gesta Apollonii

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1884


Auribus intentis, toto moderamine mentis

Quod suadet Strabo, sollerter concipe, Saxo.

Est reticere nefas nobis, cum prompta facultas

Perficiat linguas aliquo sermone disertas,

5

Sed satius nostrum, frater, protendere sensum,

Quam torpore gravi taceamus munera Christi.

Sit pacis tempus nostris sine fine diebus:

Sunt post nos alii ludentes carmine dulci.

Pectore sollicito supplex te postulo, Saxo:

10

Nunc ordire prior; posthac tuus exto secutor.

Non, frater, nostrum, sed tu prius incipe cantum:

Succine, si possis: sequitur te deinde sodalis:

In commune patrem trina deitate cluentem

Cum prece devota rogitemus vi quoque tota,

15

Hoc opus ut digno concludat quippe coturno.

Nam sine praestantis nil constat munere patris,

Qui regit hunc mundum propria pietate redemptum

Et quo nunc omnis gaudens laetabitur orbis.

Me libet acceptis de te, karissime, dictis

20

Viribus ad Christum totis clamare supernum.

O pater, aeterno suffultus in aethere regno,

Atque tuus natus, dominans aetate coaevus,

Spiritus et patri similis, qui iure perenni

Nomine divisi, sed non deitate remoti,

25

Angelici cives reboant quos caelitus omnes,

Ymnos pangentes sanctos pariterque canentes,

Cum prece sincera petimus suffragia vestra:

Pectora Pegasici potetis flumine rivi.

Rursus te Christum petimus de virgine natum,

30

Angelus intactae quem dixit quippe Mariae,

Regia partheniae captasti viscera purae

Perque tuum partum dignatus solvere mundum:

Omina de caelo nobis demitte sereno.

Hoc strictim nostrae possint finire Camenae:

35

Iam sat erit nostra Christo clamasse Thalia.

Postulo te, frater, cantum deprome frequenter,

Non me prolixi lasses cum sirmate dicti.

Iamque dies nostris consumptus labitur horis

Et propius nobis accedunt nubila noctis.

40

Restat adhuc lassis grandis via valde laboris,

Quam nos sulcatis debemus currere plantis.

Heus aget, responde; ne tardes, dulcis adelphe.

Rex fuit Antiochus, cordis feritate malonus,

Vrbem quam fixit proprio cum nomine dixit.

45

Coniugis interea perdens solatia cara

Ipsa defuncta patrarat crimina multa;

Postea flebilibus perduxit tempora curis:

Delirans toto limphatur et undique regno,

Gaudia quem carae mulsere nefaria natae,

50

Quae nituit specie similis pulcherrima soli.

Et cum iam plenis constaret nubilis annis,

Illam forte proci coeperunt quaerere multi,

Plurima qui sponsae spondebant munera clarae,

Insuper ingentem certant promittere dotem.

55

Sed pater obscenae stimulante cupidine flammae

Incidit ipse thorum cogente furore paternum,

Quem luctando furor decepit fraude necator

Pugnavitque dolor, pariter convicerat ardor:

Excedit pietas fugiens procul inde per auras,

60

Accedunt irae lugubria facta futurae:

Assumens crimen delevit patris honorem.

Cum iam perferri non posset energia saevi -

Lucifer Aurorae praecessit lumina primae, -

Cum nisu rapido properabat surgere strato,

65

Praecipiens proprios porro secedere dulos

Illic secretam se finxit habere loquelam,

Trossulus et natae retrusit claustra repente.

Et tunc astantes longe fugere clientes.

Ille fatigatam vix vincens oppido natam

70

Rupit virgineum fervente libidine nevum.

Hoc scelus ut fecit, polluta cubilia liquit.

Nata sed infamis celavit crimina patris,

Per pavimenta quidem quae sparsa notaverat idem.

Volvens merentem tristi sub pectore mentem

75

Cogitat ex curis animo torpente futuris.

Tunc inprovise nutricem vidit inire

Confusa facie coepitque miserrima flere,

Et tremor et gemitus totos discusserat artus:

Verbis nequaquam poterat convertere linguam.

80

Hanc nutrix dictis affatur protinus istis:

"Dic mihi quid plores, regis carissima proles.

Non animus talis crevit de germine patris:

Semper erat laetus, non suevit fundere fletus.

Rem video gestam, quam nemo fatetur honestam.

85

Rex erit offensus, cum venerit auribus eius.

Quod pavimenta notant, cur hoc tua verba coartant?"

At tunc virgineum pressit stupor undique vultum

Et patuit factum prodente rubore nefandum.

Flebilis ac dictis citius responderat istis:

90

"Cunctarum nutrix merito carissima nobis,

Verbula quid spargis miserae mihi quidve minaris?

Incassum nostris fletus non fluxit ocellis:

Nam sum dementis furiis decepta parentis.

Nomina nobilium mihi perdita nosco duorum,

95

Nunc patris et natae periit quia nomen utrimque."

Nutrix ingentem cupiens moderare furorem

Et verbis mentem placidis mulcere furentem,

Coepit dulcifluis illam solarier orsis:

"Cur, pia domna, tuis haec audio verba loquelis?

100

Cur madet et vultus lacrimarum flumine cunctus?

