Cum furor insani regnasset Maximiani,
Nec minus insanus collega Diocletianus,
Vt par maiestas, ut par in utroque potestas,
Sic fuit ad funus sanctorum spiritus unus.
5
Vnus et ad poenas animus laxabat habenas.
Et velut ad quosque suadebant templa deosque,
Sic titulum Christi prohibebant omnibus isti,
Tantus erat terror, tantus iam creverat error,
Vt fidei cultum nusquam pateretur inultum.
10
Alter enim princeps, pars cuius nemo deinceps
Hanc habuit curam cladem post libare futuram,
Massiliae scribit: Nolens libare peribit;
Mandat et hoc turbis, magis autem civibus urbis,
Vt bene perquirant qui sunt qui in numina spirant.
15
Ne lateat, scribit, quia si valet ipsemet ibit.
Adveniens ergo, postponens caetera tergo,
Praecipit assisti dictos de nomine Christi.
Sistitur iste foro de quo dictare laboro;
Nescit adhuc unus, quid dicat uterque tribunus:
20
Cur sic, Victor, hebes? aiunt, contemnere debes
Leges Romanas, et res inducere vanas?
Nunquid non nosti quod regnum debeat hosti?
Vel quae dona feret qui nostris legibus haeret?
Insuper ut duret tua iam devotio curet.
25
Multum delinquis, Victor, concedo quod inquis.
Nec sumus ignari sic nos debere precari,
Victor, ait praeses, si non responsio deses.
Cur piger existis coram praesentibus istis,
Hic ubi sunt arae nobiscum sacrificare?
30
Sic enim diras sedares principis iras,
Nec foret incertum regem tibi iure misertum.
Victor ad haec sanctus: Quantos saepissime planctus
Propter eos planxi, quantisve doloribus anxi
Cor, recolens illos, quos sic patet esse pusillos,
35
Vt miseris fanis, fanis? magis imo profanis
Subiiciant mentes per abusum dona ferentes.
Nunquid ad hoc numen si vis intendere lumen,
Cum videas ipsum quod habes pro numine gypsum?
Esse Deum credes qui per te venit in aedes?
40
Nonne recordaris quia per te pausat in aris?
Primo fuit limus, nunc inter numina primus;
Seu fuit os vile, seu pellis, sive monile;
Ex aliqua fago fuit hic Deitatis imago,
Et modo multimodas qui per te suscipit odas,
45
Per te formatus, per te fuit appretiatus,
Per te solemnis, per te sibi fama perennis,
Perque tuum donum plebs hunc putat esse patronum
Vt loquar expresse, si quid potuit Deus esse,
Ocius hoc posset quod vel tua numina nosset
50
Quod sibi des nescit, caecus tua dona capescit.
Si facis hoc votum, fas est imponere motum,
Hinc quod ei iuras incassum solvere curas.
Est cui debemus dare nos, et quidquid habemus,
Scilicet auctori, qui non parcendo cruori,
55
Pertulit ante mori, quam subtraheremur honori,
A quo lugentes nostri cecidere parentes.
Praetor: Agendo moras quasi rhetoris ore peroras,
Et satis exsultas eo quod tibi tanta facultas
Effluat in verbis, et ob hoc fortasse superbis.
60
Sed licet astutus, tamen es tua damna locutus.
Si colis occisum, movet haec devotio risum;
Si cruce suspensum, constat te perdere sensum.
Quod moritur transit. Si quid fuit in Iove mansit.
De Iove certa fides, quia centum vulnera si des,
65
Nunquid vita Iovis solvetur vulnere quovis?
Nunc quia rem cernis, cur iam libamina spernis?
Si mihi consentis, venies ad templa potentis.
Vtque suus vates cum veneris ante penates,
Quem contempsisti, cui debita iura tulisti,
70
Vel bove, vel vacca pro tanto crimine placa.
Sanctus ait: Quaedam, sed non haec omnia credam;
De Iove sum certus, quia nullus in orbe repertus
Per quem vita Iovis solvatur vulnere quovis;
Quod non censetur subsistere, quid pateretur?
