carmina varia aevi Ottonum, suppl. A 5

Testo base di riferimento: G. Silagi, B. Bischoff, 1979

Altre sezioni


1.

Christe, qui caput es sacrae

Solus aecclesiae tuae,

Pulchra quae macula sine

Vt columba oculis nitet,

5

Sponsa iuncta tibi pio,

Perpetim capiti suo:

Subveni placidus tuo,

Confer ingenium dolo,

Carmina ut valeam tuae

10

Promere aecclesiae nova

Atque sponso aliquid tibi

Laudis edere debitae.

Tuque cara deo nimis

Hadeuuiga et amabilis,

15

Nobilissima femina,

Te manu rogito pia:

Accipe istud opusculum,

Vestra quod dominatio

Iure scribere iusserat.

20

Denegare fuit nefas.

Inclitae tibi virgini;

Quod tuo ore rogaveras,

Linquere haud licitum fuit.

Sponsa sponsus et illius,

25

Christus aecclesia et sua,

Hoc laboris onus tibi

Pondus atque grave hoc mihi

Arce restituant poli,

Angelis rogitantibus

30

Et bonis simul omnibus.

 

2.

Rex Salomon, summa qui fulsit in orbe sophia,

Has canit aecclesiae laudes in honore beatae:

Quae mulier merito vocitatur nomine recto,

Gignere quae sobolem non cessat spiritualem,

5

Sponso sponsa suo pariens sacra pignora Christo,

Parturiens prolem mater virgoque fidelem:

Haec eadem fortis vocitatur robore mentis,

Tristia quaeque animo tolerans adversa modesto,

Pressuras mundi patiens pro nomine Christi.

10

Quis mulierem istam fortem sive insuperatam

Inveniet, tantae vel quis valitudinis esse

Praevaleat? Nullus tantum nisi Christus Hiesus,

Congregat aecclesiam sibi qui de gentibus almam,

Robore quam fortem fidei solidavit et acrem,

15

Quam procul invenit, longo quia tempore venit.

A Salomone dies intersunt denique plures

Virginis ad partum, de qua susceperat ortum,

Ac veluti verbis Salomon predicat apertis:

Non est hic ergo venturus tempore nostro,

20

Sed caelo missus saeclorum in fine erit ortus

Filius ipse patris sumens velamina carnis,

Colliget aecclesiam postremo tempore sanctam.

Scilicet a summo Christi descensio caelo

Hanc procul inveniens pretioso et sanguine solvens

25

Attulit huic pretium sese exoptabile multum,

Sicut ait sanctus Christi de corpore Paulus:

Empti estis pretio divini sanguinis amplo.

Qui pretium ecclesiae dignatus se dedit esse,

Eiusdem merito vir nomine dicitur apto.

30

Hoc et apostolici testatur scriptio verbi,

Vni quippe viro qui vult spontanee Christo

Dispondere animas sub virginitate pudicas,

Cuius cor propriae confidit denique sponsae,

Quod sociata sibi persistat amore fideli

35

Atque virum preter verum non diligat ullum.

Fortis in adversis pro Christo sponte ferendis

Quin etiam ecclesia nimium confidit in ista,

Quod studiosa animas semper sibi congreget amplas,

Vnde etiam recte Salomon subiungit et apte:

40

Sponsa incessanter dum nititur atque libenter

Accumulare animas ad sponsi foedera multas,

Diabolum spoliis semper populatur opimis,

Dum per doctorum preconia crebra suorum

Restituet fidei raptos ex hoste minaci.

45

Idcirco spoliis nullatenus indiget illis

Talibus affluitans ac sufficienter habundans,

Cotidie plebem dum Christi ad iura fidelem

Doctrinae monitis lavacrique salubribus undis

Seclorum in finem per totum colligit orbem.

50

Sed quia virtutis retinet nihil aut bonitatis,

Ni totum a domino capiat, mos subditur ergo:

Reddet nempe bonum sua Christo aecclesia magnum,

Cum de perceptis ab eodem fervida donis

Et bene vivendo grates dabit atque operando

55

Restituitque bonae domino quasi praemia vitae,

Dum bona, quae didicit per eundem aut denique novit,

Haec etiam reliquis satagit dispendere gratis.