Excute iam furvas animi de sede tenebras".

Haec postquam dixit, virgo suspiria traxit

Visceribus motis reclusit et ostia vocis.

"Quid possum fari? quis sordet crimine tali,

105

Quali me nosco? quod iam proferre pavesco.

Sed velut ipsa tui lac pectoris ubere suxi,

Sic ego secretum quod condo miserrima mecum,

Assecla cara, tibi non horreo dicere soli.

Ante diem nuptus cepit mihi crescere luctus:

110

Nam scelus obscenum violavit corpus amenum."

Cogitat econtra pedagoga stupedine tenta,

Inmani ligmo, pariter sintomate magno;

Erumpens luctum cordis tunc prorsus amarum

Crinibus ereptis fremuit plangoribus altis,

115

Percutiens pectus collisit acerrime corpus:

Orditur fari dicens ratione sequenti:

"Miror si ptirius fuerit quis mente protervus,

Regis qui gratae rupit genitalia natae;

Non timuit regem bilis fervore frementem,

120

Qui regnans omnem doxosus comprimit orbem"?

Innuba suspitiens croceo cum cromate flavens,

Descendens pedibus provolvit amabile corpus:

Cruribus et flexis culpam doluit genitoris.

Illa gravi specie spargebat verbula rite:

125

"Quaesita venia tibi dico: surge, puella".

Erexit sursum paulatim corpus amoenum,

Ingenti luctu dixit "Miserabile dictu,

Quod sit - namque mihi nequit hoc, dilecta, negari -

Profiteor factum stomachante parente peractum.

130

Nescio si celso Iovis hoc statuisset Olimpo".

His ita prolatis cupiebat funera mortis

Decrevitque mori raptim pro crimine tali,

Ne stuprum regis fama volitante ferocis

Prolatum vulgi quaesisset culmina cuncti.

135

Videns hocce nefas, voluit quod adulta iuventas,

Orsis mox istis fatur nutricula mitis:

"Fissere nunc nobis, cur sic pronostona tu sis,

Quod flendo mortis rogitas solamen atrocis.

Quin precor ut vivas longe cum corpore sospes,

140

Perducas vitam longaevo tempore gratam".

Haud secus effrenis furuit dementia regis

Quam solet accipiter furiosis unguibus asper,

Ignifer aethereas cum sol sua spargit in auras

Lumina, fuscatas radio superante tenebras

145

Excutit atque gravem pariter cum nocte soporem,

Esuriens ventrem satagit complere patentem,

Invenit et simplam per pascua laeta columbam

Viribus infestis cupiente voragine ventris

Ille per ignotos saltus variosque recursus

150

Cerritus mitem sequitur post terga volucrem,

Donec iam caelum Phebo mediante serenum

Lassior optatum captat residendo locellum,

Quam super unguirapus rabido mox ore paratus

Incidit ac puras foedat cum sanguine plumas.

155

Ravulus at genitor, tanti qui criminis auctor,

Claruit iniustus materno corpore pastus,

Civibus ipse patrem iactabat se fore mitem,

Ast famulis intus pravos detexerat actus.

Contigit egregios illuc venisse patronos

160

Quaerentes natam sceleroso vulnere laesam.

Olli ferventem vertit furor undique mentem,

Exarsit vultus rutilans antrice caducus

Et curas animi cepit tractando morari;

Qualiter ex imis proferret enigmata fibris,

165

De quibus ignari potuissent inde fugari.

Sordidus inmundi non inmemor ille grabatti,

Intus se mutans sed et huc illucque volutans

Promovit vocem scrupulosa fraude latentem:

"Huc quicumque venit, nostrum problema resolvit,

170

Idem ditatam laetus summopere natam

Accipit uxorem regali munere dulcem."

Et post sermonem rursum dicebat eundem:

"Qui nequit hoc sollers, capitis trutinabitur expers,

Quaeritur et calidi tristis mox unda Cocyti".

175

Callidus infector per tanta pericula lictor

Toxicus inmensas crassans exercuit iras.

Sons simul ac insons fuerat discrimine consors,

Et caput abscisum miseri cuiusque supinum

Suspendi portae iussit rex impius altae,

180

Haec adventantes facerent ut signa paventes,

Ne similis trutinae deberent sorte perire.

Et sic ille procos voluit depellere totos.

Cum demens iras rex excoluisset iniquas

Limphando totum vastaret et undique regnum -

185

Ceu lupus esuriens, guttur cui grande patescens

Et pecus ac homines sorbere cupiverit omnes -

Et ferus innumeros praedicta fraude necatos

Dampnasset tristi sub pessima Tartara morti,

Tempore non multo volvente sub orbe peracto

190

Tyrus Apollonius clara de stirpe creatus,

Quem tunc primaevum pubes signabat ephebum.

Hic patriae princeps, thesauris valde locuples,

In cunctis fidus, literarum docmate plenus,

Mirifice doctus variis fuit artibus auctus.

195

Fama volans fraudes prodendo susurrat in aures

Ipsius, Antiochus quas passim gessit iniquus.

Artibus ille suis confidens oppido multis,

Classibus instructis in toto littore cunctis

Hortatur sotios naves deducere fidos.

