Primo supremum mira vertigine celum
Afflans cuncta dei fecit sapientia summi,
Quo locat angelicam, quam condidit ipsa, choream,
Dans libertatem, quam mallit conditionem,
5
Quae laudem celebret, primatum iure teneret.
Sed desertricem cladem captare minacem
Vincula iudicii pandent servata futuri.
Huius cum decadam vellet reparare caducam,
Quam non ad lapsum quoddam de carne piaclum
10
Traxit et idcirco multatur perpete flagro
Nec redimenda cadit, quam sola superbia stravit,
Omnipotens genitor, per verbum cuncticreator,
Terras cum ponto, quae fecerat omnia primo,
Ornatu vario decompsit, et astra venusto
15
Lumine quadrifido resplendent aurea cosmo.
Iam plasmatur homo sed et eius ab osse virago,
Vt reparetur eo decimus quo corruit ordo,
Si famuletur ei, qui cuncta subegit et ipsi,
Quae vegetantur aqua, quae tellus nutrit opima.
20
Liber plasmatis nutus concessus at ipsis,
Eheu, mox totus pravos transfertur in usus,
Et suadente fero mortem sensere chelidro,
Ne reparetur eo decimus quo decidit ordo
Caelicus, et vetito sumuntur edulia pomo,
25
Quodque latere deus voluit super omnia iustus,
Non sibimet certe fuerint quod scita prodesse.
Mox paradisiaca pelluntur sede beata,
Exilioque soli multantur gesta piacli,
Donec unigenus venit cum corpore Christus
30
Nobilitate potens, carnem de virgine nascens,
Qui sic terrigenam primum formaverat Adam,
Vt servans iussum solum reparare labantum
Deberet numerum genituris hinc generantum,
Peccans neglegeret, at tunc reparabilis esset.
35
Carnea menbra gerens, carnalia facta nec horrens
Et tunc factus homo, voluit cum temporis ordo,
Idem decurrat, hominum sed plurima gignat,
Tot quoque salvandi revocentur ad aethera caeli,
Quot steterant angli, ruerent cum iure superbi.
40
Indutus hominem rebus temptatur eisdem,
Iam quibus immitis protoplastum straverat hostis.
Sed temptatorem Christus superavit atrocem
Illum debellans ligno spoliisque triumphans,
Et quod ab humanis sumpsit sine semine menbris,
45
Humana pro stirpe dedit dignatus, ut ima
Tangeret inferni, non linquens ardua celi.
Inde resurrexit seseque suis patefecit,
Post hec astrigeram victor consedit in aulam,
Mittens discipulis promissum caelitus illis
50
Pneuma beatificum, replens pia corda suorum,
Terrores removens, verbi sacra semina spargens
In terras omnes orbis sed et undique fines.
Sed nunc ex reliquis Christi taceatur alumnis,
Lumina qui vitae mundo preclara fuere
55
Doctrinaque sua replerunt undique cuncta:
Celsa, tibi geminae mittuntur, Roma, columnae,
Petrus cum Paulo, quorum fundata triumpho
Primatus arcem quadrum pretendis in orbem.
A quibus insignes illorum nempe sequaces
60
Sumpsimus auctores illinc nobis venientes.
Clara Dionisio tunc Gallia Parisiensi
Credula divini suscepit semina verbi,
Et Clemens Mediomatricum missus ad urbem
Edocet in solum vicinos credere Christum.
65
Treveribus terni mittuntur corde fideli,
Trinum personis dominum, deitate sed unum
Credere qui doceant populum lavacro renovandum,
Scilicet Eucharius, Valerius atque Maternus.
Credit Agrippinus, fidei fit Tunger alumnus,
70
Propugnant fortes Christi virtute duelles
Nitentem toto laqueos pretendere mundo,
Decipiturque sua perfossus guttura praeda
Occumbente fide pro sacra martyre teste,
Confessore pio mortis gaudente triumpho
75
Nec trepidante necem, si provenisset, atrocem.
Silvester, Martinus, Hilarius Ambrosiusque,
Briccius atque Lupus, Sulpitius ac Anianus,
Germanus Parisiacus Germanus et alter
Istam per normam quoniam meruere coronam,
80
Fert Gothus, Ausonius, Gallus, Scytha, Noricus, Indus,
Hebreus, Grecus, Romanus, Barbarus omnis.
Talibus aecclesiae fautoribus undique firme
Obstant imbriferis vento quatiente procellis
Desuper et petram nequeunt trepidare ruinam.
85
Tempore promeritae sedarunt celitus irae
Quidam terrores, plebis mala gesta piantes.
Servatius servando fidem servat pereuntem
Orando populum Traiectum forte reservans.
Remica Remigium celebrat plebs sacra sacratum,
90
Frantia baptismo per quem recreatur in almo.
Digna conspicuum veneraris laude Vedastum,
Atrabata, tuas dignum relevare ruinas.
Audomare, salum Morinum frenare suetus
Nec tibi Neptuni mandans concessa tridenti,
95
His cum Bertino, quos turbat pontus, adesto.
Insignem meritis Authbertum Cameracensis
Infula conmendat, qui perlustrare solebat,
Si sua condignum ferret parroechia fructum
Morosum cleptem converterat ille ferocem.