At non illa malum malefida remunerat ullum

In Christo stabilis tota et probitate fidelis,

60

Ceu contra quidam perverso nomine nequam,

Qui bona, quae capiunt, foeda inprobitate rependunt

Hereticaque fidem depravant fece salubrem;

Quidam namque bonis divino munere captis

Nequitia haec morum reddunt foedante malorum.

65

At bona, quae electi captant hoc tempore iusti,

Actibus ista bonis reddunt et moribus almis.

Hoc et agunt penitus cunctis sine fine diebus,

Sed quibus alma probis ecclesia ferveat actis,

Enucleat liquida Salomon ratione sophista:

70

Lanam et candidulum quaerit historice linum,

Dum nudos operit vestitum et dapsilis addit

Atque suam fragilem nequaquam in paupere carnem

Despicit, aut animo miseros non spernit amaro.

At typice in lana, cute quae tondetur ovina,

75

Actio praemitis signatur simplicitatis,

Debemus nostris quam rite adhibere propinquis.

In lino fragilis fera castigatio carnis,

Linum exercitio domitat quia femina multo,

Ex viridi, formam donec mutetur in albam.

80

Consilio manuum peragit quae cuncta suarum,

Talia personis bona dum spargit egenis

Captans iustitiam seclorum in secula opimam,

Consilio totum prudenti operatur id ipsum.

Hanc elemosinam tribuens dum largiter amplam

85

Non agit humanis quicquam pro laudibus ullis,

Sed pro captanda solum mercede superna.

Vnde et versiculus monstrat, qui subditur, aptus,

Optima mercedis quae sit retributio talis:

Mercibus ergo suis mercator multiplicandis

90

Sedulus insistit cupidusque negotia querit.

Vt mercatoris sua fert negotia navis

Deque sua patria gestat peregrina per arva

Talia et apportans et plus pretiosa revectans,

Sic mulier fortis quasi mercatoria navis

95

Gaudet onustari virtutum pondere dulci,

Aurea quis vitae mercetur dona supernae.

De longe panem solet haec portare suavem,

Pabula dum superae cupiens mercedis habere

Panis mellifluas vivi desiderat aescas.

100

Clara dies operi, nox congruit apta quieti,

Ergo quiescendum fit nocte dieque operandum.

Aecclesia haec dormit taciturnaque nocte quiescit,

Quilibet externa dum sollicitudine spreta

Se exercet tacitis secretius actibus almis

105

Assiduo gemitu merens et supplice fletu

In precibus sacris reliquisque salubribus actis.

At de nocte sua surgit iam luce suborta

Sollicita ad fratrum curam et studiosa suorum,

Errantes fidei cupiens ascissere Christi.

110

Denique dat predam, quam quisque domesticus amplam

Accipit, errantes dum perficit esse fideles,

Et quos demonico rapiebat ab ore docendo,

Associat fidei divinae et relligioni.

Prebet et ancillis iocunda cibaria panis,

115

Dum sua quosque humiles devote iussa sequentes

Hos reficit superae dapibus mercedis habunde.

Hic ager est regni possessio lata superni,

Aecclesia hanc ipsum caute considerat agrum.

Hunc emit et pretio totis pro viribus amplo,

120

Quae sint perpetuae dum discit gaudia vitae,

Et pro captu horum desiderioque bonorum

Exercere gravem cupit indefessa laborem.

Vinea scripturae signat plantaria sacrae:

De fructu manuum plantat vineta suarum,

125

Cum de fructiferis factis seu denique verbis

Condit scripturam virtutum palmite sanctam,

Per quam auditorum mentes recreando suorum

Debriet inque fide simul ac confirmet amore.

Haec mulier castos accingit robore lumbos,

130

Dum desideriis spe sola intenta supernis

Corporis illecebras contendit stringere foedas.