200

Excrevit multus per littora tota tumultus,

Insiluit celsas puppes electa iuventas,

Funibus extentis donabant carbasa ventis

Et sulcant undas nimio simul impete salsas

Et cursus pelagi transitur remige dulci.

205

Tandem dementis cernuntur moenia regis

Et Tyrii iuvenes tollunt ad sidera voces

Ac nautae laeti fuerant celeuma secuti.

Intonuit pariter magnis clamoribus aether

Et remis limphae validis verruntur amarae.

210

Quo viso pavidi nimium timuere coloni:

Hic cupit archanis fugiens latitare latebris,

Vt fugeret sanus mortis plorabile tempus.

Arma parant forti quidam sub pectore, certi

Pro patria mortem cara subiisse ferocem.

215

Altera pars aedes conscendit et altera colles.

Demum scutati stabant ad bella parati,

Littora cingentes et fortiter arma tenentes.

Iacturam lapidum vulgus faciebat in altum.

Qui tanquam vermes obrepunt litus inermes.

220

Exoritur multus per moenia tota tumultus:

Plangunt se patrum culpis periisse priorum.

Ast unus miles, qui turbas duxit heriles,

Longe porrecto fertur sic dicere telo:

"Quo festinatis? pacem bellumne paratis?

225

Dicite quid vultis, portum non ante tenetis,

Vestra nec in nostris haerebit classis harenis".

Exin Apollonius fuerat de puppe locutus:

"Nostra ciet bellum tibi pauca catervula nullum",

Extendensque manum dixit "Hunc cernite ramum.

230

Pacis enim signum per olivae porrigo lignum."

Signifer astantes iussit requiescere plebes,

Necnon porrectam retraxit mitior hastam:

Fecit securas pueros advertere proras.

Classes subducunt necnon retinacula nectunt

235

Et subito sotii subeuntes littora laeti

Cespite sub viridi donabant membra quieti.

Ac ibi cum sociis dextras iunxere repertis,

Amplexu dulci pepigerunt foedera cuncti.

At puer innumera iuvenum comitante caterva,

240

Vestibus auratis textrino more paratis

Indutus Phebum simulat rutilando serenum:

Ex auro puram gestans flavente coronam

Compar divinis spetiebus fulsit herilis,

Intrat et Antiochi fastigia celsa tyranni.

245

Ipsum mirati multum metuere coloni,

Ceu Iovis ex alto venisset lapsus Olympo.

Vt regis patulas gaudens intraverat aulas,

Antiochus facti non inmemor ante nefandi

Corde tenus curis cepit fervescere multis;

250

Nam cupit obscenum crimen celare per aevum.

Alloquitur iuvenis regem per verba salutis,

Protulit et placidas solito de more loquelas.

Tunc rex explorat, verum sibi dicier orat:

"Sunt tibi nubentes vita comitante parentes?"

255

Praedictus iuvenis respondet talibus orsis:

"Vltima terrenae liquerunt tempora vitae:

Signavit rapto mortem Proserpina cirro".

Antiochus dictum rursus promovit ad istum:

"Tempora terrestris liquerunt dulcia lucis,

260

Illorum numen tenet an caeleste cacumen?"

Infit Apollonius miro sophismate doctus,

Artibus eximiis qui fulsit domnus herilis:

"Olim convexi linquebant lumina caeli

Fortunae fatis ex ordine rite peractis.

265

Praeterea nostrum, rogo, rex, audito precatum:

Vt nuptu propriam mihi tradas, optime, natam."

Vt rex invisos sermones audiit illos,

Cor sibi qui curis torquebant intus amaris,

Iamque supercilio sursum crudelis aperto

270

Vix torsit collum crisomate valde torosum,

Vultum mutavit simul ac emphatice dixit:

"Nostin iuditium nostra de lege statutum?

Paret praeceptum signo monstrante repertum?"

Ille puer mentem collegit tunc sapientem,

275

Multum Crisippi potatum fonte magistri,

Responsum dirae porrexit blanditer irae:

"Vt reor, hoc portas vidi signare cruentas."

At rex Antiochus demens pollutus iniquus,

Talibus alloquiis accensus felle furoris

280

Rodebat rarum furioso corde periclum,

Laxis sermonem labris ebullit atrocem:

"Frater Apollonius, quod fissar, suscipe cautus,

Auribus intentis coniungas te quoque nobis

Et cito versantem late, peto, divide mentem,

285

Eveniat fortis tibi ne sors ipsa laboris:

Me vehit incestum facinus nomenque scelestum

Carneque materna vescor pietate relicta.

Fratrem quaero meum propria genitrice creatum,

Qui mihi sit iunctus comuni coniuge functus;

290

Ipsum sub celo nequeo reperire sereno.

Vt puer inbutus diverso dogmate fultus

Sollerter clausis suscepit verba labellis,

Quae dilirando rex prompsit ab ore nefando,

Retractis pedibus paulum post terga reversus

295

Augustam menti sedem struit ille sagaci;

Instructus vero pro condilocmate miro

Visceribus motis scrutatur in intima cordis.

Invento tandem vix, ire celerrime regem

Disposuit, rapido studuit quoque currere cursu.