100
Cuius ut hic vitam memorem quantisper et ortum:
Praeclue Francorum celsaque propagine natum
Haginoense solo fert hunc et rumor adultum,
Exceptumque sacro baptismo presule ab ipso
Instructumque piis cura mandante parentum
105
Litterulis et lege sacra; post inde ferente
Aetate ut libuit iuvenili fertur in atro
Precipiti totus, cunctum cordis cogitatum
Adnisus sub perditionis ferre baratrum,
Grassari solitus spoliis predaque viantum,
110
Laubacus grandem quo derivatur in amnem
Sambram permodicus nomen tibi, Lobia, rivus
Figens perpetuum Morosi moribus aptum
In fundis vel forte suo de nomine dictis
Maurifalisia, Morineias Landeleasque.
115
Fertur enim, quia post baptisma binomius esset
Et post haec Landelini cognomen haberet.
Dum spirante dei tandem bonitate superni
Respectuque pio cordis conpunctus in imo
Festinat Cameracensem devotus ad urbem
120
Pontifici patrique pio commissa fatendo
Procidit et genua amplectens genibusque volutans.
Quem mox Romuleam contendere iussit ad urbem
Gaudens excelsa mutatum sic fore dextra,
Indicens agapem simul et ieiunia crebra.
125
Arci Martinus Romanae papa beatus
Praeesse videbatur sanctae pariterque prodesse.
Huic sua Morosus deplorans crimina prorsus
Ilicet a noxa meruit laxarier omni,
Accipit et veniam simplex confessio gratam.
130
Indeptus votum natale reversus ad arvum
A dicto iam presule eo donatur honore,
Quem valeat quis grecizans a "sorte" vocare.
Romana post hec repedabat ab urbe secundo
Sumit et inde gradum sub eodem presbiteratus.
135
Tunc et Laubaci repetit deserta locelli,
Serviat ut Christo, fuerat quo pessime predo.
Lobia praedonis tunc cellula fit famulantis
Christo, tuncque loci consurgunt culmina nostri
Pulchra structore, fuerant quae foeda latrone,
140
Praedandique locus flendi transfertur in usus.
Crimine prolapsum sed reddit iustificatum
Gratia summa dei donans peccata fatenti.
Convertuntur ibi famulantia cuncticreanti
Agmina multorum ditantia forte locellum.
145
Praefuit his igitur pater ipse et profuit augens
Tunc fundos, numerum tum multiplicavit eorum.
Cui successores adiutoresque fuere,
Quorum nominibus fortuna fuit caruisse.
Ipse sub haec alias commigrans Crispiniensem
150
Forte sui de fontis aqua crispante vocatam
Condidit aecclesiam, divina oracula honorans
Et cedens, Laubaca, tuis, o plantula, ramis.
Sic etiam Paulus fuerat iam cedere iussus
Postposuitque Friges; spectatur quippe Iohannes.
155
Tunc fratres gemini Dagoberto rege creati
Francorum gentem simili nec sorte duellem
Secernunt sceptris: Chlodoveus Belgica segnis
Regni sceptra tenens, sed nil laudabile linquens
Tres itidem segnes proprio de semine fratres
160
Liquit Hlotharium, Hildricum et Teodericum;
Alter at in sceptris Austrum Sigibertus agebat,
Fuffetius nomen dederat cui Mettius, urbe.
Qui quia privatum doluit se germine prolum,
Ad stirpem sobolum non umquam defitientem
165
Hinc illinc duodena viris caenobia sanctis
Strucxit, apostolica valeant ubi vivere norma,
Munificaque manu ditavit divite censu.
Tunc et Pippinum nobis ea tempora primum
Mittunt illustrem rebus vel honore potentem:
170
Cui generat binas coniunx Itaberga sorores
Beggam, Gertrudem, Grimoaldum, quem aula priorem
Regia dignata est, quique auctor erat Stabulensis,
Sancte Remacle, monasterii tecum aedificandi.
Cuius adoptando maiestas regia prolem
175
Fecerat esse suam, sed post hec natus et ipsi,
Qui succedat ei, donatur munere Christi.
Quem pater, ut regnet, fidei mandat Grimoaldi.
Ille suum potius voluit succedere natum.
Accipit hoc gravius condempnans rex Chlodoveus
180
Hildricumque suum regem facit Austrasiorum.
Verum Gertrudis sacrata virginitate
Floruit et signis, sed Beggam sorte iugalem
Ansigisus habet, Arnulfi filius almi,
Regius ex atavis quem compsit germine sanguis.
185
Alter Pippinus horum est de sanguine natus,
Cui proprium dat nomen avus, sed et omnia prorsus,
Quae sibi sunt, sed et esse queunt, huic predia cedunt.
Qui patris mortem dirum multatus in hostem
Atque Teodrico minitanti bella subacto
190
Ipse potestatem nanciscens sceptrigeralem
Nectit sceptra suis etiam confinia sceptris.
Cuius largifluis permaxime Lobia donis
Augmentata statum sumpsit per secula summum;
VRSMARVMque sacrum meritis super omnia dignum
195
Mandat evangelicae spargentem semina vitae
Laubacumque gregem pascendum tradit eidem.