75
Sicut revera nunquam fuit ipsa chimaera,
Iuppiter ipse polo sic regnat nomine solo.
Quod colo suspensum, non perdo, sed augeo sensum;
Quod meus occisus tibi fit commotio risus,
Hoc facit immensus furor, et turbatio sensus
80
Sint res perplexae, studeat mens, conspicit ex se
Quid lateat, sed non nisi saepe revolverit, et non
Si non concedat quod conspicit et nisi credat,
Dum res discernes, nisi spernas credere, cernes.
Vt leve dem signum, formae Iovis inspice lignum,
85
Pro populi cura sacra latet ipsa figura.
Sit, non sit vere, tamen hunc concedo latere.
Haec modo sublimis quasi partibus imperat imis;
Lapsa per eventum, si corruat in pavimentum,
Dum fuerit fracta, sunt de Iove cuncta peracta.
90
Sic fuit in Christo, sicut concedis in isto,
Carne flagellata Deitas manet inviolata,
Mors et aperta cutis medicina fuere salutis,
Et cruor extractus pollutos abluit actus
Quod fuit existit, nec mors, nec plaga resistit
95
Quin triduo facto, mortis iam principe fracto,
Rex Deitate polo regnat, se principe solo.
Transfer ad hunc mentem montes transferre potentem,
Ob scelus obliquum ne te subvertat iniquum.
Dixit ad haec praetor: Quod desipias ego laetor;
100
Praebes verba satis, sed nullius utilitatis;
Per similem casum speras hoc esse suasum
Partem divinam non sustinuisse ruinam,
Atque per hoc tandem vis ut fateamur eamdem
Vim Iovis et Christi, ceu par sit Iuppiter isti.
105
Iuppiter aeternus deus est; tuus iste, modernus.
Iuppiter in coelo vehitur saltante camelo;
Rex tuus ad bellum passurus duxit asellum.
Golgotha mons mortis; si tam sua dextera fortis
Transferat ut montes, vel possit perdere sontes,
110
Cur non translatus fuit, aut cur ipse Pilatus
Non luit hanc poenam per qualemcunque catenam.
Nunc sine quod faris, nescis quibus ista loquaris.
Victor: Tu cessa, tua sit vox morte repressa,
Qui bona prava putas, et depravando refutas.
115
Omni personae conceditur ex ratione
Propositum veri vero sermone tueri.
Esse putas coelo vectum saltante camelo
Quem perhibet plane moechatum fabula Danae,
Vt liber auctoris diffamat sorde sororis.
120
Mastigiis multer si tantum vixit adulter,
Si tamen est aliquid natura quod esse reliquit.
Respuo quidquid agas, cum centum sumpsero plagas;
Dum me discerpes dicam: Nil in Iove perdes,
Hoc nisi duntaxat, quia qui peccata relaxat,
125
Damnat in aeternum qui vel putat hoc hodiernum
Rex meus ad bellum supplex ascendit asellum,
Vt monstraretur cum suppliciter veheretur
Mortem sponte pati sub conditione Pilati.
Iamque ... fuga sic et praecedere nuga
130
Si fugis a bello, non sponte sedebis asello.
Denique, si vellet nullus potuisse revellet.
Si quid obesset ei medio splendore diei,
Vel se celasset, vel se super astra levasset,
Posset et ulcisci, quia posset et hoc adipisci
135
Vt superi coetus fieret solamine fretus.
Nec tetigit sontem, sed nec transponere montem
Cura fuit, grato tulit haec Deus omnia fato.
Praetor: Quae tractas nisi despicis, et nisi mactas,
Paucos ante dies Iovis, ut reor, hostia fies,
140
Vt modo nobiscum qui posses cingere discum,
Vt decet Athletam sumens cum Rege diaetam,
Tum tibi si velles daret aurum, pallia, pelles;
Postque datum munus modo posses esse tribunus.