300

Ingrediens celsi festinus domata templi

Regis ad aspectum properabat tendere gressum,

Hunc rex ut vidit, titubanti pectore dixit:

"Profer, Apolloni, regis pulcherrime fili,

Plura referre potes, haec nunc mihi dicito, sodes."

305

Audacter fari fertur puer inclitus olli:

"Audi commissum mihi, rex, problema solutum.

Quod tu dixisti sic sic sub mente refixi:

Mole vehor sceleris pascitque caruncula matris -

Non es mentitus, tua sed peccata professus,

310

Te simul et natam quae coniunxere profanam."

Vt rex iniustus stomachanti corde funestus

Cognovit puerum scrutanti pectore nevum

Eius et ardores intus solvisse latentes,

Ingemuit curis fervescens prorsus amaris;

315

Formidans factum cunctis patuisse scelestum,

Quod novit nullum simili cum sorte repletum,

Mutata facie polluto carpitur igne

Irato vultu coepitque rubescere visu.

Distulerat puerum morti proscribere doctum,

320

Qui divum similis fulgebat domnus herilis,

Fulgidus aspectu fuerat, sed mitior actu.

Rursus Apollonium tunc rex affatur oletum:

"Es procul a nostri, iuvenis, problemate nodi.

Errando nostrae meruisti culmina portae:

325

Nam tu nec unum potuisti solvere dictum.

Ter denum spatium, puer o, tibi reddo dierum,

Vt tractans tecum nostrum problema seorsum

Pectore sub fido rimeris corde polito;

Dum demum nostras remeans intraveris oras

330

Placatis ventis et cautus enigma resolvis,

Protinus optatae capies consortia natae,

Necnon et regnum post me tibi reddo per aevum,

Sin autem, trutinae plecteris lege statutae."

Haec ut Apollonius sensit decreta peritus,

335

"Pallidula facie defixit lumina terrae,

Turbidus extemplo merens discessit ab illo,

Coetibus iratis dederat nec verba salutis.

Stipatus multa veniebat ad aequora turba

Et quos invenit confestim dulciter infit:

340

"Linquite iam, pueri, sirtes iam linquite cuncti,

Surgite graminei vos omnes pulvere campi,

Fundite sentinam de puppibus infatuatam,

Ilicet antennas oblique tendite longas,

Candida propitiis committite carbasa ventis".

345

Haud mora, praefatis parebant ilico iussis.

Ingens aetherias strepitus tunc ibat in auras,

Ceu resonans homini respondet silva sonanti;

Et contis grandes properant intrudere classes.

Vt iam transversis considunt ordine transtris,

350

Tum laeti terris lintrizant inde relictis

Certatim Tyrium tendentes pergere regnum.

Ast ut Apollonius discesserat inde perosus

Transvolat et bibulas alti spumantis harenas,

Subdolus Antiochus irascitur atque cruentus

355

Tractabat Tyrio dampnum struxisse patrono

Seu nece cum gladii, gelida seu morte veneni.

Iussit et adduci Taliarchum corde minaci.

Cui, mox ut venit, verbis mulcentibus infit:

"O nimium noster fidus Taliarche minister,

360

Qui secretorum constas simmista meorum,

Scin, ab Apollonio subtili scemate structo

Actibus ex nostris religatur quaestio turpis?

Dicito quid faciam, mortis vel qua nece vincam,

Ne pateant culpae cuiquam per regna nefandae.

365

Sed tamen hoc unum saltim magnopere iussum

Quod tibi nunc iubeo, cursim complere studeto.

Scande citus navim volitanti remige raptim,

Cursu crispanti transcurrat quae vada ponti.

Vndis transitis animi votisque peractis

370

Cum letus Tyrias teneas feliciter oras,

Telluri proram committito sude ligatam,

Ingrediens urbem mox percontare per omnem

Illius antheticum saevo mucrone paratum,

Ex cuius iusta valeat punirier ira,

375

Seu quocumque dolo possis patrare studeto,

Ab cuius baratrum moriens petat actibus atrum.

Si nequeas gladio, cor saltim rumpe veneno.

Si facis, ut dico, nostro sermone repleto

Et sospes nobis vita comitante revertis

380

Ac ipsum vere non vitam dicis habere,

Tunc iuga pro certo de te servilia solvo,

Spem libertati quae non tribuere senili".

Ilico praedictus crimen patrare secutus,

Gaudens promissi magno solamine dicti

385

Ibat ad aerarium precioso munere plenum;

Inter delitias causis regalibus aptas

Praeceptum peragit secumque viatica sumpsit.

Plurima qui sotiis inponens pondera fidis

Post modicum tempus petiit raptissime litus.

390

Praeceps ferratis exercens brachia contis

Inpegit puppim de curvo margine cursim

Ac sequitur Tyrias Lybo volitante carinas.

Per vada salsa maris longe cessantibus illis

Ad litus naves subduxit regia pubes,

395

Et statim propriam mordens capit anchora terram,

Ac simul ex pictis tunc prosiluere carinis.

Pulcher Apollonius, celeri stans milite septus,

Gressus insignes paulatim tendit ad aedes.

Quem iuvenis specula mox ut conspexit ab alta,

400

Clamando cives subito perterritat omnes,

Ebullit voces late iactando sonantes,

Vrbis Apollonium propius vidisse patronum.