De cuius vita meritorum laude beata
Pauca locuturis adsit pia cunctipotentis
Gratia, pontificem faciat quae laude celebrem,
200
Plurima perspicuum quem reddunt gesta bonorum.
VRSMARVS sanctus meritis et honore coruscus,
Nobilitate cluens, morum probitate nitescens,
Conmendant almae gestis preconia vitae,
Quod natale tuo proprium, o Teoracia, pago
205
Sumpserit et villa, quam fama Fleon vocitavit,
Cuius vicinas perlambit Samber arenas,
Illinc exoriens Fontanas nomen et indens
Aeterni fontis praesignans munera pulchris
Auspitiis ventura tuis, o Lobia, sanctis,
210
Ipsius meritis dum semper ubique tueris
Auxilio fidens, claro tutamine gliscens,
Quemque manus domini, quae continet omnia, summi,
Matrea dum necdum ferrent precordia natum,
Consecrat electum ceu de sublimibus unum
215
Civibus anglorum premonstrans taliter illum.
Vertere quadriiugum suetus sol etheris orbem
Occeano subeunte vicem iam merserat undis
Lumen, et astriferas induxerat hesperus umbras,
Atque dies celo concedens lumine prono
220
Cesserat, et furvam iamiam nox cerula pallam
Innectendo polum bigis subvecta trahebat,
Silvae, rura soli, montes umbrantur opaci.
Noctivago summum Phebe cum pulsat Olimpum
Curru cumque suas ostentat vallibus umbras
225
Astraque prima poli suadent labentia somnos
Repserat humanos alto sopire labores
Nox gremio, nigrasque sopor diffunderat alas.
Illicit inde quies, oculosque fatigat inertes
Somnus, ut in dulcem solvantur menbra soporem.
230
Anxia sed genitrix, tanto post pignore felix,
Vtpote quam premerent, meruit quos Eva, dolores,
Et nixu foetam gravidabat mascula proles.
Atque diu curis animum stimulantibus aegrum
(Tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
235
Incipit et divo serpit gratissima dono)
Labitur in somnos. Vix toto corde quierat,
Conspicit ecce senem secum supera astra vehentem,
Noctis et umbra fugit, pulse periere tenebrae,
Lucifero radiante novo color exulat ater,
240
Et mutata vident nocturna crepuscula solem.
Is pre se puerum gestans tunc quippe tenellum
"Hunc", inquit, "tenerum sumat tua cura puellum,
Quem mittit superum, mulier, tibi numen alendum."
Deriguit visu medio, calor ossa reliquit,
245
Excruciata animi tandem sic intulit illi:
"Verane te facies, verus mihi nuntius affers,
Indubitate senex, qui nostra cubilia terres,
An dubitanda mones, qui talia nuntia perfers?
Mitteris ecce polo, sterili quid agatur in arvo
250
Qui nescis, nec quae maneat penuria farris,
Vnde nutricandum censes monstrarier istum
Caelitus allatum per te mihi, posco, novellum?
Illuvies obscena famis, qua deficit omnis
Patria, neu satias, effecit, ut affore panis
255
Possit neu nostri superent huic ubera lactis."
Tantos illa suo rumpebat pectore questus.
Maxima namque fames hac tempestate per omnes
Hac circumpositos atris populatibus agros
Exierat, saeva devastans omnia clade.
260
Fidus ad haec vates: "O tanti muneris heres,
Non cunctanda vides; etiam quo certior extes,
Accipe nunc panem victum supplere valentem
Nec non cum puero prorsus tibi sufficientem,
Semper pascentem nec umquam defitientem,
265
Quem tibi rex divum, testis certissimus horum,
Mittit, ad hunc puerum capias ut, mater, alendum."
Hinc ostentatum panem porrexit eidem,
Cui sua candorem speties prestabat inormem,
Intulit isque gravem mulieri forte stuporem,
270
Hunc quia conplexans manibus crebroque reversans
Admiratur in ingentem succrescere molem.
Post hec contracta sic inquit voce resumpta:
"Heus tu, caelicolum quem credere iam libet unum,
Pandere ne negites, quid haec portendere signes,
275
Quae facis ut videam, quae suades ut fore credam,
Si manifesta canis sunt aut insomnia noctis."
Hinc talem vates abrupit pectore vocem:
"Est, mulier fecunda, tuum quae pregravat alvum,
Cara deo soboles, (sumant precordia vires),
280
Quam paritura suo profundes tempore quamque
Promisso domini generabis sorte virili.
Hunc ubi iam firmata virum perfecerit aetas,
Attrahet innumeras sub relligione catervas
Se circum positas perlustrans undique moetas,
285
Preco dei sollers et veri docmatis index,
Dulcia divini spargendo semina verbi
Et partem regni Christo lucrabitur ampli."
Talia vatidicus senior tunc ore locutus
Mortales visus medio sermone reliquit
290
Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.
Inde quietifero rursus compressa sopore,
Cum iam perplacidus † vult somnus inriget artus,
Impregnata suo mater faustissima nato
Visu mox alio gaudens fit certior ultro:
295
Scalam quippe videt, supprema cacumina cuius
Hinc subnixa polis, hinc terris stirpitus herent.
