannicam.
100. apostropha ad Richardum
Censor, ab occasu quem laus exporgit Eoo
Fama recensitae laudis Septemque trioni,
Patrici Ricarde, comes, dux, marchio, princeps,
Religione calens, probitatum agalmate florens,
5
Alloquio mitis, bonitatum merce celebris,
Callem iudicii servans moderamine legis,
Grandia causidicum superant tua facta pusillum,
Compressum nimium rerum aggere multimodarum;
Nec valet exsequier quod gestit scribere semper,
10
Actus impetus eximii nam vicit inertem:
Quamlibet immeritus, poterit quod scribere certet.
Heu! athleta Dei vigeas in culmine divi.
Gaudia cum sanctis habeas per pascua pacis.
102. apostropha
Prolis optatae prosperitatis,
O semper cupidi, indiguique,
Northmanni proceres, belligerique,
Vivacis mentis igne calentes,
5
Non hac, quae vehitur, virgine proles
Nascetur, populum quae reget haeres.
Verum, divino numine nutus,
Coelestis virgo proiet olim
Stirpe Dacigena, nobilis, alma,
10
Pulchra, percelebris, et reverenda,
Digna, praeelecta, et recolenda,
Cauta consilio, provida, prudens:
Quam dux Richardus, marchio iustus,
Pluribus sibimet eliget unam,
15
Iungens connubio, foedere, pacto,
Quaque vergente tempore dignus
Nascetur haeres germinis almi.
103. apostropha
Heu, quid adhuc furis ardescens odio perfidiaque,
Invidiae nimium afflictus taedis et laniatus?
Desine moliri contra superum velleque posse:
Pervacuus nimium labor est, quem nunc corde retractas
5
Non capitur, quem dextra Dei sanxit, protegit atque.
Nam iustus, probus, innocuus, sanctus, percelebrisque
Marchio, patriciusque, comes, dux Ricardus et almus,
Aggere quadrifidae mactus virtutis rutilanti,
Plebem commissam sibimet pater, ut corriget augens
10
Proteget, auxiliabitur, et salvabit, refovebit.
105. apostropha
Moliuntur ecce plures,
O Ricarde benigne,
Duxque patriciusque magnus,
Cunctis et comes almus.
5
Subiugare te potenter
Vafra calliditate,
Et retractat quisque dolo,
Quo te perdat inique.
Propter hoc stude valenter
10
Certa, speque, fideque,
Enitere vi micante,
Meritis merceque iusta,
Quo queas vigere semper
Solerti probitate,
15
Callis et iusti tenere
Libram, rectum itinerque.
Frueris sorte tali,
Quo nunquam capieris:
Sed vigebis seculorum
20
Iam per saecula cuncta.
106. apostropha ad lectorem
Profusis precibus, lector, supplex tibi dico,
Artis septifluae gnare, capaxque bene:
Deficit eloquium: non hunc sustollere possum
Quantum opporteret laudibus innumeris.
5
Nec stringi numeris, nec possunt cedere verbis
Quae mala sedavit, quae bona distribuit.
Custos defensorque suae patriae luculentus,
Dux, comes iste bonus, marchio, patricius,
Archidicus rethor verus si quislibet esset,
10
Posset veridica scribere quae cuperet;
Ast ego stultus, hebes, cunctaeque rationis et expers,
Scribere non valeo dicere quae cupio.
Istius notae scriptaeque libro bonitates
Eius stellifero qui sedet in solio.
107. apostropha ad regem Lotharium
Lothari, rex clemens, pius, iustus, sanctus,
Probus, modestus, nobilis, lux alma orbis:
Cur decipi moliris, infectus spurco livore,
Ricardum ducem sanctum, iustum?
5
Iamiam pudebit cogitasse hoc perversum
Ingloriusque habeberis: hoc, heu! velle
Pravum tuum; sed velle posse haud continget.
109. apostropha ad urbem
O civitas fecundior quampluribus,
Fertilitate boni, militibusque sacris!
Tuus ecce dux prudens, pius, sanctus, bonus,
Tantorum procerum erutus insidiis,
5
Peragit Dei quae sunt, tibique congrua,
Recti per cuncta tramite iudicii.
