Vota serena tibi, Ihesu bone, reddere uoui;
Offero nunc eadem uota serena tibi.
Vita beata meis, rogo, crescat in actibus aegris,
Moribus ac uigeat uita beata meis.
5
Legis amore tue mihi da mala spernere certa;
Da bona cuncta sequi legis amore tuae.
Fulgida castra poli tecum laetantur in astris
Et mihi succurrant fulgida castra poli.
Sint memores miseri, quibus est habitatio caeli;
10
Quem peccata grauant, sint memores miseri.
Te mihi propitium faciant in tempore mortis
Iudiciique die te mihi propitium.
Auxiliare tuo peto, Christe benigne, misello
Seruoque in cunctis auxiliare tuo.
15
Nomen habere bonum lauacri cui in fonte dedisti,
Annue et in caelo nomen habere bonum.
Versibus ecce cano, scriptis quae tradita legi,
Et dominum in sanctis, uersibus ecce cano.
Soluite uincla meae, sancti, rogo, tarda loquelae,
20
Post mortemque animae soluite uincla meae.
Aecclesiae gestis hoc quondam legimus actum
Quod sanctus domini Bonefacius ordine quartus,
Romanam postquam rexit Gregorius urbem,
Caesareum solium Focatis adiuit, et ipsum
25
Postulat ut templum famosis moenibus amplum
Romuleum donaret idem benedicere Christo,
Quod, quia cunctorum fuerat cultura deorum,
Pantheon pridem uanis sermonibus idem
Gentiles solito uocitabant nomine falso.
30
Ille fauens uotis statim praeceperat ipsum
Daemone mundari, Ihesu Christoque dicari.
Tum uir apostolicus, sancto spiramine fretus,
Spurcitiam excludens, simul omnia et idola pellens,
Consecrat ecclesiam Christi genitricis et illam
35
Martyribus statuit communiter omnibus almam,
Quatinus exclusa mortis Satanaeque caterua
Agmina sanctorum templo colerentur in illo
Plebsque dicata Deo ueniens cum supplice uoto,
Incipiente suum gyrare nouembre recursum,
40
Sicut et in domini natale solebat, in ista
Solueret almifico mentis libamina Christo,
Atque ab apostolico Petri cognomine domno
Rite celebrata pulchro satis ordine missa,
Omnibus ac uotis humili cum corde peractis,
45
Vnusquisque suam gaudens remearet ad aedem.
Ergo frequentato tali feliciter usu
Romanae aecclesiae Christo sanctisque dicatae,
Religione pia uastum crescente per orbem,
Antiqui statuere patres hoc rite tenendum,
50
Hoc et in aecclesia generaliter esse colendum,
Quo praefata dies, anni remeante recursu,
Omnibus et celebris celebretur et inclita sanctis.
Hac, inquam, lucente die lustramine claro,
Gloria sit cunctis, honor et memoria sanctis.
55
Et quia diuersis uita est haec dedita curis,
Quicquid in humanis toto minus actibus anno,
Sanctorum festis crebro occurrentibus almis,
Perficeretur, ea ualeat persoluere quisque,
Quatinus illorum meritis ad celsa polorum
60
Translati, mereamur ibi sine fine beari.
Nunc igitur, fratres, primum nos condecet omnes
Glorificare pium, benedicere semper et ipsum
Ac laudare Deum, sanctos qui condidit omnes,
Maiestas mansit, manet ac per saecula cuius
65
Per quem subsistunt quaecumque elementa patescunt
Et quaecumque latent, ipso moderante, cohaerent,
Quique creaturae caeli pelagique solique
Cunctorumque simul quaecumque creantur in illis
Alpha manet semperque fuit fons finis et est ω.
70
Hinc quidam prudens depromit talia dicens:
"A domino est omnis sapientia iure creantis,
Cum quo in perpetuum fuit, est, erit atque per aeuum.
Alta poli uel lata soli uel mersa profundi
Quis dimensus erat, solus nisi conditor idem?
75
Quis pelagi bibulas numero conclusit arenas
Aut pluuiae largas, animant quae semina guttas
Atque dies saecli plures ab origine mundi?"
Ipse quidem trinus haec omnia nouit et unus,
Omnia dinumerat, mensurat et omnia prestat
80
Qui rotat astriferum rapido cum turbine caelum
Atque sua magnum penetrat uirtute profundum.
Hoc sacer egregius, hac uersificator et ille
Sedulius, noster nitido sermone magister,
Considerans scribit, iubilans qui talia dicit:
85
"Qui stellas numeras, quarum tu nomina solus,
Signa, potestates, cursus, loca, tempora nosti".
Hoc uas electum cernebat apostolus atque
Viribus humanis hoc inscrutabile, sancto
Flamine praeuentus, loquitur cum talia Paulus:
90
"O quam celsa Dei manet omnipotentia summi!