Quam sibi promissus contendens scandere natus
Aera persuperans, caeli convexa petissans,
Vt caelos subiit, mundum post terga reliquit.
300
At genitrix genitum rata sic properando sequendum
Visa est suppremum scalae valuisse cacumen
E regione sibi positae contingere tantum,
Cuius et asserto fama haec sese ingerit ultro,
Nati porro sequi sese vestigia posse,
305
Parque tamen paribus non aequiperare potesse.
O rem mirandam cunctis nimiumque stupendam
Constantemque dei sola virtute superni
Hincque reposcentem vatis preconia magni!
Sed nequeunt nostrae satis hanc celebrare camenae,
310
Noster et incultus linguae non suppetit usus
Hanc digne memorare tua pro laude, creator.
Ast amor incumbit fervens et pectus anhelat
Hanc utut est saltem tenuis contingere captus.
Hinc, deus omnipotens, solus tua munera noscens,
315
Qui mentes qua vis hominum per singula ducis
Quove velis studium potis es propellere nostrum,
Naturae princeps, mundi faber, auctor et heres,
Principio fine atque carens et temporis expers,
Progenies prolesque manens sed et omnia replens
320
Et genitor sanctus nunquam sine pignore dictus,
Spiritus immensus, iustus, bonus, arbiter aequus,
Tertius imus, item primus, mediusque secundus,
Vna trias et trina monas, archos sed anarchos,
Aspiras quemvis, cum numquam te sine possis
325
Dici, digneris nunc aspirare canenti
Intendens nostrae pariter commertia linguae,
Devota quae mente damus pro munere vitae.
Non Liber cum Silvano, non adsit Apollo,
Pastor ab Amfriso, non prosit nectar equino
330
Pegasei montis veniens a fonte labellis,
Huc neque conveniant nimphae Driadesque puellae,
Absit Calliope, musarum denique turmae,
Hinc Ceres et Fauni procul absint, Pana Lycaei.
Spiritus alme veni, iam nunc gratare canenti,
335
Sensibus infundas, petimus, quo pectora nostra
Inmortale sonent. Modulae nil namque camenae,
Nil Phebus, nil plectra ferunt, nil orgia Bachi.
Mens agitur maiore deo, cui laude perenni
Omnia iam veterum cecinerunt organa vatum,
340
Et nos pro modulo prestes attollere nostro
VRSMARI meritum, fas sit, quantisper in altum.
Pagina nec creperum verax imitata coturnum
Sectetur demens, quod finxit Gretia fallens;
Non hic est natos Saturnus falcifer ullos;
345
Non hic stupra Iovis, Danae, Europae, Ganimedis,
Pro quibus aut aquilam simulans taurumve vel imbrem
Transmutans hominem cignum se finxit et anguem.
Non hic Iunonis nuptae cum fratre sororis
Mistica quadrifidis constat mixtura elementis,
350
Non istic Iani quadrabimus ora bifrontis,
Neve tridente pluens Neptunus nube tonabit;
Fulmina nec iaciet Vulcanus mulciber ignis;
Non Pluton aderit metuendus mortibus Orcus,
Non hic Laeneus sua cornua dans temulentus,
355
Aut Hermes rapidus miscebit verba caninus,
Nec Mars Gradivus torquens sua spicula dirus,
Nec Pan Archadicus subeat nec porro Priapus,
Nec Phebi numquam verum cortina locuta.
Non adsint Parcae, verum nec fata Sibillae,
360
Non Ops atque Venus, Genium, non denique Faunus.
Non hic Osyris, non hic latrator Anubis,
Non hic Latona, Tritonia sive Diana.
Non, Narcisse, tui flores aut Herculis angues,
Atque decem lato quos pertulit orbe labores;
365
Non equus hic Danaum, nec flammis Troia crematur.
Vltor adulterii non hic iugulatur Atrides,
Non Clitemestra iacet, non hic furit ultor Orestes
Impietate pius, nec quicquid Dorica sollers
Aut plangens doluit vel gliscens gaudia lusit
370
Tellus, Athenae mittunt zizania queque;
Hic non artiferae spargant sua semina sectae,
Hinc satyrus, comoedus, hincque tragoedicus absint,
Historicusque gravis necnon orator inormis,
Inclita magnorum qui gesta tulere virorum,
375
Docmate sed vere fidei voluere carere.
Vera licet spirent, non carmina nostra subaurent.
Sed iamiamque deum siciens haec pagina solum
Concelebret regem, de quo nil fingitur, in quem
Fabula nulla cadit, quem numquam verba diserti
380
Exornant aut forte notant, cui tempora nil dant
Aut adimunt currente die, qui secula mutat,
Nec mutant hunc secla tamen, quia, quod fuit, hoc est.
Hoc erit: aeternus, qui presens constat ubique,
Magnus et omnipotens, qui scit, cui iusta paravit
385
Et quos sorte pia salvandos ante vocavit,
Secula quam fierent, etiam quos iustificavit.
E quibus VRSMARVM presignans caelitus almum
Indiciis miris eius monstraverat ortum,
Cuius priscorum quia gesta simillima patrum
390
Natali conferre iuvat, hinc edere prestat.
