carmina varia aevi Ottonum 1

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1937-39

Altre sezioni


Confiteor tibi, trine deus, qui crederis unus;

Hostia grata tibi mea sit confessio laudi<s>.

Heu, heu me miserum, quo iam divertere possum?

Ad te, mi domine Iesu! Misere<re> benigne!

5

Arctor enim validis cinctus per crimina vinclis;

Vltima nosco mea peiora prioribus acta;

Da veniam scelerum, nimium dissolve reatum,

Ne me digna luam, bona sed tua larga capessam.

Iam miserere mei, deus, o miserere precantis.

10

Cernor ut innocuus, sed sum sceleratior ullis,

Sicut ovis habitu, ferus at lupus efferor actu,

Lingua, mente, manu mala pessima quaeque patrando.

Poenitet atque pudet me sic fecisse funesta.

Da veniam <scelerum, nimium dissolve reatum>.

15

Sum gravibus miser ac levibus vitiis maculatus,

Invidus, impurus, tumidus, cupidus, furibundus,

Inveterata malis mea vita putrescit in annis.

Quam tibi deliqui meditando, loquendo, gerendo!

Post gemitus lachrymasque iuges pro crimine fusas

20

Vt canis ad veteres vel sus trahor improba sordes,

Aut equus infrenis fractis seu mulus habenis,

Ad nequiora volens semper nolensque revolvor.

Sic impostor ago specie sub religiosa,

Sic malesueta vias repetit mens caeca vetustas.

25

In quod sponte ruit, patiens invita gemiscit.

Haec non ficta loquor, sed re veraciter angor.

Iam desperarem, nisi te, mitissime, scirem.

Iam miserere mei, deus, o miserere precantis,

Spem vel opem sine te nec habentis nec cupientis.

30

Omnipotens, te, Christe, precor, miserere precantis,

Cum puro te corde colo, cum numen adoro,

Christe, tuum legesque tuas, cum dogmata sector,

Christe, tua et trinum veneror te nomine et unum:

Da veniam erranti, parcas peccasse fatenti

35

Succurrasque mihi, rex clementissime regum,

Vt vivam felix et mente et corpore sanus

Aeternique fruar post mortem luminis aura.

Christe, piam matrem, fratres carosque propinquos

Et mihi iocundos per tempora longa sodales

40

Custodire velis, quaeso, o rex maxime regum.