Brachia robustis confortat viribus acris,

Sordida luxuriae dum frenans fluxa petulcae

Praeparat, ut crebris virtutibus instet agendis.

135

De supradicto loquitur manifestius agro,

Quem mulier vidit pretioque benigna coemit,

Cuius laeta animo gustare negotia toto

Dicitur, illecebris pura dum mente redactis

Mercatur superi pretiosa negotia regni.

140

Femina texturis inhians industria crebris

Nocte dieque sibi curat studiosa operari

Et quod nondum horis potuit complere diurnis,

Hoc etiam noctu studioso perficit actu

Accendens claram tota sub nocte lucernam.

145

Sic sancta almificis instans aecclesia factis

Se exercet studio mulieris more sueto

Inque operis specie fulgescit nocte dieque

Firmans doctrina reliquos verbique lucerna.

Fortia virtutum constant opera alma piarum,

150

E quibus anterior reliquis dilectio maior

Clara prioratum tenet inter cetera summam.

Aecclesia ergo manus ad fortia mittit, ubi almus

Rite aevangelici completur sermo libelli:

Diligite infestos sub amica mente inimicos.

155

Fortiter hic manuum faxit virtute suarum,

Aspera quaeque sibi tolerat qui pectore forti.

Femina quippe suam, dum net sua vellera, fusum

Assolet in dextra retinere columque sinistra,

Denique lana colo coniunctim involvitur arto

160

Cumque manu dextra mulier nens ducere fila

Nititur; in fusum transfertur lana rotundum.

Dextera perpetuae designat gaudia vitae

Atque sinistra manus hoc praesens congrue tempus,

Per digitos animi discretio cauta modesti

165

Exprimitur, sanctae memorant ut scripta loquelae,

Nam digiti articulis constant ex pluribus aptis.

Apprendit digitis fusum haec aecclesia dextris,

Cuius precipue discretio sedula curae

Pro regno insudat supero nimiumque laborat

170

Terrea mundanae contempnens commoda vitae.

Quid mulier fuso moliri debet in isto?

Hoc Salomon aperit, cum verba sequenda iungit:

Ergo manus inopi mulier haec praebet egenti

Extenditque suas miserata in paupere palmas

175

Hos elemosinis pascens historice legis

Ac typice verbo saturans et dogmate sacro

Atque illis fidei pandens mysteria Christi.

Frigora namque nivis poenas appellat atrocis

Inferni, dominus quis territat ore severus,

180

Fletus ubi est, stridor gelidusque in dentibus algor,

De quibus horrisona loquitur Iob voce propheta:

Tormentum ardoris sequitur gravis unda nivalis,

Et post algorem dabit Orcus habere calorem.

Non timet haec domui mulier robusta fideli

185

Tegmine virtutum solide protecta suarum,

Sermo sequens dictis potius quod pandit apertis:

Scilicet aecclesiae fit quisque domesticus almae

Duplice vestitu duplicique ornatur amictu,

Ipsius ex membris dum quilibet ergo fidelis

190

Factorum ac fidei velamine comptus herili

Formidat minime frigus seu cauma Gehennae.

Conficitur variis texturis stragula vestis

Signans diversas virtutum rite figuras,

Vnde et Daviticae resonant modulamina lyrae:

195

Haec regina tuis, pater o, dignissima dextris

Assistit vario divinitus obsita limbo.

Byssi namque color magis est nive candidus albor,

Purpura sanguineam monstrat rubicunda figuram.

In bysso purae bona conversatio vitae

200

Exprimitur morum speciosa et facta piorum.

At rubricata magis concordat purpura sanctis

Martyribus, roseas fundunt qui sanguinis undas,

Seu quique aecclesia macerant sua corpora in ista,

Hos quasi sanguineis humectat purpura guttis.

205

Vir sanctae aecclesiae salvator dicitur apte;

Hic vilis hera fuit atque ignobilis illa,

Sordida dum mixtis toleraret sputa flagellis

Atque ignominias pateretur corpore multas

Et crucis indigne portaret stigmata carne.