Qui tria venturi prefixit tempora saecli
Ante datam legem, promisso munere matrem
Saram faecundat, cui iam natura negarat
Cum seniore viro fieri muliebria porro.
395
Non cunctata suum iam tunc de nomine "risum"
Protulit et serum suspendit ad ubera natum.
Hinc sub lege data, populum quia factio prava
Acriter Hebreum compresserat allophilorum,
Angelico voluit visu recreare parentes
400
Sansonis, quis tanta datur pro munere proles,
Cuius ope ex sola cuncti salventur ab hoste.
Venit evangelii cum denique gratia sacri,
Quam baptista potens meritis cum nomine profert,
Mittitur ad steriles eius perferre parentes
405
Praeconem summum summi regis generandum
Perlaturus item forti de nomine fortem
Angelus, est solitum voci ut succedere verbum,
Promissa ut firment, poterat quos nempe veterna
Longo tracta situ iam desperasse senecta.
410
Editus hinc vates ardensque lucerna Iohannes.
Excivit nascens ad plurima gaudia plures,
Et diffidenti fuit exultatio patri.
Noster at VRSMARVS miranti munia matri
Maxima concilians non nosmet iure minori
415
Laetitia affecit, super haec et gratificavit,
Munera cum natus de se promissa refudit.
Ille representans Heliam spirituali,
Preparet ut plebem domino, virtute prophetam,
Hinc patrum hinc sobolum convertit corda vicissim
420
Desertisque morans Iudeae in vallibus omnes
Ad deponendas maculas clamore ciebat:
Haut secus hic equidem flatu repletus eodem
Gestis ferme suis representabat eundem,
Dum deserta Teoratiae seu littora Sambrae
425
Seu cultore deo desertum cordis agellum
Subiecti cuiusque rigabat fonte salutis,
Factis verba suis commendans factaque verbis.
Ille dei Christi firmaret ut adstipulatum,
Praebuit in natis maiorem se mulierum,
430
Vtpote qui meritum cum nomine possidet omne,
Quodque habent sancti lucrati sanguine Christi
Et quod virtutes caelestia sorte merentes
Sustinuere sibi, ruerent dum iure superbi;
Est etenim summum clamando archangelus ipse,
435
Angelus autem testamento fertur utroque,
Cunctorum vatum suppremus et ipse prophetes.
Et quoniam patrum princeps est et patriarches,
Preco dei sollers, index plus quamque prophetes,
Vox et precursor, baptista, lucerna, sacerdos,
440
Evangelistes et apostolus ac paranimphus,
Ad sponsi vocem conlaetabundus amicus,
Martir, confessor, heremita vel anachorita,
Fructu centeno cumulandus hinc quoque virgo.
Hic etsi non pre cunctis mortalibus unus,
445
Inter precipuos aderit Christi tamen artus;
Namque licet cunctos per tempora sorte vocandos
Prescia maiestas dignata sit ante videre,
Secula quam fierent, et conformare figure
Prolis dilecte, verumtamen hos apud ipsum
450
Corde est credendum, toto sed et ore fatendum
Gratuito nec fortuito merito potiores,
Quos inconceptos vel adhuc in matris agentes
Viscera nominibus factisque notarier aptis
Caelitus aut meritis voluit signarier almis.
455
Sicut et VRSMARVS; quem gesta heroica Sanson
Commendant pariter, Philistaea namque potenter
Agmina prosternens, quae demonas accipiendum
Mistice censemus, nitentes pessime verum
Israel captivare, fidelia castra suorum
460
Protexit fidei clipeo, dum vinceret hostes.
Cui licet ab Sansone foret diversus et alter
Exitus, haut impar tamen omnino exstitit ortus:
Nempe quibus satus abstineat, divina parentes
Accipiunt mandata, queat quo sternere vires
465
Viribus ille suis inimicis undique fusis;
Hic domini populum victurum semper in aevum
Quove cibo recreet, quaeve illi alimenta ministret,
Quatinus a duplici valeat revocare ruina,
Tempestate famis cunctanti maxime matri
470
Visu monstratur celesti; namque nitenti
Forma panis erat, quo debeat ipse nutriri
Primo, tunc aliis ferat incrementa salutis.
O res digna cani maiori vate stupenda,
Quod non suppeditet nostrae facundia linguae!
475
Velle quidem superat nostrum, quia posse laborat,
Succumbunt ut hanc illustrent vota canendam.
Namque quis expediat, quanti vir sanctus honoris
Eius in obtutu, cuius sunt omnia nutu,
Pre multis habitus nobis etiam sit habendus
480
Qui quo premonstraret eum quandoque futurum
Carne sua conformata et conparticipata
Corporis aecclesiae menbrum spetialius unum,
Ille procul dubio, ille profecto panis ab ipso
Prefertur matri, quem nostrae aptare saluti
485
Vnicus e celis descendens filius altis
Decrevit sacrae sumendum ex ventre Mariae,
Vt fieret hominum, qui panis erat superorum,
Quin etiam se supplicio, cruce, verbere, ferro
Pertulit affligi, corpus venerabile morti
490
Insuper exponi, libans sua munera patri.