Diuitiae o quales, simul o sapientia qualis!
Cuius iudicium poterit quis prendere rectum
Praeualeatque uias inuestigare supernas?
Quis sensum domini cognouit ab ordine saecli
95
Consuluitue sibi quisquam tunc conscius illi?
Aut quis primus ei dedit ut reddatur et illi?
Nunc quoniam ex ipso perque ipsum, sunt et in ipso
Omnia, semper ei sit gloria perpes in aeuum."
Splendida quam felix Iesse est et florida radix,
100
Post dominum regina sedens, pia uirgo Maria!
Ipsa Dei nostri mater ueraciter extat,
Quae de se uerbum genuit patris incarnatum.
Abrahae patris excelsi de semine nata
Deque tribu Iuda soboles feliciter orta,
105
Clara Dauid de stirpe sacra micat ecce Maria.
Filia Hierusalem, haec est et uisio pacis,
Sancta parens, ancilla Dei, miseratio cosmi,
Stella maris, regina poli, benedictio saecli,
Sponsa Dei, dilecta Dei, reparatio mundi.
110
Conditor hanc templum, Christus sibi condidit amplum,
Amplum ut, quem inmensum terrae pelagique polique
Non capiunt, sed eum metuant ac semper adorant,
Haec innupta sua dominum portaret in aluo.
Spiritus hanc sanctus sibi condideratque sacellum,
115
Cuius obumbratam carismate nouimus illam.
Vtque columba nitet speciosa per omnia simplex,
Pulchra ut luna etiam, dilecta et splendidus ut sol,
Damna fugans Euae, reparans exordia uitae,
Ianua caelestis, decus et caput integritatis,
120
Ortus conclusus, semper conclusus et ortus,
Viuarum puteus, fons et signatus aquarum.
Multiplicatur enim, uernans ut libana cedrus;
Germina pulchra gerit, florens ut candida palma,
Inque domo domini fecunda uirescit oliua,
125
Primaque de numero prudentum uirgo pudica,
Corpore, mente, fide, radians, praeclara, decora,
Praeceptis parens et uirginitate refulgens,
Credita perque sibi mysteria caelica cauta,
Semper in aduersis conseruans foedera pacis,
130
Compaciendo gemens, Christi cruce saucia merens.
A patribus sanctis olim typicisque prophetis
Haec praedicta fuit, tacitis signata figuris
Atque sigillatis per mystica uerba loquelis.
A domino missus paranimphus et angelus ille
135
Hanc Gabrihel mirans et eam uenerando salutans
Inquit: "Aue, praecelsa Dei quam gratia complet.
Est dominus tecum, sed plus quam corpore mecum,
Interius mecum, sed mente et corpore tecum.
Tu benedicta Deo, tu sola per omnia sancta,
140
Omnibus in mundo mulieribus una stupenda,
Ecce Deum paries, hominem<que> puerpera gignes,
Nomine ueridico quem tu uocitabis Ihesum,
Ipse suam quoniam saluabit in aethere plebem."
Credula corda parans, inquid castissima uirgo:
145
"En ancilla Dei; sint haec quae dixeris in me".
Concipiensque fide, pariens et gaudia uitae,
Permansit quod erat, coepit quod non erat esse,
Virgo parens, innupta manens, sine dogmate pollens,
Aurea porta Dei, dignissima purpura Christi.
150
Virgo manet, quae uirgo fuit, quae uirgo manebit.
Qui pius inmensum caeli regit undique gyrum,
Haec benedicta sua felix inclusit in aluo.
Qui mundum proprio totum tenet atque pugillo,
Inuoluit pannis hunc uirgo beata Maria.
155
Qui totum ex nihilo mundum formauerat istum,
In cruce suspensum cernit ueneranda Maria.
Maiestate polo numquam qui defuit alto,
Hunc ascendentem super omnia culmina caeli
Conspexit gaudens semper benedicta Maria,
160
Ipsaque postremum meruit conscendere ad ipsum
Quem mundo genuit, uitam sine fine perhennem
Cum patre qui uiuit, cum sancto et pneumate regnat,
Trinus in aeternum, Deus usus et omne per aeuum.
Quique superna sibi statuens pius agmina caeli
165
Condidit ad laudem propriumque ea fecit honorem,
Vt laudent tales illum sine fine cohortes.
De quibus alta loqui nec non caelestia fari
Causa monet, natura pauet, cor, lingua nec audet,
Hoc quoniam soli tantummodo constat et ipsi
170
Compertum notumque Deo qui condidit illa,
Qualiter illorum sistat natura sacrorum
Spirituum, iugiter sibi qui famulantur et adstant.
