32.
Altaris iuvenis corrupta mente minister,
Clam rapuit quidam sancti donaria templi,
Tollitur ac saevo quaedam crux aurea furtu,
Quam Christi famulus secum portare solebat,
5
Dum pius egit iter Christo comitante viator,
Relliquias propter multas quas condit in illa.
Mox tormenta luit sceleris praesumptor iniquus:
Vltio consequitur peccatum iusta nefandum,
Et perit infelix crudeli peste peremptus.
10
Mortis in articulo pandit tamen impia furta,
Et quo, quae tulerat, latuissent omnia monstrat.
Quo pereunte timor crevit cum laudibus ingens
Fratribus et populo, cernentes omnia Christo,
Quaeque sui servi fuerant, servante tueri.