Sed, quod colonus non fui quondam tuus,
Nescio digerere quae studuit facere.
Vtinam poetas possideres garrulos,
10
Quis bona quae studuit elucubrata forent!
Quod vatibus culpa est, cares rhetoribus.
Instrue nunc pueros artibus innumeros,
Successio quidquid peraget magni patris,
Carmine multicano elucubrare ut sciant.
110. apostropha
Celebris, digne nobilis, atque
Marchio summus, duxque verendus,
Tutor cleri, plebis et altor,
Rector populi, iustus et almus,
5
Orphani et exulis irrevocandus,
Viduae solatorque benignus,
Fortuitis nunc casibus istis
Velle modestum non minuetur.
Neve fatigeris dubitando,
10
Tibimet dum infortunia crescunt,
Nam, quem colit, hunc lacerat acre
Kyrrius, aeternus, refovendo,
Pater ut sobolem recreans dulce.
Quae peragis nunc perage sempre;
15
Quae operaris modo haec operare.
Vrbs ablata tibi quoque furtim,
Tibi reddetur, iudice summo.
112. apostropha
Fervere caede nova silvas camposque patentes,
Corpora functorum pariter, lacerosque iacere,
Rustica gens quos induviis fera dispoliabat,
Atque rubere sacro spumantes sanguine rivos;
5
Fingere quemque sibi varii discrimina lethi,
Atque super gramen tepidum fumare cruorem,
Richardumque ducem gratari, strage peracta,
Militibus laetis, esses si forte, videres.
113. apostropha
Gurgite caeruleo Sequanae meat aestuantis amnis,
Et movet ingentes pelagos vaga cursitantis aestus,
Lambit odoriferas et gramine floridante ripas,
Molliter herbarumque comas lavat unda praepes ample,
5
Ipsam quum refluum torquet mare detrimenta lunae,
Detrusam retrorsum fluctibus aequoris minantis,
Eptadis officio mutantia vel crementa passum;
Vmbroso et vestiti palmite praenitente colles,
Deliciosus ager vinetaque continens honesta;
10
Cursibus undarum irriguis satis emicantque prata:
Vrbs qua percelebris nunc Rotome praenites decora,
Labentis iocundis usibus affluenter amnis,
Merce quibus varii componere foenoris queat se.
Sed munita nimis rutilas magis inclyti patricii
15
Richardi meritis et moribus undecunque iustis,
Qui virtutis inexpugnabilis almitate plenus,
Protegit, exaltat, temet regit, et fovens tuetur.
Auro plus constans, hostes fugat, obstat arguitque,
Marchio duxque, comes mirabilis et stupendus actis,
20
Praedignusque, probus, sanctus, pius et bonus, modestus.
117. apostropha
Rusticus inscitiae quamquam nostrae stylus ornet
Diversi variis generis metris opus istud,
Praevacuum nimis, indiguumque opis, artis inopsque,
Rhetoricique favi redolentis nectaris exsors,
5
Heroico potius metro pollere deceret;
Hoc lucubrata vigent quia fortia facta virorum.
Hic nam vir fortis, constans, robustus in armis,
Pacificus, bonus, atque probus, pius, ipse modestus,
Magnificus, meritus, praecelsus, nobilis, almus.
10
Inclytus, egregius, mirabilis, atque decorus.
Maximus, eximius, praecellens, magnanimusque.
Praecipuus, iustus, sanctus, humilisque, venustus.
Propitius, lenis, mansuetus, mitis, acerbus.
Longanimis, celebris, solemnis, amabilis, atque
15
Clemens, indulgens, miserens, scelerum puniensque.
Protector, censor, tutor, largitor honorum,
Prudens et sapiens, industris, gnarus, enormis,
Linguarum, diversarumque sciens regionum,
Attentus, docilis, cupidus, sitiensque bonorum,
20
Mirificus, stabilis, suavis, fidusque, fidelis.
Tranquillus, placidus, laetus, sine nube, serenus.
