Qui discurristi per cuncta volumina mundi,
Que pro diversis sortita vocabula causis
Ingenio magnos sic ostendere magistros,
Vt, qua claruerint, famam non perdere possint,
5
Inter se confer et eum, qui preminet, effer,
Si potes. Attamen existunt diversa sequentes:
Eheu, non isti Iesum norunt crucifixum.
Sed quamvis doctus non ista negaverit ullus,
Presertim sanctus cum dicat talia Paulus:
10
"Est inimica deo prudentia dedita seclo",
Sunt tamen in precio veracia multa loquendo.
Grecia magnorum que quondam phylosophorum
Matrem se dixit, domino credendo negant.
Tunc dominus mundum dignatus tradere totum
15
Vrbi Romane, dat cunctis velle subesse.
Quam, postquam Paulus gentes instruxerat omnes,
Agrediens vero dat per miracula Christo.
Contigit interea: fama vulgante beata
Quidam philosophus, de nomine Seneca dictus,
20
Conpunctus verbis fit mox per cuncta fidelis.
Quod Paulus gaudens domino gratesque rependens
Dilexit semper verbis scriptisque libenter,
Qui, licet indignus fuerit baptismate Christi,
Scriptis mirandus vitaque fuit venerandus.
25
Hunc mentis voto, lector, complectere toto:
Est ut divinus quare per cuncta sequendus,
Quem perimit gladio Nero crudelis iniquo.