Sed tamen eloquii sacri testante relatu,
Nouimus esse nouem per quos sua conditor explet
175
Iudicia, ordinibus separes ac partibus aequis
Angelicos adstare choros summum ante tribunal,
Et maiestatem deitatis habere perhennem
Ante oculos et eam iugiter laudare merentur.
O Michahel, summi princeps archangele Christi
180
Teque tuosque choros, o quam lux splendida lustrat,
Angelicos sanctos archangelicosque ministros!
Splendens inde thronos sequitur dominatio summos.
Tum proceres sistunt, praeclaro et lumine fulgent.
Atque potestates miro splendore potentes
185
Stant et uirtutes propria uirtute cluentes.
Agmina sunt cherubin quem candida dogmate plena,
Incedunt seraphinque ardentia luce corusca!
Hinc alii ex illis haec ad mortalia missi
Perueniunt et quaeque uolunt mysteria pandunt.
190
Agmina quin etiam quaedam caelestia ad illud
Condita sunt tantum, quo signa frequentius addant.
Sunt alii proceres et ea uirtute potentes
Vt praesint aliis et dent praecepta beatis
Spiritibus, quo celsa Dei secreta ministrent.
195
Sunt alii quos summa Dei sic gratia firmat,
In quibus ipse opifex aequo moderamine simplex
Praesideat, per eosque suum terrore tremendum
Compleat examen nec non laudabile numen.
Sunt alii tanto perfectius undique clari
200
Quanto cernentes dominum uicinius adsunt.
Sunt quoque, sunt alii tanto deitatis amore
Feruentes ut semper eis herentibus illi
Hos inter dominumque deum nil diuidat umquam.
Hunc iugibus cupiunt uotis, speculantur et adstant
205
Et quo plus cernent, tanto feruentius ardent.
Inque diem semperque diem noua cantica cantant,
"Sanctus, sanctus" ei proclamant "sanctus" et illi
"O Deus, o sabaoth, dominans dominantibus, o rex
Sunt pleni uirtute tua caelique solumque.
210
Semper in excelsis tibi laus et osanna canantur.
Alleluia pium reboent tibi corda piorum."
Talibus atque aliis, ut diximus, aurea regni
Angelicis decorata choris micat aula superni
Hocque beatorum miro moderamine constat
215
Spirituum, quos ipse Deus sibi conditor orbis
Constituens stabiliuit eos ab origine mundi,
Sic ut in aeterni subsistant tempore saecli.
Omnibus his, fratres, sublimibus atque decoris
Coetibus angelicis, sicut praediximus ante,
220
Haec rutilat festiua dies et lucida fulget
Omnibus et uotis semper benedicitur illis.
Sed fragiles ut testa homines nos ecce pusilli,
Vermiculi, cineres, puluis, caro, terra, fauilla,
Cum de secretis loquimur caelestibus ista,
225
Nature nostrae modulum transcendimus omnem
Talibus et uerbis excessimus infima carnis.
Interea nunc tanta loqui cessemus ad horam
De excelsis sanctis caeli uirtutibus illis
Et coram domino qui condidit omnia summo
230
Plorantes gemitu, proni cum supplice fletu,
Peccati maculas lacrimis tergamus amaris,
Et tota uirtute choros properemus ad illos,
De quibus hic loquimur, nobis ut perpete Christus
Prestet ad illorum consortia tendere sancta
235
Ac simul aeternae contingere gaudia uitae.
Auxilio Christi tamen et munimine freti,
Incipiamus adhuc aliquod perstringere uerbum
De tali tantoque die, festiuus adest qui
Non tantum superis, paulo ut praemisimus ante,
240
Ciuibus angelicis, sed et omnibus esse dicatus
Constat terrigenis, quos undique partibus orbis
Conditor elegit uitae praesentis ab ortu.
E quibus antiqui fulsere ab origine primi
Moribus egregii patriarchae rite uerendi,
245
Ducentes uitam cum religione modestam,
Quique prophetarum sancti micuere parentes,
Germen apostolicum surrexit et inde beatum.
Nomen in aeternum manet ac memoria quorum,
Sunt quoniam grati dominoque per omnia digni,
250
Praeclarique fide, pollentes hospite mente,
Sensibus astuti, sapienter in actibus usi,
Diuitiis pleni, reparantes germina mundi,
Iustitia insignes, spe firmiter et gradientes,
Praeceptis humiles, data iura superna tenentes
255
Et promissa Dei cum credulitate sequentes,
Hospicio ciues qui suscepere supernos
Et dominum facie ad faciem persaepe uidentes,
Consilio cauti, uictores scamate forti,
Mundum felices regni sceptrumque regentes.
