Walterus Spirensis Scolasticus 5

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1937-39

Altre sezioni


Interea fragilem dum nota per oppida lintrem

Flectere litoreasque iuvat deradere cautes,

Ardua nec summi consurgunt carbasa mali,

Ethesiae pereunt, perit inreparabilis hora,

5

Et vereor, meditata mei ut vestigia cursus

Impediant subitae concreto flumine crustae.

Ergo age, fida, meos inpelle, sororcula, nautas,

Tuque, cui nostrum commisi in litore clavum,

Erige confractos felici robore contos,

10

Vt, cum primus iter ponti suffecerit auster,

Inveniat promptum securo remige lembum,

Et nos ad pugnam ripae ulterioris in actam

Diducti memorem reveamus ab hoste triumphum,

Quem simul unanimes Christo vicere sorores,

15

Quae pelagi clavo tuta statione locato

In primis cultum flocci fecere deorum;

Hinc pro amore Dei nudatae veste timoris

Feminei et calamum sexus cum stemmate vultus

Oblitae fragilis malunt problemata mortis.

20

Sed quoniam princeps illinc efferbuit ira,

Rore refrigerii ficturae pocula regi,

Quae tamen inmensum cumularent caumatis aestum,

Ipsius facilem purgabant talibus aurem:

"Non opis est nostrum violare sacraria regum;

25

Sed si nostra tuos conducant immola divos,

Insternat totas festalis oliva plateas,

Assit et emeritos solvens plebecula tauros,

Dignior horrendis mactetur ut hostia fanis."

Protinus exclusa collecti turbinis umbra

30

Haec citius dicto parat omnia regius ordo

Ignorans vacuos sua tollere gaudia ventos;

Votaque barbaricis cum sistrum indiceret aris,

Casta puellaris animi concordia sanctum

Haut oblita modum divinae relligionis,

35

Ante diabolico quam ferret tuscula templo,

Carceris exiguam dissolvens rite fenestram

Impulit intentum precibus hac voce magistrum:

"Serve dei, invalidas propius res aspice nostras

Et crucis ingenuum nobis impone sigillum,

40

Ne nos ad veterem deducant idola pestem,

Quam semel in nobis abolevit chrisma salutis."

His dictis soliti repetebant culmina templi,

Atque ubi disclusis patuerunt limina valvis,

Hunc statuis primum surrisit yronia versum:

45

"Indigetes divi, nostrae succurrite voci!"

Sed cum nulla suis offerrent numina verbis,

Ne sopor aut opera faciles obtunderet aures,

Tegnam molita discincta veste Nicea,

Viribus et palmis fide subnixa sororis,

50

Colla Iovis laqueo pessum dedit. Inde columnis

Idola marmoreis incassum fulta deorsum

Praecipitat nullis ultra iam debita divis

Et tandem infractis illorum vultibus infit:

"Ferte pedem miseris, si nomina magna velitis."

55

Curritur ad regem; collisio sacra deorum

Narratur facinusque simul cum compote fertur.

Ille gemens orba non discordante leaena

Turbatusque genis ira dictante profatur:

"Euhoe, magnificis acies malefida sororum

60

Numinibus sine iudicio dignissima mortis

Exicio! Non haec pepigistis foedera mecum.

Ergone supplicium pro voto in templa tulistis?

Haut impune quidem; vestrae exemplaria poenae

Christoforum nostris debent adducere fanis."

65

At germana fides precioso nomine mortis

Audito rabidam sic principis excitat iram:

"Anne tuis ullam tribuant spem numina rebus

Feminea turbata manu? Iacet augur Apollo

Cum Iove, et incassum tenet intestina sacerdos

70

Non impar mutis, quibus offert munera, saxis."

Nec mora; compedibus Aquilinam stringere ferri

Praecipit et grandem pedibus nexisse molarem,

Vt sic in rigidae ramos suspensa catastae

Exueret miseros lapsis compagibus artus.

75

Illa autem tantis haut quaquam territa monstris,

Sed flectens aegras prona cervice fenestras

Sic tetigit facilem divini militis aurem,

Qua sol pallidulam penetravit carceris umbram:

"O benedicta meae spes atque refectio vitae,

80

Me committe tuo superanti saecla patrono,

Pro quo martirii gratam portabo coronam,

Hostia digna suis ut te duce deferar aris."

