1
Hic est dies, in quo Christi precioso
Est in sanguine redemptus mundus totus,
In quo ouem que errauit pastor bonus
Ad ouile reportauit ulnis sacris.
De sepulchro resurrexit pastor bonus.
2
Vna sabati surrexit ualde mane,
Sic aparuit Mariae Magdalenae,
Que discipulis occurrens nuntiauit:
"Vere dominus surrexit, sicut dixit."
De sepulchro resurrexit pastor bonus.
3
Mortis nuncium per stultam mulierem
A paradyso suscepit mundus olim,
Dignum fuit ut per bonam mulierem
A sepulchro uitam mundus obaudiret.
De sepulchro resurrexit pastor bonus.
4
Mors in orbem introiuit sub peccato,
Quod commisit primus homo per mandatum,
Et ab illo usque Christum perdurauit,
Qui per crucem uitam mundi reuocauit.
De sepulchro resurrexit pastor bonus.
5
Adam uetitum cum lignum usurparet,
Mortem nobis propinauit. Sed dum lignum
Christus crucis contrectauit, uitam nobis
In perpetuo firmauit et donauit.
De sepulchro resurrexit pastor bonus.
6
Serpens callidus gularum fraude primum
In paradyso decepit protoplaustum,
Christus patri obediuit usque ad mortem
Et cum <morte> triumphauit sic serpentem.
De sepulchro resurrexit pastor bonus.
7
Nam regnauit mors ab Adam et in eos,
Quos non propria peccata polluerunt,
Sed sub uinculo delicti protoplausti
Descendebant ad infernum et electi.
De sepulchro resurrexit pastor bonus.
8
Christus passus est pro nobis et auctorem
Mortis sua morte uicit et deleuit
Mox cirographum peccati, quod infelix
Homo tulit a serpente, cum cecidit.
De sepulchro resurrexit pastor bonus.
9
Nam cum caro in sepulchro quieuisset,
Portas tartari potenter Christus fregit,
Inde electos liberauit et in sanctam
Ciuitatem collocauit inmortales.
De sepulchro resurrexit pastor bonus.
10
Hoc misterium qui possit estimare?
Ante celos nec electus penetrauit,
Modo eciam latroni paradisi
Christus portas est dignatus aperire.
De sepulchro resurrexit pastor bonus.
11
Iudas impie crudelis latro dire,
Lupe rapax et inmitis inimice,
Penas lues sub geenna infinitas,
Qui necare uitam mundi cupiebas.
De sepulchro resurrexit pastor bonus.
12
Vita nostra resurrexit de sepulcro,
Cum qua simul resurrexit omnis mundus.
Suis ictibus perculsa inimica
Iam perisse solam modo mors se gemat.
De sepulchro resurrexit pastor bonus.
13
Gens nefanda Iudeorum tristis modo
Debet flere et in luctu permanere,
Que demittere latronem expetiuit
Et auctorem mundi clamat crucifigi.
De sepulchro resurrexit pastor bonus.
14
Nos oportet exultare, uiri fratres,
Et feliciter in Christo iocundari,
Qui purpureo cruore nos redemit
Et ad aurea celorum regna misit.
De sepulchro resurrexit pastor bonus.