carmina ad Ottonem III spectantia 18

Testo base di riferimento: K. Strecker, 1937-39

Altre sezioni


Christe, preces intellege, Romam tuam respice,

Romanos pie renova, vires Romae excita.

Surgat Roma imperio sub Ottone tertio.

1

Salve, papa noster, salve, Gregori dignissime!

Cum Ottone te augusto tuus Petrus excipit.

Consurgis ad sublimia, ipse te humilia.

2

E domo sponsae exiens, sicut sponsus rediens,

Antiqui patris munera repetis quam dulcia.

S....... firmius ut fidelis filius.

3

........rum sequeris, laudes Petri erigis,

Romana iura recreas, Romae Romam reparas,

..............it Otto effici gloria imperii.

4

In totum Otto valeat, semper bene habeat,

Qui Galliae te abstulit teque Romam attulit;

........ fecit maximum, inaltavit brachium.

5

........es in ecclesiis, in sanctis misteriis.

Tu es magister omnium, tu componis populum;

.....as reddis varias, ligas, solvis animas.

6

Imperat Otto tercius pervigil et strenuus,

Qui secundum apostolum curam habet corporum.

Ad vindictam peccantium fert invictum gladium.

7

Vetusta Antiochia te colit per omnia,

Antiqua Alexandria tibi currit anxia,

Omnes orbis ecclesiae sunt in tua serie.

8

Babilonia ferrea et aurata Graecia

Ottonem magnum metuunt, collis flexis serviunt.

Mundo ....to perimperat, quem rex regum liberat.

9

Exulta, papa nobilis, maiestate nominis;

Sedem primam condecoras, secundam iam relevas.

Va claret prudentia in Gerberti dextera.

10

Gaude papa, gaude caesar, gaudeat ecclesia.

Sit magnum Romae gaudium, iubilet palatium.

Sub caesaris potentia purgat papa secula.

11

Vos duo luminaria, per terrarum spacia

Illustrate ecclesias, effugate tenebras,

Vt unus ferro vigeat, alter verbo tinniat.

12

S.... domne, erige, donum dei perspice,

Te dens fecit maximum et Petri vicarium.

Tuos et tuam gloriam habe in memoria.