His effata modis superae magnalia vocis

Audiit: "O nostrae thalamis dignissima cenae!

85

Terrea sideream solvent tibi vincula portam;

Namque ego te dextris inducam, filia, septis,

Qua lupus inbelli non sollicitatur ovili

Et paradisiacos perpes tibi gratia campos

Floribus auricomis plenos vice muneris offert."

90

O qui stelliferi vestigia colligit agni,

Cuius amor vitam, pacientia parturit aulam,

Aulam cunctorum nebula fugiente iocorum!

Quid tardas fragiles impellere, psaltria, cantes?

Tange, soror, liricas arguto pectine cordas,

95

Euphoniae ut moduli sua pipent cantica regi,

Cuius amica manus abolens per vulnera vulnus

Totaque primaevi solvens contagia morbi,

Vt modo, lacteolam revocare mapalibus agnam

Nititur, ut tantae scapulis invecta magistrae

100

Non ruat in saltum saciem factura luporum.

Gloria, Christe, tibi et sancto cum pneumate patri,

Qui facis, ut per te tua formula cursitet ad te.

At madefacta genis de sorte Nicea sororis

Emisit talem supplex ad sydera planctum:

105

"O qui naturis socialia foedera nectis,

Vt non dissideat, quicquid tua norma catenat,

Humanae prolis precibus si flecteris ullis:

Ne sine germana vitali perfruar aura

Atque ingrata meae ducam solatia vitae,

110

Me dignare tuo secum sociare sacello,

Vt, quibus una fides fuerat viventibus, una

Sorte salutiferum componant ultima casum.

Anne mori vixisse putem, si mortua cernam,

Qui mihi lucigenae dederit spiracula vitae?

115

Sed quae Christicolis fuerit communio mortis,

Cum mors ipsa sibi vivo sit mortua Christo?

O sopor et requies, quam qui mercabitur, haeres

Pinguia magnifici retinet patrimonia census,

Clamitat ut nobis David psalmodia regis."

120

Fletibus interea dum talibus inficit ora,

Ducitur ad regis vultum secura timorum.

Qua visa haec lepido trutinavit verba palato:

"O mihi natarum dulcedo, Nicea, mearum,

Anne sapit veterem lethargica passio cladem?

125

Respice, quanta tuam vicerunt fata sodalem,

Et ne te simili deducat thessera sorti,

Consiliis resipisce meis templisque litato;

Quod si magnorum spernes holocausta deorum,

Iupiter ulcipotens mihi vivat et augur Apollo,

130

Pro merito sceleris persolves debita mortis.

Tandem flecte tibi cuiusvis numina divi,

Vt secura suae reddantur membra saluti

De manibus surrepta meis." Sic verba repressit.

At benedicta dei vernacula fluctivagorum

135

In tegetem fidei comportans arma timorum

Puppibus et plexas imponens laeta coronas

Huic, qui se placidae hospicio prohibebat arenae,

Micius ut potuit, princeps proreta, respondit:

"Vndarum nimiis multum contusa procellis

140

Ventorumque minas satius perpessa furentes

Nunc primum tuta navim statione locavi,

Et cum pace bona fugientia deprecor arva,

Dum liceat fractos reparari robore contos.

Quod si litoreis vetitor consistere campis

145

Et sedet, ut tumido committens vela profundo

Rursus Scylleae summergar fluctibus irae

Atque Cianeis obducar naufraga saxis:

Nec volo nec possum tibi compensare duellum;

Malo mori atque necem placida pro sede pacisci,

150

Vt tandem gremio pociar telluris amatae;

Namque minas tormentorum nullabo tuorum

Spirantes vitam loeto fugiente sub umbram."

Horruit immitem talis fiducia regem.

Ac velut incurva scrutatus viscera falce

155

Volvendo, quanam facti ratione puellam

Figulus irarum compesceret, utque fluentem

Nequiciae testam fumo solidante probaret,

Mirandi sceleris opifex innectere vinclis

Brachia cum pedibus iubet et per singula dentes

160

Expelli, ne forte suis edentula dictis

Obiiceret vacuas udo modulante loquelas.

Ipsa autem nullis Christo duce tacta procellis,

Quandoquidem iam fixa suum tenet anchora portum,

Clamitat: "Haec dulci mellescit poena sapore.