260
Posteritas quorum numero crescente nepotum
Non cessauit ouans, donec nascendo coruscans
Filios altithroni, qui spes est unica mundi,
Saluator Christus, uelamine carnis opertus
Atque per intactam procedens uirginis aulam,
265
Hac eadem sexta ueniens aetate caduca,
Humano generi clemens succurreret omni
Atque sibi totum rex regum subderet orbem,
Primatum retinens, in gentibus undique praesens,
Calcatis collis propria uirtute superbis,
270
Cuius adest toto nunc plena monarchia saeclo,
Omnibus imperitans ac perpetualiter extans.
Hos sequitur laudanda piis electio cunctis
Sancta prophetarum diuina archana uidentum,
Cum quibus est dominus mysteria magna locutus,
275
Ostendens illis uerbi secreta profundi, ut
Quae uentura forent tanquam praesentia nossent,
Caelitus amati simul et praedicere possent,
Praelati populis et regibus atque tyrannis
Iustitiae merito palamque futura loquendo.
280
Ex illis alii materno in uentre creati
Fulsere electi, coram dominoque beati
Sunt alii pueri iuuenesque senesque prophetae,
Sanctificante Deo, meritoque et nomine sancti
Notitiaeque Dei per crebra affamina noti.
285
Quique fide pleni, deuoto et pectore summi
Extiterant, quibus haec aderant: industria sollers,
Ingenium excellens, exercita, casta, uigil mens,
Disciplina sagax, sancto meditamine pernox,
Intrepidum mortisque metu cor caelitus audax.
290
Afflixere reos per uerbera saeua tyrannos.
Sacrilegos strauere uiros flamma ignis adustos.
Caelum frenatis clauserunt imbribus atris,
Parcentes iterum reserarunt ore potenti
Et solo sermone solo dant largiter imbrem.
295
Plangentes lacrimis populi peccata profusis
Seque opponentes, feriat ne poena nocentes,
Addentes aliis miracula plurima signis,
Effulsere, hominum curando infirma iacentum,
Mortua et extincte reuocantes corpora uitae.
300
Christique insignem de uirgine natiuitatem
Atque crucem reditumque suum de morte coruscum
Nec non ascensum super ardua regna polorum,
Pneumatis aduentum supero de cardine lapsum
Iudiciumque <Dei> finito tempore mundi,
305
Omnia ueriloquis haec praedixere loquellis.
Hos domini tales nequaquam fulgida uates
Ista dies separat, celebris quae sancta coruscat,
Consortes sed iungit eos splendore uenustos
Et simul in caelo florentes perpete regno.
310
Nos ergo, fratres, sanctos ab origine patres
Antiquos, celebres, animi uirtute potentes,
Quos legem ante pios, sub lege et nouimus almos,
Scriptura monstrante sacra per singula gesta,
Idcirco paucis depromimus ordine uerbis,
315
Clarius ut liqueat, sit quam festiua dies haec,
Cum liquido cunctis, ut credimus, inclita iustis
De quibus haec loquimur, sine fine corusca dicatur.
Nunc iuuat ymnidicam paulatim uertere musam.
Nunc ueneremur eos simplo modulamine sanctos
320
Quos a peccato pariterque errore paterno,
Adueniente nouo desursum lumine lapso,
Ecclesia gignente, lauit babtismatis unda,
Mundauitque boni fusus cruor in cruce Christi.
Quorum sunt oculi per saecula cuncta beati,
325
Cernere qui Christum meruere in corpore natum
Et manibus mundis hunc et felicibus ulnis
Adtrectare Deum, per quem consistere mundum
Nouimus et totum baratri de fauce redemptum.
Hos inter claros radio splendente ministros,
330
Phoebi uicinum pandit ceu Lucifer ortum
Finitis tenebris tetra et caligine noctis
Sic incarnatum mundo iamiamque futurum
Praecurrens dominum, sacra et de uirgine natum,
Clarus adest uates sanctus Babtista Iohannes,
335
Et plus quam uates, felix et nominis heres,
Gratia quem domini re magnificauit in omni.
Nam gerulo narrante fuit conceptus eodem
Quo praedicta fuit Christi incarnatio sancta.
Et pro collato tali sibi munere summo
340
Pro multisque aliis quae nunc edicere longum est,
Primatum tenuit, baptismate, dogmate lucens.
Qui Christum domini tollentem crimina mundi
Non solum uerbo, sed et indice prodidit ipso.
Quo mulierum inter natos non prodiit alter,
345
Christo teste, prior, meritis aut nomine maior.
Quem praecursorem dominus sibi iure fidelem
Praeconemque simul iudex in carne futurus
Elegit ueniens altissimus atque prophetam,
Se quoniam mundo necdum progressus ab aluo
350
Prodidit exultans, gestu quodamque salutans,
Et descendentem manes inuisere propter
Electorum animas hunc idem sanguine fuso,
Sacro et martirio praeuenit honore colendo.
Huic domini athletae, summo Christique prophetae
355
Concordat numerus duodeno sole coruscus,
Agmen apostolicum quem consecrat ordine sacrum
Huncque quater ternum collustrat terque quaternum.
