sequentiae Sangallenses 17

Testo base di riferimento: W. von den Steinen, 1948

Altre sezioni


De sanctis Gordiano et Epimacho

 

Nos Gordiani

Atque Epimachi

Nobiles laureas

1

Excolentes obsecremus eosdem,

Famulatus ut noster sit

In conspectu praesentatus

Deitatis prece illorum:

2

Vt, quod illis offerimus honori,

Per illorum deprecatus

Atque interventus nosmet

Conciliet Christo tonanti.

3

Hic est Gordianus,

Mundi quondam primates

Atque vicarius

Sub Iuliano tyranno,

Christianorum aucupe.

4

Qui dives cum esset

Apud imperatorem

Et fultus gloria

Grandi principis revera,

Vt eius vicem gereret,

5

Christi repentina

Mutatus pietate

Et charismatibus divinis

Plene imbutus

Deum amplectitur

Et regem reliquit,

6

Paulus apostolus

Vt olim: spirans minis

Et caede, dum studet capere,

Capi meretur,

Ex persecutore

Verbisator factus.

7

Hic Gordianus,

Dum plebem credentum

Persequendo neci ascribit

Mancipandam: quod expugnavit,

Pro illo passus moritur,

8

Et supparem quem

Mundanus habebat,

Iam divinus atque caelestis

Exactorem sustinebat et

Ferocissimum iudicem.

9

Cum autem creator decerneret

Suum athletam

Agonem terminare

Et labori finem

Sanciret imponere,

10

Sub ense crudeli occubuit,

Et per mortale

Tormentum reviviscens

Vitam per mortem

Se nunc laetatur indeptum.

11

Nunc omnes martyrem

Caelo fruentem

Communi voce expostulemus,

Vt ille et Epimachus

Nos et hunc locum foveant:

12

Vt, sicut unitas

Illos fidei

Et tumba socialis nexuit,

Sic simile suffragium

Nos sentiamus amborum.

13

O domine,

Qui hunc contulisti honorem

Tuis testibus, qui te

Cuncta spernentes

Erant secuti,

14

Vt centuplum

In hoc illis mundo donares

Et vitam aeternam in

Superna sede

Largitus esses,

15

Fac nos horum consortes,

Quaesumus, in caelis,

Quorum triumphos honore

Veneramur in terris.