epitaphia varia aevi Ottonum 89

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1937-39

Altre sezioni


Funere de fratris deplora, grex monachilis,

      Orbatus tantae indolis, ah, homine,

Artrammi iuvenis, primevo tempore floris

      Qui viguit mitis omnibus atque habilis.

5

Alitis in specie perhibetur, quae sine felle,

      Carne velut castus, mente fuit sobrius.

Nullus in hoc aevo viget ingeniosior illo

      Discendo biblis artibus et variis.

Ex hac in nonis migravit luce Decembris:

10

      Pauset ut in pace, qui legis ista, pete.