Atque ideo certis dimensum partibus orbem
Per duodena regit mundi sol aureus astra.
360
Primus adest quorum stabili fundamine morum
Pastor et haud anceps Christo sub principe princeps,
Petrus in orbe caput, magne lux aurea Romae,
Primus apostolicae prelatus in axe coronae,
Primatum retinens et primus in ordine gaudens,
365
Clauiger aethereae dominans et ianitor aulae.
Et quoniam nimio Christum dilexit amore,
Est sibi libertas tanta et collata potestas,
Vt quodcumque uolet, terra caeloque retentet
Et quodcumque uolet, terra caeloque relaxet.
370
Qui sic nos foueat, caeli quo limina pandat,
Sic herebum claudat, caeli cor limina pandat.
Quem sequitur magnus sanctusque per omnia Paulus
Et uas electum, diuino dogmate plenum
Credentumque alacer rutilans sermone magister.
375
Hi simul adiuncti proceres in amore superni
Aecclesiam geminae fundantque uehuntque columnae,
Vnius atque duae fulgent pietatis oliuae,
Ante Deum stantes, meritis et ubique micantes,
Claudere qui caelum possunt et nubibus altum
380
Nec non et portas uerbo reserare supernas,
Sunt quorum factae caeli claues quia linguae,
Vt quaecumque uelint socialiter omnia possint,
Hos propter meritum facientes scandere caelum,
Illos pellentes, istis et praemia dantes,
385
Aethere coniuncti, fraterno munere compti
Et simul aeterna clari per saecula palma.
O piscatorem sincero corde fidelem,
Cui non curator, uilis sed praefuit actor!
Hunc genibus flexis rex ecce uolutus adorat
390
Imperiumque regens Petri uestigia lambit.
O praeclara duo lucentia lumina mundo,
Gentibus in cunctis spargant quae semina lucis,
Finibus et cunctis geminant quae foedera pacis,
Excelsa in caelis, radiantia et undique terris!
395
Quorum rite diem celebramus honore meantem
Vt, per quas superae cognouimus abdita uitae,
Et per eos regnum caeli capiamus amoenum.
O quam perspicuo radians splendore refulget
Coetus apostolicus, niueo candore uenustus!
400
Lumine qui uero uitam spirante perhennem,
Perlustrant totum quadro sub cardine mundum,
Et quos a primis uirtutibus atque nouellis
Signorum gestis, Christo faciente, patratis,
Ad rudis ecclesiae fundamina sacra tenelle
405
Atque nouae fidei credentum mente locanda,
Sola boni diuina Dei sapientia summi,
Prisca, futura uidens, praesentia et omnia cernens,
E cunctis hominum natis quos gesserat orbis
Elegit comites, tanto rumore uolantes
410
Vt sonus illorum terram transiret in omnem,
In fines terrae uerba et simul orbis eorum.
Qui uiti uerae plena bonitate refertae,
Palmitis exemplo, iunxerunt pectora Christo,
Germina sunt quorum uernantia semper in aeuum.
415
Est quibus ipse Deus dicens haec uerba locutus:
"Vos estis mundi lux, fulgida luce perenni.
Non ualet abscondi ciuitas in monte locata,
Nec modio accensam subponant nocte lucernam,
Hanc sed flammiferam faciunt gestare columnam,
420
Luceat ut cunctis obscuro tempore noctis.
Sic lux uestra micet coram mortalibus ardens,
Vt cernant bona uestra opera, et pia gesta uidentes
Glorificent patrem uestrum super aethra tonantem."
Rursus ait: "Non dico meos uas iam fore seruos,
425
Quid faciat dominus nescit quia seruulus eius.
Vos autem dixi pandens hoc rebus amicos,
Quod quaecumque meo noui patre uerba loquente,
Haec uobis feci generaliter omnia nota."
Quos etiam tanto donauit munere linguae,
430
Vt quaecumque solo lingua nectente ligarent,
Haec simul in caelo maneant sine fine soluta.
Et rursum ueniens saeclum quo iudicet omne,
Hos consessuros secum praedixerat idem
Esse super sedes duodeno iudice claras
435
Iudicioque orbem pariter discernere totum.
Talibus egregiis, ut credimus, ista patronis
Emicat alma dies, quibus est subiecta refulgens.
Pangere candidulos nunc incipe, lingua, triumphos.
Etsi grandisonam nequeas aperire camenam,
440
Attamen exiguo contenta canore resulta,
Pro moduloque tuo quamuis raucissima canta,
Et quod apostolicum sequitur uenerabile culmen,
Martyrii resona nunc insuperabile nomen,
Martyribus totum quoniam florescere mundum
445
Constat et astriferum sanctis splendescere caelum.
