Heu decus humanum nimia vertigine vanum:
Est tibi nulla fides, nulla probanda quies.
Illecebris sevis dum quosdam labile ledis,
Tempus inane fugit, mors sua tela trahit.
5
Spes super en restat, quae premia cuique ministrat,
Incrementa probis supplitiumque malis.
Moribus acceptus Cunibertus consul honestus,
Ecce pater patriae clauditur, heu, silice.
Quem gremio fovit mater Papia ducavit,
10
Hec ui....... capit terra suoque rapit.
Hic virtute sua decorans civilia iura
Rite quod hec rexit, clarus in urbe fuit.
Nobilis ac mitis, verax nec fictus amicis,
Iustitiae capax estitit atque tenax.
15
Pauperibus largus viguit solamine promtus,
Munera sic domino attulit ampla suo.
Hunc deflent multum membrorum mole solutum,
Tertius Otto sacris munerat exequiis.
Fleverunt proceres populique dolore gementes,
20
Vrbis iustitium affuit, heu, nimium.
O miserans lector, veniae sis, posco, precator,
Et supplex precibus dic: miserere deus!