1.
<O> Benedicte pater, monachorum pastor, alumne,
Exiguam munus suscipe, quaeso, libens,
Quod tibi nunc supplex Atenolfus optulit abbas
Ad laudem tuam servulus ille tuus.
5
Pro quo funde praeces monachorum coetibus atque,
Diluat ut dominus crimina cuncta sua,
Atque suis iungat celesti pace choreis,
Cum quibus altithrono pangat in ethre melos.
Hinc precor, o supplex rimator, posce tonantem,
10
Scriptor ut ammittat veniam peccaminis acri,
Hesternum facinus, instans, careatque futurum,
Cum sanctis dehinc aeterna luce fruatur.
A summo celorum descendens culmine nostrum
Laxatoque igni paulisper fomite prestat
15
Violatus carnes aurasque viasque
Et sata terrarum prestans, adolescere cuncta.
Et forsan satagis scriptoris nosse vocamen:
Iohannes subdiaconus et monachus indignus peccator.