Iocundus, dulcis, blandusque, affabilis omni,
Facetus, felix, frugalis, iuridicusque.
Formosus, dives, locuples, et munificator,
25
Dulce caput populi, spes et fiducia plebi,
Procerus, pulcherque, elegans, forma speciosus,
Pes claudo, ast oculus caeco, baculusque labanti,
Omni sufficiens potus large sitienti,
Escae praelargae et variae cibus esurienti.
30
Pauperis, exsulis, at inopis susceptor enormis.
Protector viduae, coniux velut atque maritus,
Solator regumque, ducum, procerum, comitumque,
Dum mundo viguit; sic omnibus omnia factus,
Offecit nullis, certavit profore cunctis.
124. apostropha
Hactenus aequorei per magna negotia fati,
Dispositum variosque vicissim turbine factum,
Fortunaeque vices bifidas felicis et acris,
Vndisona vectus fluctu, surgente procella,
5
Stulticiae cecini nostrae stridente cicuta.
Profectus portum stabilem, ventisque quietum,
Sulcavi profunda nimis parvo aequora remo.
Sunt octona sacrae passim felicia vitae,
Summum corde bonum sincero emitur quibus in quo.
10
Sed mea mens tenui meditans conatur avena,
Si poterit munus quoddam captare bonorum,
Exiguae modico mercis de fenore sumptum.
126. apostropha ad Robertum archiepiscopum
Huius patricii cumulum bonitatis enormem
Praesul amande vides.
Symbola qui merito crescit bonitatis in octo
Praesul amande vides.
5
Bis quo bis scribit quae Evangelista beatis
Praesul amande vides.
Quaeque tuus genitor factis implevit opimis
Praesul amande vides.
In dicto melior quoniam nemo extitit ipso
10
Praesul amande vides.
In facto certe nullusque potentior ipso
Praesul amande vides.
Vllus nec hominum extat sanctior in meditatu,
Praesul amande vides.
15
Huc hebeti et vili scripto devenimus usque
Praesul amande vides.
Pulchra nimis ratio verborum, materiesque,
Praesul amande vides.
Thematis editio extat frivola, rustica, vilis,
20
Praesul amande vides.
Dictatu vili nunc nunc cape dulcia facta,
Praesul amande vale.
127. apostropha
Quum per mirificos magnificosque,
Cunctis Christicolis percelebresque
Richardi comitis patriciique,
Insignisque ducis, et recolendi,
5
Volvor thematibus vilibus actus:
Pars rerum melior tecta videtur,
Et torpet series nunc luculenta,
Quae iam perniciem conferet acrem,
Stulto, ha! mihimet non reserata
10
Permagni nimium munere fructus,
Tu fraudatus eris, optime lector,
Quod summum haud tetigit Musa laborem.
Heu! heu! funereos perlugubresque,
Mens praesaga necis, atque doloris,
15
Diffinire modos expavet horrens,
O res moestifera, digna taceri!
O res moestifera, plena doloris!
Quanquam dicere sit triste minaxque
Cunctis et querulum, et prodigiosum
20
Quanquam flebile sit scribere, scribam.
Scribam quod doleo, quod fleo moerens,
Ad vitam subiit qualiter iste
Dux, et patricius, et marchio summus.
Mortis limina per debita carni,
25
Coniunctus Domino perpete Christo,
Et plus ut stupeas munificatus
Vsus inque Deum estque ΘΕΩΣΙΣ.
129a.
O Fiscane sacris semper fecunde favillis,
Sanctorum cineres meritorum flore micantes
In gremio terrae conservans iamque sacratae,
Trina resplendes profusa dote salutis.
5
Olim virgineo micuisti stemmate sacro,
Quum Leodegarium servasti luce privatum,
Elinguemque sacrum, multoque et verbere caesum.
A duce Ebroino scelerum livore repleto.
Hinc mactum Christo ubertate favente loquelae,
10
Sacratae plebi iugiter Christo famulanti
Gust Gildeberta sacrae cedente rubricae,
Stemmate virgineo vario discrimine dempto,
In te succrevit virilis practicus ordo
Desudans Iesu longinquo tempore Christo,
15
Nunc rutilas merito praecelsa et nomine vita,
Strictis limitibus, quae arcta est, hinc inde coactis.