Agmina multorum constanter magna virorum

Occurrunt regi facientes ludicra miti,

405

Cum lacrimis mixtum fundebant gaudia risum.

Hos inter fletus idem tunc luxit amatus:

Luctibus omissis gaudebant vocibus altis.

Laetanter patrias gradiens intraverat aulas,

Timpana grandisonis cui certant ludere bombis.

410

His ita multimodis ludis ludentibus illis

Ingrediens thalamum vario cum scemate comptum,

Diversis plenum cum vestibus undique Serum

Stamine purpureo textis subtemine rubro,

Aurea Pactoli quem compsit harena decori,

415

Scrinia cum libris iussit sibi ferre Latinis,

Insuper Hebraicis pariter praeponere Grecis,

Quae quoque cunctigenis fuerant instructa periclis.

Limina retrusis aperit resonantia seris:

Arte didascalica necnon luctante sophia

420

Quaerere concepit; maius reperire nequivit,

Percontans pridem quam coniectaverat idem.

Tunc demum mestus volvens sub pectore questus

Conversus sese cordis vexante dolore

Demulsit mentem solito terrore carentem.

425

Se fore delusum sperans, se dixit ad ipsum:

"En quid, Apolloni, causa vexaris inani?

Hactenus excessus quis te dementat ineptus?

Quae tibi tam fortem fraus struxit tanta laborem,

Vt sic optatae linquas spiracula vitae?

430

Num rex Antiochus ideo tibi parsit amarus,

Crimina per fraudis ne tu mucrone neceris,

Iam quia decepti reserabas facta tyranni?

Antiochus vero, si me non fallit imago,

Dulci polluta fruitur pro coniuge nata".

435

Talibus illectum se postquam senserat ipsum,

Non plus moratus gressum, sed inire paratus

Strennuus ille rates iussitque parare volucres

Ac his multigenas stipando tradere gazas.

Insuper et victum modiorum milia centum

440

Navibus inponi praecepit et arma parari

Et munus rutili circumstipare metalli

Atque foros lembi pretiosa veste replerit.

Illi - namque citi subierunt iussa secuti -

Dense tranquillo statim sub noctis opaco,

445

Vt cupit, archanum clam construxere meatum.

Protinus ut iussum domno dixere peractum,

Militibus paucis, sed quippe fidelibus ipsis,

Ipse fugam media carpebat noctis in hora;

Atque repentina simul omnes voce sub una

450

Aedes linquentes madidos fudere liquores.

Post iter, ut tacuit, ceptum navale peregit

Invadens litus syrtosum mesta iuventus.

Debita nempe diis solvebant vota supernis.

Invocat et patrios magno clamore penates;

455

Insuper ac validos donant libamine ventos

Et, Neptune pater, quin te petiere frequenter,

Ponentes aras multo tibi munere plenas.

His igitur cunctis ex ordine rite peractis

Intrudit puppes cum contis plurima pubes,

460

Signatim proprios captantes undique remos.

Posteriore die iam clarescente per orbem,

Vt primum radios sol excutiendo serenos

Depulerat furvas una cum nocte tenebras

Et naturalem rebus dedit ille colorem,

465

En cives Tyrii multi cum munere prompti

Quaerebant domnum magno sub honore colendum.

Cum multis horis plebs expectaret inanis

Sperantes regem lecto captare soporem,

Fama volans late regem dicebat abesse.

470

Perculit ossa tremor crevit per cordaque meror:

In cunctis vires subito periere priores

Et matres manibus tundunt acerrime pectus

Et proprios crines decerpunt vertice tristes.

Econtra patres lacrimas fudere gementes,

475

Infantum multus conscendit ad alta vagitus,

Vrbe quidem tota resonant lugubria fata.

Hic fuerat tantus per tota cubilia planctus,

Igne velut regnum gladiove periret opimum.

Sunt ita turbati pro regis amore remoti,

480

Vt iam tonsores cessarent radere crines,

Ac tollunt urbis spectacula cuncta potentis,

Gymnasiique locum nullus conscendit apertum,

Atque vacant fixis thermarum flumina claustris,

Clauditur ac templum firmo cum vecte deorum,

485

Nec petiit quisquam solito de more tabernam.

Ludicra deponunt, lacrimas luctumque resumunt

Multimodeque suum cuncti planxere patronum.

Ast haec dum cuncti pariter gessere coloni,

Ad portum Tyrium Zephiro volvente per altum

490

Nuntius Antiochi venit Taliarchus iniqui,

Quem misit regis dementia saeva furentis,

Vt rabido puerum mucrone necaret ephebum.

Assiliens litus fraudem tractabat iniquus

Mente sub intenta cupidus de morte nefanda,

495

Nunc illuc tractans huc interdumque retractans,

Quam fortuna viam de coepto monstret habendam,

Quae solet in varias se transformare figuras.

Anxia quem causis angebat cura gemellis:

Hic se passurum mortis lacrimabile vinclum

500

Nam timet ignarus, si fors sit prospera rebus;

Si redeundo domum dicat non rite peractum,

Quod sibi cum fidis rex commendaverat orsis,

Se fore venturum per secla sequentia servum.