210

Nobilis in portis sed tunc erit ipse coruscis

Maiestate sua, cum sederit urbe superna

Atque senatores secum sublimiter omnes,

Coetus apostolico decoratus in ordine primo,

Aecclesiae proceres summa virtute vigentes

215

Iudicio totum valido constringere saeclum.

Denique de lino contexitur albida sindo.

Linum mollicia constat mitescere blanda,

In quo subtilis doctrinae intextio mollis

Signatur, requiem suevit quae ferre suavem

220

Atque in spe sola mentes refovere superna.

Syndonem ergo facit tandemque aecclesia vendit,

Dogmata credendo, quae texuit ipsa docendo

Pro mercede suis supera dispertit alumnis.

De Chanaan populis gentilis noscitur ortus,

225

Cingula stricturae Chananeo tradidit artae,

Dum vario populum gentilem errore ligatum

Ad fidei verae culturam struxit habendae.

Induviae vestis sunt eius robora mentis;

Dum pro iustitia suffert mala quaeque tenenda,

230

Induitur pulchrae iocundo ornata decore,

Nobile virtutum decorat quam stemma piarum,

Inque die idcirco ridebit laeta supremo,

Dum pro pressuris vitae praesentis acerbis

Laetitiam regni capiet quandoque superni.

235

Os aperit recte sapientia verba docere.

Nullus sermo malus labiis procedit ab eius,

Aedificare suos sed qui bene possit alumnos.

Legis Mosaicae non punit more severe,

Lege aevangelica sed donat crimina cuncta,

240

Qui peccatrici laxavit sic mulieri:

Vade, ait, ulterius ne pecces, hoc volo prorsus.

Haec domus est superi iocunda habitatio regni,

Semita quippe domus est actio quaelibet eius,

Mansio qua patriae captatur amoena supernae,

245

Quam dum sollicite tractat, considerat apte.

Otia non habuit, dum panem larga comedit,

Quae dapibus clemens depaverat esurientes,

Aut quod in eloquio poterat praediscere sacro,

Moribus hoc dignis exercet et actibus almis.

250

Aecclesiae geniti postremo in tempore mundi

Matrem rite suam laudant surgendo beatam,

Tempore quos isto genuit baptismate Christo

Restituens fidei monitis verboque salubri.

Aecclesiae Christus merito vir dicitur aptus,

255

Qui laudabit eam nihilominus esse beatam

Hanc in iudicio tali cum voce vocando:

Ecce venite polum, benedicti patris, in altum.

Aecclesiam verbis Christus coLlaudat in istis.

Filia pravorum fit multa nimis reproborum,

260

Haec sibi divitias opulenta exaggerat amplas,

Dum de perfidia mentis convertitur atra.

Baptismo atque operum pretio ditata bonorum

Valde supergreditur cunctas potiusque beatur

Pura mente sui socians vestigia Christi.

265

Atque decor vanus stultorum et inutilis actus.

Haec simulatorum mulier prava acta malorum

Declinans sponsique sequens facta optima Christi,

Haec erit in regno multum laudabilis alto,

Cuius honor laudis dictis subiungitur aptis:

270

Vir supradictus loquitur haec verbula Christus,

Praecipit aecclesiae qui praemia reddere sanctae

Pro fructu manuum, quos est operata, suarum,

Pro quibus aeternae laudis decoratur honore.

Omnia de aecclesia quae diximus ante pudica,

275

Conveniunt animae reverenter cuilibet almae.

Haec mulier fortis Christi vel sponsa fidelis

Iure manet, vitam caste dum servat honestam.

Haec tibi pro factis possunt, Hadeuuiga, beatis

Congruere, altithrono servis quae candida sponso.

280

Virginitate tua custodis corpus amoena

Integritate animi sponso tam nupta perhenni,

Qui te virgineae dotavit munere vitae.

Hic tibi det superi pretiosa monilia regni

In thalamo et sponsam caeli locet ipse venustam,

285

Virgine cum summa Christi ac genitrice Maria

Virginibusque aliis caelesti in sede locatis.

Associare thoro dignetur in aeva superno.