Alcuinus carmina 99, 12

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1881


12.

Haec loca quae cernis, lector, venerabilis aulae

Partibus ecclesiae, fuerant ecclesia quondam.

Sed pater et pastor supplex Ato sustulit ista

E terris, quoniam nimio dilexit amore,

5

Virgo Maria, dei genitrix tu intacta tonantis,

Tu regina poli, vitae spes maxima nostrae,

Vt tibi cultus, honor fieret memorabilis istic,

Tu quoque respiceres solita pietate precantes

Hic famulas famulosque dei, mitissima virgo.

10

Tu precibus nostris semper clementer adesto,

Atque dies nostros precibus rege semper ubique,

Vt nos conservet Iesu pia gratia Christi.