Praefugiens veltres ceu quondam callida vulpes

505

Sedibus ex altis, nemorum quoque saltibus imis

Prosilit in campum post terga sequentibus amplum,

Quos circum stantes pavitat vulpecula veltres

Cruribus et tremulam submiserat ilico caudam,

Inscia consilii furit undique proxima morti:

510

Taliter iste quidem terrore timebat eodem.

Tunc sotios legit, tali quos crimine scivit

Pleniter instructos, minus haud sibi fraude peritos,

Quos secum sumat et ad aulica tegmina ducat.

Ast alios ripis audet committere fidis,

515

Illic ut spectent remos navimque reservent.

Hinc urbemque petunt sotios litusque relinquunt.

Atque viae spatiis vario sermone levatis

Antevolat cunctos cum gressibus aulicus heros:

Qualiter eductos coluber sub lumina natos

520

Omnes alludens et squamea colla tumescens

Cum sonitu dulci mulcet linguaque trisulci

Hortatur silvis camposque subire relictis,

Incautis tetrum suffundat ut ipse venenum.

Tunc Tyrii cives vestes sine more videntes

525

Illos indutos, homines quoque non sibi notos

Mirantur vere, sed sat rationis habere

Non poterant, gemitus quia disturbaverat artus,

Vt si bella ferant placidam pacemve requirant.

Tutius at subeunt, nam lauro timpora cingunt

530

Et simulant pacis signum se ferre salutisque

Et constare doli sibi nubila nulla perosi.

Interea populum cernunt merore prehensum

Gymnasiique locum tota de parte retrusum.

Nuntius Antiochi Taliarchus corde feroci

535

Obvius infantem primaevo flore nitentem

Alloquitur verbis languenti voce superbis:

"Da, iuvenis, nobis, dictis si promere noris,

Cur ingens omnem luctus sic conprimat urbem,

Quis furor inmensus faciat vel fundere fletus.

540

An vindicta deum venit de crimine patrum?

Sed quid delicti poterant committere tanti?

Nam fuerant vestri patres dis relligiosi,

Veri verorum cultores atque deorum,

Debita reddentes iugiter sua vota ferentes.

545

Cur super haec talem teneant, dic quaeso, laborem."

Econtra iuvenis fundens vix verbula vocis

Traxerat ex imis suspiria plurima fibris:

"Patribus haud equidem nostris mos constitit idem,

Est nec fas regni res enucleentur ut ulli,

550

Ni prius edoctus sim, quod tu pracma sequutus

Arma feras Martis pia vel consorcia pacis.

Nunc age da, senior, generis tibi quis fuit auctor.

Da precor, unde domi, cuius defensio regni.

Nuntius es regis tu, rex an ipse teneris?

555

Vt puto Lincidem te nunc inspexero regem:

Es tu revera doctissimus arte paterna,

Vt videoque dolo repleris corde sub imo.

Os faciemque tuam gressumque manusque loquelam

Assimulas Linco tibi natu forte propinquo.

560

Intus quid lateat humanis visibus obstat,

Exceptis illis quibus indita lumina lincis,

Linx quibus aut genitor fuerat vel germinis auctor,

Cuius naturae referuntur cuncta patere,

Quae quis in absconso gerit aut sub pectoris antro;

565

Perspicit et fraudis sibi conscia corda latentis

Et scit revera praesentia, facta, futura

Et, sibi quot variae maculoso tergore notae,

Tot sibi dissimiles aliis animantibus artes.

Da saltim, ripis quis te deus appulit istis".

570

Taliter oranti puero varieque loquenti

Motus in inmensam, furit ut leo fervidus, iram,

Nil respondebat, sed per fera corda tumebat,

Angitur interius verbique recesserat usus.

Terram calce terens et humi sua lumina vertens

575

Nunc salit et graditurque celerior alite fertur,

Nunc ut testudo fixus perstabat in uno,

Tunc baculo fultus sequitur per verba locutus:

"Parcas nec, fili, maneat spes ulla pericli.

Sum regis missus regalia iussa secutus.

580

Antiochum regem scin omnia regna regentem?

Eius iussa gero nec belli nuntius exto,

Nil hostile fero, sed prospera quaeque requiro.

Noster Apollonio rex regi nuntia vestro

Plurima demandat, quia foedera pacta reservat.

585

Est sibi firma fides, comunis et aulica sedes.

Mandatum vere si quid praeceperit iste,

Annuat hoc alter digne persistere semper.

Ast dicas raptim, quae clades pessima grandem

Afferat hunc [l]uc[t]um planctum vel civibus istum,

590

Dic, precor, absque mora, diei quia labitur hora."

Suspiciens iuvenis suspiria traxit ab imis

Pectoribus primum, post exaltando cachinnum

Dixit sermones prudenti famine tales -

Namque licet paucis constaret ephebus in annis

595

V[ixi]t maturum senibus sapientior aevum -

"O maledicte, cui capitis nix albida cani,

Inpie tot vernis huc usque potite lucernis,

.ervis ab inmundis stomachantia verbula fundis.