Nec per plana vehit, molitur ad ardua semper.
Haec et Apostolica est eademque. ΘΕΩΡΙΚΑ tantum,
Secessu gaudens secreto laeta perenni;
20
His tribus ordinibus digne suffulta beatis,
Σωμα sacrosanctum Ricardi, praeducis almi,
Cuius tu precibus lue purificaberis omni,
Et cuius meritis migrabis ad aethera dignis,
Ecce decussa tenes; cuius nutu viguisti,
25
Et cuius patrocinio suffulta fuisti,
Munere largifluo et cuius praecelsa vigebis.
129b. apostropha clausula huius operis
O qui finitimo disponis regmine cuncta,
Iure elementa ligans foedere complacito,
Quatinus algori crepitans calor associatus
Lege sub alterna cedit aquis et aer,
5
Grates et meritos tibi nunc sacramus honores,
Patri, cum Genito, Spiritui pariter;
Qui propriis cedis polyformia munera servis,
Fenore sub mercis quisque talenta ferat.
Iste talentorum retinens commercia quinque,
10
Graviter exercet quae data sunt sibimet.
Hic duo lucratus activis fenora causis
Se geminum gaudet iam retulisse quidem.
Debitor unius censebitur ille talenti,
Illud qui condit in luteis specubus.
15
Te quoque cunctorum discrimina discutiente,
Hic referet macti praemia iam pretii.
Quem furti et fraudis defossa pecunia damnat.
Hic luet, heu! Stygios trusus in ima rogos.
Deplorans meritis neglecta porismata poenis,
20
Aulae detrusus a moenibus placidae.
Hoc metuens ne me condemnet poena gehennae,
Anxius haerebam quid facerem titubans.
Vrget consubito moenia Northmannica tellus
Scribere, Christe, tui militis agoniam.
25
Talibus haerentem terrebant plurima contra,
Materiae gravitas, et species operis.
Cor stolidum, siccae nimium ieiunia linguae,
Vilis persona artis et opis iners.
Quodque Dei laus est labiis incompta scelestis.
30
Et quod non possem edere quae cuperem.
Et quod carminibus hic inlaudatus abiret,
Qui mihimet stolido contulit omne bonum.
Sed tua, Christe, mihi venit fiducia praesens,
Quod posses facile os vegetare meum:
35
Inque opus hoc stolidum memet connixus adegi,
Te collatore, te duce, te artifice.
Corde, voce igitur te, Rex, nunc supplico supplex,
Viribus annexis, supplice mente simul.
Vt dare quod placuit placeat captare libenter,
40
Illabens votis criminibus refluis.
Multimoda scelerum variorum mole repressum,
Affectum naevi sordibus ast stolidi,
Invitam miseram me quina decennia versant,
Et formido premit supplicii Stygii.
45
Me quoniam memini gessisse haud quid bonitatis,
Et tanti spatio temporis utile nil.
Haec me non stimulant, et mentis ad ima remordent,
Affligunt, cruciant, dilaniant, lacerant.
Sed tu, Cunctipotens, nostrae spes vera salutis,
50
Ordo cluens rerum quaeque vigentque latent,
Me lapsum releva, vitii me sordeque purga,
Praesenti macula et exue praeterita.
Immunem culpae, regum Rex, redde futurae,
Vt mundus valeam te resonare Deum,
55
Quem tua connexis iubilat plasmatio bombis,
Quaeque vehit tellus, quae polus atque tulit.
Quae fovet aequoreus diversos gurges in usus,
Ast aer volitans ** [alite?] plumigera.
Quumque tui fueris iudex in numine Patris,
60
Supplicium reprobis, praemia dansque probis.
Et me olidis vinctum cum spexeris eminus haedis,
Hic mihi nam spondent heu monimenta mei.
Candidulos memet quam primum transfert in agnos;
Coagnus dexter eam velleris Almiflui,
65
Quintini meritis merito super aethera noti,
Cuius inutilis sum servulus et famulus.