2.
Empserat hanc mansam Magulf venerabilis abbas,
Atque emptam patri Benedicto tradidit illam,
Vt foret emptori cum patre in saecula mercis.
Hanc tamen ecclesiam sacrari iusserat ille
5
Clavigero caeli Petro iam principe magno,
Atque pii pariter Benedicti nomine patris,
Illius ut regerent precibus per saecula vitam,
Atque animae requiem rogitassent ambo perennem.
Tu quoque, qui titulum recitas, rogitare memento,
10
Obsecro pro patre Magulfo, lector amice.
Te quoque conservet Christi clementia semper,
Protegat atque regat clementer haec loca Christus:
Laus, honor et cultus istic sit semper et illi.