Sanguine qui fuso, laniati et corpore toto,
Nomine pro Christi tormenta et maxima passi,
Laude triumphali uicere pericula mundi.
Quorum sunt alii secti ferroque perempti,
450
Ignibus ast alii flammaque uorante perusti,
Sunt flagris alii seuissima uerbera passi,
Vectibus atque alii duris per membra forati,
Sunt crucis atque alii suspendia plurima passi,
Ast alii pelagi per uasta pericula mersi,
455
Sunt alii et uiui crudeliter excoriati,
Sunt uinclis alii manibus pedibusque ligati,
Organa sunt linguae quisdam priuata sonore,
Grandine saxorum sunt obruta membra aliorum,
Afflicti gelidae quidam per frigora lunae.
460
Sunt aliique fame cruciati nocte dieque,
Truncatis alii manibus spectacula facti
Et caesis reliquis Christi pro nomine membris,
In populis nudi gessere obprobria mundi.
Hi sunt uictores animoque in scamate fortes,
465
Nomine felici dominique uocantur amici,
Iussa tyrannorum quoniam spreuere reorum,
Et modo perpetua laetantur in aethre corona,
Accipiunt palmas nunc et sine fine laborum,
Hic quia fundati fuerant fundamine firmo
470
Et stabili petra Christo super omnia firma.
Militibus sanctis de talibus ubere fletu
Ingeminans gemitum conpunctus apostolus inquit:
"Sunt alii sancti ludibria, uerbera passi,
Insuper et uincla trusique in carceris ima,
475
Grandine sunt lapidum pressi, per uulnera secti,
Sunt et temptati quidam gladioque perempti,
Circumquaque uagi, caprinis pellibus usi,
Vilibus induti saeclique in rebus egeni,
Afflixitque illos angustia paupere uita,
480
Non fuerat dignus mundus quibus iste misellus,
Errantesque cauis terrae per opaca latebris.
Sicque fide pleni, testes sunt mente probati,
Inuenti in Christo qui regnat in aethere summo."
Papa beatus item Gregorius aurea lingua,
485
More suo dum uerba Dei per singula pensat,
Martyribus sanctis de bellatoribus istis
Adiungit lacrimis fletu quatiente profusis:
"Ecce domant carnem, roborant luctamine mentem
Electi domini, faciunt et signa beati,
490
Daemoniis mandant, uirtutibus atque coruscant,
Prospera despiciunt, praesentia et omnia spernunt,
Aeternam uitam, patriam et sine fine beatam
Vocibus ostendunt et moribus undique pandunt.
Illam etiam cupiunt moriendo et scandere quaerunt
495
Atque ad eam uariis optant pertingere poenis.
Possunt occidi, nequeunt certamine flecti."
De his etiam sapiens loquitur sapientia dicens:
"Etsi sunt passi coram mortalibus almi
Diuersi tormenta mali, plena inclita spes est
500
Illorum in uita iugiter sine fine beata.
Vexati in paucis, sed multiplicati in astris,
Sunt quia temptati, domino dignique reperti.
Illos tanquam aurum Deus in fornace probauit
Accepitque illos ueluti libamina puros,
505
Cum quo gaudebunt semperque in saecla manebunt."
Nunc illata boni sanctis certamina Christi
Martyribus, paucis audiuimus edita uerbis,
Qualis et illorum uictoria fulgeat alta.
Illis nimirum constat fore sanctificatum
510
Hunc talem tantumque diem splendore micantem,
Et fore solemnem tantum patet atque perhennem,
In semet quantum, quo sanctificetur honore,
Per tormenta pio non cessauere labore.
Ecce sacerdotum micat aureus ordo sacrorum,
515
Conlucentque suis doctorum castra lucernis
Et confessores radiis splendentibus omnes.
Non ignota illis, ut credimus, ista refulgens
Irradiat festiua dies, sed nota resultat,
Spiritus igne sacri qui corda fidelia mundant,
520
Imbribus atque rigant caelestibus, ore coruscant
Vt ualeant operum fructum proferre bonorum,
Ante Deique oculos inmarcescibile germen.
Credita qui sibimet uerbi diuina talenta
Reddere non solum proprio meditamine morum,
525
Amplificare etiam studuere fideliter ipsa
Atque suo domino duplicata referre talenta,
Inspirante Dei quoniam pietate benigna
Quod didicere bonum studio prendente capaci,
Non sibimet tantum, sed et omnibus indice lingua
530
Curabant sibi subiectis impendere gratis,
Sanctum et apostolicum toto conamine uerbum
Implentes: "Alium mordacibus argue uerbis,
Lenibus hanc rogita, uox increpet aspera durum".
Talia mellifluo ructantes cordis ab antro,
535
Rebus adimplebant quicquid sermone docebant.