Ceu canis a prima suescit gannire iuventa

600

Atria conservans, saepissime cuncta peragrans

Emittit vocem per moenia longa ferocem;

Quicquid et ignoti subito sibi sentit oriri

Hoc trait et lacerat, hoc saevis morsibus artat:

Et post aetatis cum venerit hora senilis,

605

Fortia [pri]moris desistunt facta vigoris:

Quod timu[it] primum latrans id mordet et ipsum:

Nam domus et dominus, quos ante petebat adultus.

Saltim sunt nullo vel s[unt] discrimine parvo

Ex his dimoti, quos ictu laesit atroci,

610

Denteque vulnifico domino facit ulcus amico,

Mordicus et latum conplet laniando palatum,

Fortiter insanit, nullum discernere novit:

Inveterate canis, tu non secus ipse bacharis.

........................est hic ...........................

615

Mellifluam rurs[um lingua]m tunc flexit ad orsum

.............................................nt carbo favilla.

At Syra plebs omnis hoc auspice noctibus actis

[Coge]re concilium propera[vi]t, iussit ad unum

Om[nes] ex arvis, quisquis quid posset in armis,

620

Spirantis vitae qui spem sibi vellet habere,

Aut nisi canities prohiberet ning[ui]da vires,

Aut [rapidas pu]g[nas] nisi scire p[rima iuv]entas

Abnueret penitus [cupere]t nec acriter orsus.

Mox haec fama vol[at crescens] et iussa ferebat,

625

Rupit eundo moras [inge]ns diffusa per oras;

Mortem nolenti vitae munusque volenti

Promittens vacuas sic concita pervolat auras.

Tunc puer atque senex rapuere ferociter enses,

Arma petunt: galeas, fulgentia scuta, loricas;

630

Et gens inmanis glomeratur ab omnibus oris

Ireque curavit, quo praevia fama vocavit.

Agmen enim turbae fuerat haud rarius imbre,

Eurus flando globum cum nubes urget in unum,

Horret et obductum nimboso turbine sudum

635

Irruit et subito submixta grandine turbo.

Illuc ut talem rex conperit affore plebem,

Egrediens aula statim descendit ab alta,

Ibat et in medium dextras amplexus heroum

Atque manus manibus dans sic erat ore locutus:

640

"Viribus infracti, bello vos optime docti,

Nunc patet en, animis quae sit fidutia vestris,

Quae mens, quae virtus, audatia quae colat artus.

Premia promitto, quae nulli certe negabo,

Laude coronari qui vult laudemve mereri.

645

Advena iamque diu vario me luserat astu

Dictus Apollonius fraudisque dolique peritus,

Vir mentis dirae, qui me sic audet adire,

Si locus et fas est, huic regno maxima clades.

Praefixum vastae cuius mihi qui caput astae

650

Victor praesentat, centum [talen]ta cap[essat]

Auri; qui vivum tulerit per membra ligatum,

Huic quinquaginta thesauri dono talenta."

Hic parsit fandi dans munus amore necandi.

Conticuere viri nolentes ulla refari,

655

Sed saltim [cla]re velut uno fantur ab ore:

"Scimus Apollonium plus vit[a] quam nece dignum,

Eximium iuvenem factis armisque potentem,

Indolis egregiae ............

Est celer, est fortis, spernens dispendia mortis,

660

Discidium vitae momento computat horae;

Strenuus in bello non ense reflectitur ullo,

Brachia bicipitem velox inter rotat ensem.

Quam velit arma pati, vitam vult ante pacisci,

Quem bene si scires, tutum tunc forte vereres.

665

Hunc tibi praefatum promittimus esse necandum?"

Mulcens et minitans econtra rex ait instans:

"Non vestri veteres sic respondere parentes,

Sponte sed inplebant quicquid me velle sciebant:

Semper erant parti psichin subponere morti.

670

Quid plus? dedignor? mimico fantasmate fallor?

Si foret hic animus seu si mihi cruda iuventus,

Acer crudeles qui stravi saepius hostes,

Huius tanta pati nollem discrimina fati.

Sed quia de membris decessit gloria totis,

675

Casibus alternis mundi res subiacet omnis,

Et quoniam causas transfert quascumque vetustas,

Totius regni prop[rii pars us]que fruendi

Altera victori maneat, pars altera regi,

Et, me defuncto, fungatur milite multo."

680

Hoc promulgato passim super agmina pacto

Omnes seducti flagrante cupidine pacti

Clamabant pariter hoc malle sequique libenter,

Et plausu manuum feriebant astra polorum.

Audiri vero potuit nec ullus ab ullo,

685

Saxea de celso rueret licet aethere grando.

Talis erat certe strepitus iuvenumque senumque,

Vt tonat ipse Corus veniens Aquilone sonorus,

Alta supremos cum rumpit ab arbore ramos

Quassans frondosam stridenti [mur]mure silvam,

690

Nunc intervallo cessante fla[mine turbo],

Parcens, nunc autem flatu consurg[it eodem]

Et strepit horrendum volvens radicitus ulmum.

