1
Ad caeli clara non sum dignus sidera
Leuare meos infelices oculos,
Graui depressus peccatorum pondere.
Parce, redemptor!
2
Bonum neglexi facere quod debui,
Probrosa gessi sine fine crimina,
Scelus patraui nullo clausum termino.
Subueni, Christe!
3
Cuncte, que salso maris sunt in littore,
Harenae miste purpuratis conculis
Non meis possunt coaequari uiciis,
Fateor, malis.
4
Doleo multis peccatorum iaculis
Confossus, arcu que Venus libidinis
Intorsit lita spicula mortiferi
Fellis ab unda.
5
Effudit demon de faretra flammeas
Sagittas, meum super uulnus uulnera
Inflixit statim Cupido turpissima
Fronte rugosa.
6
Factus sum uilis cuncta super uilia,
Venit latenter gladium Superbia,
Cordis infixit mucronem sub medio
Manu cruenta.
7
Genus serpentis adfuit Inuidia,
Veneni portans pocula pestiferi
Dedit in sitim, mortis auctor extitit
Sordida lues.
8
Horrida uultu faculam Discordia
Igne succensam deferens sulphureo
Medio meo posuit sub pectore,
Coxit amare.
9
Inter has quoque pennas gerens plumbeas
Inanis cursu transuolauit Gloria,
Que me uentosa nitebatur subito
Fraude perire.
10
Kanendo uenit fistula Ingluuies,
Bona presentis irrogabat temporis,
Extendit uentrem, temulentum reddidit,
Miscuit risus.
11
Lugere modo me permitte, domine,
Mala que gessi, reus ab infantia,
Lacrimas michi tua dona gratia
Cordis ab imo.
12
Meis, ut puto, uiciis tartarea
Tormenta multis non ualent sufficere,
Nisi succurrat, Christe, tua pietas
Misero michi.
13
Nullum peccatum super terrae faciem
Potest aut scelus inueniri quodpiam,
A quorum non sim inquinatus fecibus
Infelix ego.
14
Ortus, occasus, aquilo, septentrion,
Caelum terraque, mare, fontes, flumina,
Montes et colles, campi, mixta rosulis
Lilia, flete!
15
Plangite mecum, astra rutilantia,
Mecum mugite, bestiae siluicole,
Dicite: "Tu es miser, qui sub impio
Crimine gemis!"
16
Quis me de manu Cociti flammiuomi
Erui potest, nisi patris unica
Proles, qui mundum precioso sanguine
Iure redemit?
17
Redemptor mundi, unica spes omnium,
Equalis patri sanctoque spiritui,
Trinus et unus deus inuisibilis,
Michi succurre.
18
Si me subtili pensas sub libramine,
Spes in me nulla remanet fiduciae.
Sed rogo, tua me saluet potentia,
Filius dei.
19
Tolle peccatum, dilue facinora,
Ablue sordes, donoque charismatum,
Instaura meum clementer pectusculum
Munere tuo!
20
Veniam peto non meis de meritis
Fisus, sed tua certus de clementia,
Qui bona reis pietate solita
Gratis impendis.
21
Xriste, te semper recta fide labiis
Confessus, corde credidi ortodoxo,
Hereticorum dogma nefas respui
Pectore puro.
22
Ymnum fideli modulando gutture,
Arrium sperno, latrantem Sabellium,
Adsensi nunquam grunnienti Symoni
Fauce susurra.
23
Zelum pro Christi sum zelatus nomine,
Me sancta mater lacte nam catholico
Tempus per omne nutriuit ecclesia
Vbere sacro.
24
Gloria sanctae trinitatis unice
Sit deo patri, genito, paraclito,
Laus mea sonet omnia per secula
Domino semper.