Lucida mens quorum contemplans summa polorum
Suntque manus nitide, mundo et purgamine plene,
In mensa altaris quoniam sanctissima Christi
Corporis et celebrant mysteria sanguinis almi
540
Seque ipsos domino, ceu mandat apostolus ut sint
Hostia uiua, Deo placensque per omnia summo,
Non cessant offerre suo sine crimine prauo,
Abdita spurcitiis inter praecordia pulsis
Inmissisque bonis uirtutum germine plantis.
545
Et licet ancipiti non sint mucrone perempti,
Per meritum uitae digni tamen omnipotente,
Non priuantur eo quod iam praemisimus alto
Nomine martyrii, nexo et diademate lauri,
Martyrium quoniam non tantum sanguine fuso,
550
Sed peccatorum maculis de corde repulsis
Praeceptisque Dei studiosa mente patratis,
Perficitur coramque Deo sine fine dicatur.
Virgineae iubilent turmae nunc atque resultent
Laudibus et modulo resonent pia cantica plectro.
555
Virgineas animo laudemus et ore cateruas
Virginibusque pium reddamus in ordine uotum
Virginis exemplo Christi genitricis amoeno
Quae studuere Deum super omnia amare supernum.
Hunc inmortalem, natiuo iure perhennem,
560
Hunc regem regum, plena pietate serenum,
Hae meruere sacrum gestare in pectore sponsum,
Pro uita angelica, pro uirginitate pudica,
Quam tenuere iugem, casto fulgore micantem.
In quibus et geminam signant duo germina formam:
565
Lilia uirgineum, rosa purpureumque decorem
Martyrii, duro quod sustinuere labore.
Quae quia prudentes meritisque fuere cluentes
In uasisque suis oleum sumpsere lucernae,
Huius festiue nequaquam lucis ymerae
570
Expertes remanent, pleno sed lumine fulgent.
Ospitio mentis quae seruauere pudicae
Munditiam carnis cum uirginitatis honore,
Sponsorumque thoris interno corde relictis,
Mortali fragilis spretaque propagine carnis,
575
Mente, habitu, factis, puro meditamine, totis
Sponso celesti sese uouere perhenni
Et prece continua se per ieiunia multa
Comendare Deo non cessauere benigno,
Saepius insomnem solitae perducere noctem
580
Spargentes agapem, pascentes rebus egentem,
Algida priuatis recreantes membra pupillis,
Tegminis et miseris dantes solatia nudis,
Inualidos, fessos inuisentesque grauatos,
Semper in aduersis seruantes gaudia mentis,
585
Magna quibus fuerat pacientia cordis in imo,
Augmentis humiles, damnis pia uota ferentes.
Talibus intente regni caelestis amore,
Propter et aeternae felicia gaudia uitae,
Insistunt iugiter seruantque ea corde libenter
590
Et soli domino semper placere studentes,
Omnia mundanae contempnunt prospera uitae
Sicque in amore Dei retinent mandata superni:
Proximus ut frater, uicinus ametur et alter
Quilibet, hoc ipso pietatis amore benigno.
595
Haec quia sincera fecere et mente pudica,
Regnant in caelo cum Christo in perpete seclo.
Laus heremitarum reboet clangore tubarum
Excelso regi, nunc Christo atque omnipotenti
Organa dulcisonis agitet modulantia bombis.
600
Haud obscura latet quoniam professio quorum
A tali tantoque die, sed candida lucet,
His quoque sollemnem debet plebs omnis honorem.
Qui loca deserti per singula deuia uasti
Exiguis cellis seque inclusere cauernis.
605
Permodico uictu contenti et simplice potu,
Vsque diem mortis paruis latuere sub antris.
Cumque feris sociam soliti conducere uitam,
Sunt auibus multi panem praebentibus alti.
Delicias omnesque epulas spreuere ciborum
610
Et luxus saecli calcantes corde fideli,
Humanam laudem, uacuum et tempsere fauorem.
Vitantes hominum uisus strepitusque fauentum,
Saepius angelicis uti meruere loquelis.
Virtutum signis etiam fulsere coruscis.
615
Nam cecis uisum, claudis et denique gressum,
Surdis auditum, languentibus atque salutem
Firmabant cunctis et restituere misellis,
Demoniisque graues facili sermone solutos
Curabant, ut sana sibi mens semper inesset,
620
Mortuaque extinctae tribuere cadauera uitae.
Et quod mirandum quodque est mirabile dictu,
Ignari occiduae nullo prodente ruinae,
Surgere et exanimes fecere superstite uita,
Exemploque uiri famosi et fortis Hiesu,
625
In centro Phoebum uerbo fixere coruscum.
Talibus atque aliis uirtutibus aethere lapsis
Innumeris fulsere sacri meritisque beati.
His non inmerito lux haec festina dicatur,
Qui per tanta Deo iungi meruere superno
630
Virtutum merita, clara et magnalia multa,
Nec quodam modico renitet partimque minuto,
Immo sed eximio sine fine relucet honore.