Hesperus interea, cum noctis venerat umbra

Ac pecus [omn]e domi cogit stabuloque retrudi,

695

Emicuit stellis ut primum mane fugatis

Aurea cum roseis surgens Aurora quadrigis,

Itur Apollonium mox per loca quaeque petendum

Montibus, in silvis, campis, in vallibus, altis

Terrarum latebris, fluviis lapidumque sub antris:

700

Ceu canis in silva peragrando novalia culta

Ora premens terrae sequitur vestigia cervae,

Circuit anfractus nihil atque novissime nactus

Cursitat in vacuum: talis venatus eorum.

Illius inmunes coepti rediere pudentes,

705

Quos curis vanis fortuna vehebat inanis.

Attulit invisum quis spes inprovida casum

Atque spei vanae fuerat certamen inane,

Nil nisi valde gravem capientes rete laborem.

Sic et tota dies voti discesserat expers:

710

Talis erat fraudis merces sine munere laudis.

Rursus ad Antiochi plebs it mala tecta tyranni.

Tunc ep[ul]ans sedit mensae potuque vacavit

E dapibus, positis esum sibi largiter escis.

Ianitor intravit domno plebemque notavit

715

Stantem pro foribus, dum fas permitteret intus.

Audito sciphum rex ore retraxit amicum,

Aut [ca]put a[u]t ipsum iubet introducere secum,

"Progrediantur" ait, pateras tum laetior hausit.

[Aulic]us egressus sic deforis [omnibus] orsus:

720

[Inveherent T]yrii caput [ut] properanter [ep]hebi.

[Pin]cer[nae] cura cunctis fore pocula laeta.

Appropians statim successit turba gradatim.

Vt venit coram pacem porrexit habendam,

Verba salutis ave laetantibus apta deditque.

725

Quis princeps solio tetrarcha locutus ab alto:

"Quisnam victor erit vel quis promissa tenebit?"

Anxia secta nimis responsa negaverat oris.

Inquit item regis vecordia saeva furentis:

"Falsa pudet fari, varia vos arte moveri

730

Nescio qua video; si vera fatetur imago:

Vivit Apollonius nec adhuc est ille peremptus.

Cur habet indignam sub tanto crimine vitam?"

Vnus de missis verbis responderat istis:

"Optime rex, audi, nihil est, tibi parce, pericli.

735

Ivimus incassum, quia non invenimus ipsum.

Discute merorem magni molemque timoris:

Ex hoc fasce leva cor, Martia destrue tela,

Pectus defeca liventi prorsus ab ira

Praecinctusque toga cape tempora pacis oliva.

740

Formidulam pulicem puduitne timere fugacem?

Discessit nuper procul hinc; requiesce parumper,

Parce tuae menti livoris felle tumenti:

Contigua caedis fugit de morte ferocis."

Rex ait haec exin levi sermone vicissim:

745

"Quis casum vobis dedit hunc praenoscere? scitis:

Mens mea cunctorum saepissime sueta laborum,

Conscia fatorum, non est secura dolorum.

Nec mihi sic spondet, vix credere visibus audet":

Iam mediante via, cum multis obvia fama

750

Occurrit nobis: "Nescimus qualibus horis:

Quem vos quaesistis, hinc hinc cessisse sciatis,

Fugit ab hac patria - dicens - vix sospite vita,

Debet in externis soles consumere terris -".

Econtra risit, furit, ebria vox sua dixit:

755

"Non valet ille mori, quod ego certissime novi.

Saxea corda gerit, nequaquam fraus sua dormit,

Et caput invisum vivet, heu vivet in aevum."

Sic magis atque magis fervens (non c)redidit illis.

Haud minus ille lupo furuit (per ovilia) duro,

760

(Ore) fremens blandum lacerat cum morsibus agnum

Os ex osse trahens crudas carnesque resorbens.

Post haec transacta non longi temporis hora

Ipse iubet celeres deducere litore naves

Perque profunda maris fluctus evertere remis,

765

Dum Tyrium iuvenem caperent terrore fugacem.

Segniter ast ipsi conplerunt iussa magistri.

Hos mora tardabat, illos fuga longa ferebat.

Tardior haud vento depulsa volaverat Argo,

Quae puerum vexit, gressus ad littora flexit.

770

Condoluit multum; "Rex" dixerat "erige vultum.

Quidnam, dic, veritus non es velut antea suetus?

De quali cura volvis tam tristia corda?

Alba notat facies, quod te dolor optinet ingens,

Nescio quis tantus ..........

775

Cunctorum vita, senior, preciosior ipsa.

Me vexisse, deos semper meminisne supremos ...

Irae parce, rogo, quocumque cupiveris ibo.

Sustineo tecum vitae mortisque periclum,

Fors maneat nobis communis et una laboris.

780

Ex hac fortuna non deterrere sinistra.

Si sapor ora prius gustantis mordet amarus,

Audio ceu fari, tunc mel sit dulcius ori:

Sic quod nunc pateris, fiet cum scisse iuvabit,

Vrbis qui magnum Tyriae solamen haberis

785

Atque tuae prolis qua spes est indica nobis.

Vrbis nunc e girius non te felicior ullus.

Nam tibi cunctarum debetur copia rerum,

Temporibusque tuis Saturnia regna videbis.

Aureus ipse nites, non Bachica munera vites,

790

Sentes viniferis steriles onerantur ab uvis,

Caeli pro pluvia rorabunt roscida mella,

Mars domitat mortem super omnia prelia fortem.