165

O utinam nostris maiora piacula membris

Inferri iubeas, dum tu tamen illa moleste

Sustineas vacuos vento cribrante labores;

Nam qui forte meam vinxit sub litore proram,

Me cinget nitidis sedato turbine gemmis.

170

Et quid, si modico me territat undula motu?

Laeta quidem et minimi interitum non passa capilli

Ibo libens, quo me proprius praecesserat auctor,

Et ridebo tuas elata voce querelas."

Finis erat fandi; sed nulla piacula regi

175

Sufficiunt avidam plene fultura Caribdim.

Ecce aliud parat horrendum et mirabile dictu

Praestrigium cunctisque pio de corde gemendum.

Ne mirare, meas cur pulset ineptia venas,

Fida soror, lacrimisque sinus madidetur obortis;

180

Nullum etenim tam dura tulit natura petrarum,

Cui haec fando gremium non humectet rima genarum.

Nam dum tanta ferum terrerent proelia Cacum,

Robora mirifici componere iussit acervi

Lividus, ardentem plus incensura caminum.

185

Sed lutulenta suum non destitit orca sonorem;

Raucet enim fluvido non cocta fidelia limo.

Iamque vaporiferae pulsabant aethera flammae,

Involvitque diem picea caligine fumus:

Ergo Nicea suae recolens emblema coronae,

190

Quamvis dura suas arcerent vincula palmas,

Laeta tamen trepidae scandebat culmina pyrae,

Vtque inter medias nudato corpore flammas

Constitit, ignivomo nullatenus icta tepore,

(Namque rogi nimium Theosebia depulit aestum),

195

Primo divini meditata silentia voti

Ardua dulcisono percussit sidera plectro:

"O qui Christicolas tui fomitis igne serenas,

Fons salientis aquae, quam si quis traxerit ore,

Vivet in aeterni tecum munimine regni,

200

Tu precibus miserere meis, ne peste rogali

Exhilaret tristem contracta cuticula regem;

Sed quia nostra tuam cupit ancillatio peltam,

Extinguat calidum roris conspersio fumum

Maturata tribus pueris in acredine mortis,

205

Qui cantare tibi septemplicis orbe camini

Non cessant, merito cui flectitur omnis imago."

Ecce aderat praesens superis de sedibus index,

Cuius roriferae subsidens grummula dextrae

Depositum fidei nocuo subtraxerat igni,

210

Et fusura suum tibi, Christe, Nicea cruorem

Exiluit tepidas confuso principe flammas.

Stat rationis inops rodensque silentia secum

Et tandem ad gladii capulum confugit acuti,

Vltima quae rabido superest medicina furori,

215

Haut aliter quam velivoli per cerula ponti

Navita ducturus fragili moderamine lintrem

Valde nobilium ditatam mole gazarum,

Ac si forte poli faciem contristet Orion

Omnia nimboso disturbans aequora vultu,

220

Cum iam per tumidos volitant commercia fluctus,

Quae iactura gravis summersit naufraga saxis,

Fertur inops miserasque premens in pectore curas;

Quod superest, magni succidet robora mali

Sicque volens pavidae lumen defendere vitae

225

Annabit medicum palmarum remige portum.

Quid tibi, saeva tygris peiorque furore leonis,

Vipera multorum capitum, moliris acerbum?

Vt redeat baratro, quod Christus vexit Olimpo,

Atque diabolicis succedat ut hostia templis,

230

Pro quo grata fuit pastoris victima templum?

Frustra securas meditantur retia dammas;

Nam semel elapsum vitabit belua nodum.

Ergo Nicea suum stricto mucrone lanistam

Opperiens recto minitantem vulnera talo

235

Execrata solum suspirat scandere celum

Et iam perpetui bellum factura triumphi

Martyrium capitale subit comitata sodalem.

Ecce simul capta dominantur in aethere palma

Pro reditu summo referentes vota patrono,

240

In cuius portu validam fixere saburram.

His signis circumfusi pars maxima vulgi

Ad reducem conversa fidem sic ora resolvit:

"Omnia Christicolum decantent secula regem,

Sub cuius clipei munimine tanta tyranni ...

245

Summa licet, caruit, dum pugne gloria cessit

Invalidae manui parium hoc ducente sororum."

Nos etiam meritas tibi, Christe, dicabimus odas;

Magnus enim in magnis cum sis, mirabile donum

In minimis clarae fidei tradux operaris.

250

Ergo patri summa καὶ ὓῳ cum pneumate doxa!