Idem nempe sacerdos, victima factus et ara,
Credentes ut ea vescantur rite sagina,
Qua non gustata numquam quia vivere vita
Perpete quisque queat, verax vox Christi ita clamat:
495
Vivus ego panis vitam portans quoque cunctis,
Digne qui sumunt et qui certissime credunt,
Processi, nova forma viri, caelosque reliqui."
At hoc signari placeat dilectio si cui,
Proximus atque deus per quam mandantur amari,
500
Aut divinorum decalogus eloquiorum,
Respondebit et his Vrsmari vita beati,
Qui duo iussa coli tabulis conscripta duabus
Temporibus memorando suis cum lege prophetis
Intendit pariter, complens ea iussa verenter,
505
Dum dominum pre se, fratrem dilexerat ac se,
Exercens operando prius, quod semper adultus
Grex imitando suus proprios transferret ad usus;
Cuius in excubias pernox et pervigil omni
Tempore desiduus contenderet invigilare,
510
Accumulans tantam Christi per horrea messem,
Prorsus ut Abrahae innumerae successio prolis
Isaac nascente suo promissa videri
Posset et in multis pro captu plenius aucta
Huius ab assidua et successorum suadela:
515
"Ex Isaac", inquit, "tibi dices semen, Abraham,
Per quod ego cunctas dominus gentes benedicam."
Dicitur at matri vatem sanctum generanti:
"Es paritura tuo claram de germine stirpem,
Quae partem regni Christo lucrabitur ampli."
520
Iam flectendo gradum dic, o pia gloria rerum,
An quocumque modo saltem illustrare fatendo
Talia quisque queat, superatus munere tanto,
Quod nimis impediat linguae scelerosa rubigo;
Quae si tacta deo mundetur crimine toto,
525
Sufficiet nullis attollere pondera verbis
De nataliciis patrum collata priorum
VRSMARI patris natali, parvula magnis.
Vota equidem meritis superantur, et ipsa facultas
Cogitur hinc ipsis etiam succumbere votis.
530
Vnde licet fandi vires animique vigorem
Vincat et excedat, Christi quod gratia prestat,
Nos tamen, officio cordis ceu quimus et oris,
Munera muneribus solvamus debita tantis,
Quod dignata dei gratis clementia summi
535
Sit nobis tantum tunc providisse patronum,
Ad cuius meritum fas sit conferre priorum
Laudibus eximiis insignia gesta virorum;
Hincque bonis studiis semper famulemur eidem,
Cuius ab affectu nos contigit ante vocari
540
Quam nasci, qui dona prius quam tempora prestat
Iam promissa pii complens oracula vatis.
Cuius ut et cumulum monstraret ab ordine vitae
Virtutum consectando quandoque futurae,
In somnis monstrata Iacob monstratur et eius
545
Scala genitrici, qua iusti vita profecto
Signatur cuiusque poli scandentis ad alta.
Corporis ac animae laterum conpago figuram
Prefert, inde gradus operum crementa bonorum;
Innixus dominus librat discrimen in illa
550
Anglorum, hinc hominum, numero dum destinat horum,
Quos actus humiles tum Christi gratia solum
Instituens caelum donet conscendere summum,
Ordinis angelici suppleri dampna caduci,
Quem iam conatus deduxit ad ima superbus.
555
In hanc Vrsmarus processu temporis almus
Vitae conscensus cordatim dispositurus,
In convalle moraturus, quo semina fletus
Mittere conveniat, fructus ut et inde resumat
De virtute in virtutem conscendere nisus,
560
Arcem de speculo celesti nomine dictam
Pertingens semperque deum speculando deorum
Intendens sedem meruit habitare perhennem.
Sed nec exortem tanti meriti genitricem
Quisque utcumque putet ceu tanta videre merentem,
565
Verum non idem pariter par participantem,
Tanquam non consectantem, sed adusque sequentem.
Quae miro stupefacta modo, sibi reddita vero
Haec, quae pretulerat prenuntia visio, natum
Praesignare suum, quem iam conceperat alvo,
570
Credit continuo responso fisa superno,
Vt, quia credulitas effecerat ipsa beatam
Christitocon claram sub virginitate Mariam
(Christi nam matrem certum est fore credulitatem,
Credula cum fidam Gabriheli contulit aurem,
575
Qualiter occiduas, referenti, summus ad oras
Adventet dominus velamine carnis opertus),
Eius posset et hec utcumque pedissequa saltem
Participans meritum vel consectarier unum.
Lenta salix viridi multum succumbit olivae
580
Puniceis humilis satis et saliunca rosetis:
Iudicio nostro super omnia cedit et ista
Tum, Theotoche, tibi, tunc eius natus et illi,
Ex te qui nasci voluit mediator et orbi
Prodiit hincque tuam carnem super aethra libravit.
585
Tu nati memori collata in corde recondens
Gesta, ut mandares, servasti, ad posteriores;
At hec inpregnata suo faustissima nato
Talia corde tenens dictis promebat amicis:
"Concedente dei magnum pietate futurum
590
Vrsmarum prenosco meum certissime natum.
O me felicem, quam tali pignore matrem
Fecundare dei voluit clementia summi!"
Haec de concepta gratulans seu cetera prole
Post natalicium genitrix cognovit et ante.
