1.
Conspicitur pictus dux nobilis atque serenus
Heinricus praestans Bawarica regna gubernans,
Progenies domnae venerabilis alta Iudittae,
Quae spretis mundi faleris et pondere regni
5
Optans se frenis monachilis subdere legis
Augmentavit opes maiores struxit et aedes
Huius basilicae sanctae sub honore Mariae.
Hoc cum velle suum raperet sors ultima dignum,
Inter funereas veluti semiviva loquelas
10
Postulat, exorat nimiumque petendo laborat
Expleri votum, quod vovit perficiendum.
Isthoc arripiens, cordis gratulamine gaudens,
Ductor prefatus ut semper ad omnia laetus
Hortamenta boni spatii mox tempore parvi
15
Diruit errores fictas pellendo sorores.
Convocat electas Christo sponsante puellas
Ac iuxta ritum post scripti regminis artum
Vivere fulcivit rebus monitisque coegit.
Quisquis in hoc faveat, communia premia sumat.
20
Si quis disperdat, Maria vindice solvat.