Hoc sacer Heraclydes limato famine praesul
Fortia priscorum repetens monimenta virorum,
Candidolum confecit opus, virtutis ut index
Exemplarque foret, radiantum normaque morum,
5
In quibus aetherei redibetur portio regni:
Vnde nec immerito Paradisum iure vocandum
Censuit ipse suum mira sub sorte libellum,
Cui sacrosancta patrum monitis congesta beatis
Indidit acta potens, quibus ipsos intima sepsit
10
Alma fides, solidis iugiter comitata sub armis,
Dum perdura gravi certantes praelia Marte
Longa licet tenui nimium per tempora pastu
Lurida ieiunis gestarent pectora fibris
Ingentes animos celebresque tulere triumphos,
15
Quos propter placida iam nunc in sede repausant,
Intertexta rosis spirant ubi lilia rubris,
Mixtaque puniceum pingunt violaria sertum,
Atque suo nardus redolens in gramine pulcher
Hinc sibi purpureum croceo complexus acantho,
20
Narcissum nectit, illinc quoque sciscit amomum.
His pater almifico venerandus dogmate pollens,
Intendens varios sollerter inesse nitores,
Ceu paradisiaco calathis in nemore fartis,
Florigerum rutilis compinxit stemma figuris.
25
Sumite, caelicolae, vernantis dogma libelli:
Proderit en vobis, medicamina sumite cordis.
Non hic grandisoni reboant figmenta coturni,
Sed pia veridici fulgent documenta magistri.
Quisquis iustitiae, quisquis pietatis alumnus,
30
Et cui fraternis recalent praecordia taedis,
Quique tuis ultro conculcans fribola plantis
Providus insani spernis discrimina mundi,
Suscipe melliflui gratanter munera plectri.
Haec via, promissi quae scandit ad atria regni,
35
Iure colenda tibi, ne fors male flexa retrorsum
Marmoreae cervix statuae vertatur ad instar.