595
Quae quoniam sunt plura, libet iamiamque silendum
Supra digestis, quia sat iuvat usque moratum.
Interea certum sol circum volvitur orbem,
Atque novem lapsis decimi sub limine mensis
Tempus adest, matrem quo iussum fundere foetum
600
Cogeret accelerata dies in luminis auras.
Villam forte suo signantem nomine fletum,
Gaudia messurum, seu vivo ab fonte vocatam,
Aeterni nobis prelibans munia fontis
Eius natali decrevit nobilitari,
605
Munera qui meritis novit componere iustis.
Editus inde puer, sed et altus hinc reverenter,
Atque salutari baptismate purificatus
Sacrae scripturae doctoribus erudiendus
Illico mandatur, qui non mediocriter illum,
610
Verum perfecte divinis instituere
Litterulis et lege sacra, sed nec philocompis
Artibus et secta quaecumque eructat Athenis,
Aut quibus innitens valet effutire poesis
Vana poetarum permagnum grande tumentum,
615
Incrustare boni studium patiuntur alumpni,
Lege sed ut vivat, quam norma monachica mandat,
Taliter addidicit, ne versus dicere possit.
Vincebat teneros maturis moribus annos,
More senex, aetate puer satagebat agenda,
620
Ipsis quae senibus de corde forent imitanda.
Porro voluptati concedere nescius ulli
Atque voluntati promptus parere supernae
Conformabat apostolicae sese ac sua formae,
Aut puerilia menbra gerens puerile nec audens,
625
Moris ut esse solet his, aetas illa gerebat
Nec ioculare strepens lascivi nil quoque nitens,
Iam tunc pertemptans, quod post devotius esset
Acturus, potior dum sors et adoptio ferret,
Scilicet auxilium miseris conferre et egenis
630
Et pro posse laborantes solarier omnes.
Augmentata dehinc aetas volventibus annis
Crescebat pariter mores addens probitatis;
Aecclesiae quapropter eo donatur honore,
Quem valeat quis grecizans a "sorte" vocare,
635
Ordinibusque sacris est additus inde gradatim,
Aggressus conplere dei iussa omnia sensim.
Corpore castus erat celebs et mente manebat;
Carus et a cunctis, oris quia famine dulcis,
Cunctos a cunctis vicibus vel amans vel amatus,
640
Foedera semper amans et pacis in alma triumphans,
Menbris conspicuus, cordis pietate benignus,
Fortia prudenter, prudentia fortiter implens,
Tunc astu callens, tunc forte vigore virescens,
Iure modesta librans, moderatim iusta refrenans,
645
Tunc illac aequus, tunc ista parte serenus,
Spemque fide solando, fidem sic spe moderando
Inconcussus ea stabilisque hac parte vigebat.
Tunc quoque cordetenus horum maiore repletus,
Illos terra premit, caelum quia sustinet istam,
650
Quam cari fratris noris de nomine dictam.
Inque cibis parcus, quia dapsilitate profusus,
Simpliciter paciens, humilem patienter adimplens,
Mitis, mansuetus, blandus, dulcedine plenus,
Irasci nulli cupiens, ignoscere gliscens,
655
Crimina nulla ligans, potius delicta relaxans.
Hec quoque virtutum commertia magna sacrarum
Provida divini solum sapientia roris,
Materies quae sola fuit cunctis elementis,
Accumulare sui voluit sub corde clientis.
660
Eius sermo salis referebat sane saporem
Insipidas auditorum condire potentem
Mentes, quas semper hortando monere studebat,
Aptum doctrine tempus cum forte videbat,
Affectans lacrimis callem monstrare salutis
665
Proficuumque fiat quo fratribus aedificandis.
Os per floridulum manans dulcedo favorum
Verborum dulces fructus gratabat in omnes.
Lucra seu questum nauci pendebat inanem,
Ludicra, letitiam pompam spernebat et omnem.
670
Gaudia nec curans et terrea cuncta refutans
Herebat Christo, soli cupiens sitibundo
Pectore perfecte semper vel ubique vacare,
A puero cui se totum devoverat esse,
Orans cum lacrimis crebro genibusque volutis,
675
Vt meditatis facta suis meditataque factis
Respondere suis valeant de munere dantis,
De cuius venis compunctio profluit omnis.
Verum votorum pius inspirator eorum,
Quique preces valuit tales afflare potenter
680
Scrutaturque hominum renes et corcula prorsum.
Acceptare sui dignatur munia servi,
Addens effectum, voluit cui profore votum.
Inde sacerdotii sacratum prorsus honore,
Fasce subinde etiam donatum pontificale
685
Reddidit excelsum dominantis gratia tantum,
Vt fere mortales meritis precederet omnes;
Inhabitans etiam mundum mundale nec ullum
Affectans lucrum terrenis hospes in oris
Vixit, ut exilium fore reretur sibi mundum.
690
Cuius ob id vitam plures imitarier almam
Zelantes talem legant sibi prefore patrem.
Doctor erat scripturarum nam valde sacrarum
Atque monasteriorum structor et aecclesiarum
Et commissarum strenuus custos animarum
695
Nutritorque pupillorum nec non viduarum
Vindex defensor captivorumque redemptor.