Nos igitur, fratres, alacri pietate fideles,
Intercessorum suffragia tanta piorum,
635
De quibus exiguo sumus haec sermone locuti,
Queramus toto cordis meditamine puro
Vt per quae gerimus praesentia festa caduca,
Illorum meritis intercedentibus almis,
Gaudia perpetuae ualeamus scandere uitae.
640
Transibunt saecli solemnia cuncta caduci:
Quapropter curate, uiri fratresque benigni,
Qui his hodie festis inter solemnibus estis,
Ne uos aeternis separent diuortia festis.
Quidnam etenim prodest hominum contingere festa,
645
Si non angelicis liceat concurrere festis?
Ne possessa, homines, sed uos, rogo, cernite, sed uos.
Ecce fugit mundus qui delectatur amarus.
Sancti isti quorum canimus praeconia laudum
Florentem mundam pede calcauere subactum.
650
Tunc etenim fuerat longissima uita dierum,
Continuata salus, opulentia prospera rebus,
Flos fecundus erat carnisque propago uigebat,
Pax et ubique fuit, tranquilla diuque refulsit,
Et tamen eximio sese cum flore uirentem
655
Ostentaret, eis in corde per omnia foedus
Aruit hic mundus, uernanti flore uetustus.
En proprio totus marcescit germine mundus,
In seseque senex perdit sua florida uertex,
Et tamen, o miseri, nostris in cordibus albet
660
Vtque nouus mentis nostrae florescit in imis.
Luctus ubique sonat, desolatio ubique redundat,
Vndique percutimur, damnis plerumque replemur,
Et tamen incauti, cecati, sensibus acti,
Qui nos hunc ipsum sic uexat amemus amarum.
665
Hic fugit, hunc sequimur; hic labitur, hoc retinemur,
Hoc ipso pariter quandoque cadente cademus.
A domino quondam traxit nos mundus in Adam,
Nunc plenus tantis saeuus furit undique plagis
Vt mundus dominum nos ipse repellat ad almum.
670
Idcirco cunctis pensandum in pectore nobis
Quam fugitiua cadunt, paruo quae tempore currunt.
Finis enim ueniens hoc indicat indice prodens,
Fit quoniam nihilum cito quod pertransit ut absit.
Indicat hoc rerum casus sub lance dierum,
675
Res quia transacto ueloci tempore lapsa
Tunc prope nil fuerat, cum stans uelut umbra uolabat.
Haec igitur, fratres et amica mente sodales,
Haec uersate iugi cordis meditamine casti,
Haec pensate die, mente haec quoque uoluite nocte.
680
Et si in praesenti nos hic ergastula saeclo
Carnis adhuc retinent, uotis tamen atque medullis,
Viribus et totis iugiter tendamus ad illos,
De quibus haec canimus, magna ut miseratio Ihesu
Annuat haec nobis dona, ut quandoque beati
685
Cum sanctis semper mereamur in aethre superno
Viuere, laetari, gaudere et in omnia saecla,
Per Christum dominum summum super omnia nostrum,
Cui cum patre Deo simul et cum flamine sacro
Laus, honor, imperium iugiter manet omne per aeuum.
690
Nunc quia permodicum Christi iuuamine carmeN
Versifico soliti finiuimus ordine can<V>,
Nec mora mellifluum domini laudabile nome<N>
Concentu parili pariter ueneremur, et illu<C>
Egregiaque fide, pleno et properemus amor<E>,
695
Tuta ubi libertas, ubi pax et perpes habunda<T>.
Implentur iubilo, gaudent ibi lumine sanct<I>,
Nec quicquam nisi summa boni patet undique nume<N>.
Aurea prata uirent et balsama nectare grat<A>.
Et quaecumque uelit sibi mens optata uenir<E>,
700
Votis continuo sanctis prestantur in ict<V>,
Voce iubente Dei parent et praepete curs<V>.
Munus et ipse Deus prestat bona cuncta per aeuu<M>.
Dic domino totis iubilans, o lingua, medulliS
Et noua dulcisonis fer cantica uocibus illI,
705
Omnia dispensat qui solus et omnia prestaT,
Gaudia qui sanctis tribuitque benignus et illuD
Regni perpetui, uitae et diadema supernaE,
Aure nec audiuit, quod nec conspexit ocellO,
Tradidit aut animo quisquam mortalis et exuL.
710
In cuius sacra modulans tu laude resultA
Ac meditare pio grates persoluere cantV,
Sitque salus illi, reboans et gloria perpeS.
Aurea porta poli nobis reseretur apertA,
Munere et altithroni tribuatur mansio caeluM.
715
Et miserante Deo succedant praemia uitaE,
Nosque polo iungat Christus de lumine lumeN.