Cesserat haec illi siquidem donante facultas
Principe Pipino, regni qui flectit habenas,
Cuius ope ut multi diffunderet undique sancti
700
Pastor evangelicus lustrando semina verbi;
A quo forte gregis recipit regimen Lobiensis
Hildulfo, ceu vulgo ferunt, interveniente,
Qui de proceribus fuerat maioribus unus
Compater Vrsmari, ceu fertur, et ipse beati
705
Incrementatorque loci quam maxime nostri,
Susceptumque gregem presul memorandus in orbem
Sic perdilexit vel semper amatus amavit
Sicut summe bonus pastor mandavit amandum.
Nam si prograssans huic aura tirannica flasset
710
Vt dudum, cum martiribus discrimen adesset,
Non veniente lupo celerare fugam properasset,
Sed pro commissis occumbere non trepidasset;
Et confessor ab officio, martir quoque voto,
Palmam sanguineo querens invictus agone,
715
Fortis et eximius nec non athleta beatus;
Quem si non gladius perfudit sanguine dirus,
Non liquit de carnis eum languore triumphus,
Quem sic continuum narratur sustinuisse,
Vt super omne aurum summotenus igne probatum
720
Obducendo probum fortis patientia callum
Redderet in tantum virtutum laude probatum,
Vt prorsus homines vere precelleret omnes,
Temporibus nostri quos passim cernimus aevi.
Nam non ulla refert nobis memorabilis aetas
725
Quemquam martirio multatum tam fore diro,
Exceptis quos mucro ferox vel tortor adegit,
Nec nos idonei scribendo sumus memorare,
Pertulit en isto queque cruciamina seclo,
Annorum cum nempe novem volvente recursu
730
Ebdomadumque decem simul alternante rotatu
Quiverit incolumis absque usu vivere panis
Corporis ob nimias exausti incommoditates;
At cibus eius erat tam parcus et extenuatus,
Vt hominum quisquam quiret recrearier illo
735
Non nisi presidio iutus velut ipse superno.
Quocirca quisquis contemplabatur euntem
Aut audire valebat eum quidcumque loquentem,
Robustum pedibus linguaque stupebat inormem,
Pane licet nullo corpus nosset vegetantem,
740
Prebebatque latex illi vel celia potum,
Quam tamen et modicam rarum vertebat in usum;
Hic quoque victus erat, quem pre languore labantum
Absque ministerio potuisset sumere dentum;
Illius ast animis aliter vel sic tribulatis
745
Nisibus et votis aderat patientia talis,
Vt possit meritis Iob adaequiperarier almis,
Qui collaudatur numquam peccasse labellis
Nec stultum propriis quid depromsisse loquelis;
Aeque iustus et hic, immensas reddere grates
750
Gnarus, ubi infidum vultum fortuna girasset,
Nec oblectari, cum blanditias iterasset.
Iugiter ingentes domino depromere laudes
Non cessabat, vatidicis per talia votis
Compos et dominum benedicebat dominorum;
755
Semper item laus ipsius resonabat in ore.
Nobis porro pio donatur credere corde
Vivere prorsus eo sanctum de pane potesse,
Qui de supremis voluit descendere caelis
Pro nostra sese dignans offerre salute;
760
Hoc, inquam, Vrsmarus vivebat pane beatus,
Quem nobis aptans, serpentis suamina vitans
"Hoc", inquit Christus, "non vivet homo, sed in omni,
Procedit quod ab ore dei"; quo denique plenus
Vir domini facundus erat sic spirituali
765
Dono, ceu fluvius fluitans aut flumen inundans.
At quecumque bonus pastor tum voce docebat,
Hec imitanda suis de factis conciliabat,
Verbis nempe suis exempla sciens potiora
Plusque informandis opere quam voce prodesse.
770
Sed iamiamque moror, quia dicere plura renitor,
Fractus, non quia non superest, quod adhuc referatur,
Sed quia posse meum virtutum mole prematur,
Nam mihi si cursus facundior ora resolvat
Centenosque ferat facundia plenius ipsa
775
Hac in laude sonos, aut si mihi ferrea vox sit,
Ora tot emanent, quot dentes ossibus albent,
Aut totidem linguae, quotquot caput omne capillos
Pectinat, enarrare tuas, Vrsmare beate,
Virtutes vix ecce valens succumbere certe
780
Cogor et a meritis oblector vincier almis,
Vt minimis minimus de magno maxima nisus.
Sed virtute tua superantur votula parva,
Temptavi quoniam parvis componere magna,
Pauper inopsque subest rigidi cui vena metalli.
785
Hincque reposco vicem, superentur crimina tandem
Auxiliis et magna tuis, Vrsmare beate,
Vt, quia virtutum fuerat de dote tuarum
Cura, hominem quantum decompseris interiorem,
Scribere, seu qualem te subiectis imitandum
790
Exterius prebens pretenderis edificandis,
Illustrare libroque huic his indicere finem,
Hinc demum, quantum te corporibus medicandis
Prebueris seu quisque tui sit finis agonis,
Forte secuturo cupientem ferre libello
795
Tempore oportuno successibus atque secundis
Conservans fautor digneris adesse benignus;
Prosit et affectus, cui parvus suppetit usus,
Per domini nomen, cui soli competit.