Consilio nostro geminato comeret ostro,
145
Vltra quemque parem faceret sibi consiliarem.
Posthabitis istis, Regique diisque resistis.
Causidicus factus, per quos ignoro retractus,
Despicis omne sacrum quoddam suadendo lavacrum.
Dicis et abstergi, velut alto in flumine mergi.
150
Per Iovis hoc fanum, per regem Maximianum,
Perque supernorum collegia cuncta deorum,
Si perseveras, et sic nos vincere paras,
Posce deum scalas, et quas habet Angelus alas,
Ad quas festinas poterit mox esse ruinas.
155
De re tam cauta quid debet dicere nauta
Desine, vel demum pete littus et accipe remum
Et solitis bellis coeat lis ista procellis.
Ibis in infernum, ius evitando paternum.
Mos fuit iste patris, nisi conserviret aratris,
160
Rusticus obtusus patrios cum sedit ad usus,
Desipit et plaudit, diffusus ad omne quod audit.
Quod fuit oblitus, legis putat esse peritus,
Promptus ut occurrat, referat quod quisque susurrat,
Surge, deosque voca, sumensque per occiput occa
165
De grege quidquid ames, et sic faciendo reclames
Perspicuos vultus, et erit tuus error inultus.
Victor ait: Nautae disponunt omnia caute;
Praetores multi sunt in moderamine stulti.
Sic mihi vile genus, vel sit mihi victus egenus
170
Haec duo nil tollent, si iuribus intima pollent.
Istius est moris titulus coelestis honoris;
Si bene viventem videat, non spernit egentem.
Nec decet ut trister, si nuncuper esse minister
Littoris atque maris, licet improperando loquaris,
175
Vt mare sic mundus, gurges satis iste profundus;
Per plures mortes plures necat ipse cohortes.
Hos utinam fructus ad iura paterna reductus
Vincere sic nossem, quo vos excludere possem.
Ecce Deum testor, non tam pro morte molestor,
180
Quam sum passurus, quantum quia tu moriturus.
Non fugis hoc stagnum, non deseris hoc mare magnum.
Ast ego per stellas qui praecognosco procellas,
Dum mea lucra sequor, solitus transire per aequor,
Si placet ostendam quam rem credatis agendam.
185
Non cita sicut avis quaeratur et integra navis,
Nec mora nostra gravis, cum venerit aura suavis.
Proximus est portus, ubi fons et floriger hortus,
Vir bonus est hospes, satis est habitatio sospes
Omnia dat gratis, congaudet et ipse paratis,
190
Fragrat in orbe domi multi redolentia pomi,
Si nequeas ore, solo medicaris odore.
Non animi languor, non est ibi corporis angor
Sunt ibi personae, pendent ibi mille coronae.
Sunt ibi praetores, et ibi praebentur honores.
195
Haec tibi monstramus; quod si non credis, eamus.
Si minus est quidquam, poenam volo solvere; dic quam?
Praetor ait: Laudo; si possim cernere, plaudo
Sunt mihi cedrinae fortes, agilesque carinae.
Purpurea tela mihi sunt ubi fortia vela,
200
Dic ubi ducamus; cum flaverit auster eamus.
Victor ad haec dixit: Si mens cum voce revixit,
Iam super ad coelum mentis prius erige velum,
Desuper aura flabit, per quam tua prora volabit.
Ob nimiam curam talem praetendo figuram.
205
Sit tua mens navis, sit spiritus aura suavis.
Ipse regat mentem mundum transire volentem,
Ducat et ad Christum, qui portum possidet istum,
In lavacro mergat, per quod tua crimina tergat
Et fames et dipsis tollatur fluctibus ipsis,
210
Ingluvie saeva quas olim pertulit Eva,
Ad scelus auditum cum flecteret ipsa maritum.
Quis modo praetoris rabiem, motusque furoris
Diceret, et cuius formam transferret in huius?
Vt furit in scena triduo ieiuna leaena,
215
Quae lupus ora gerit, cum praedam tollere quaerit,
Quos habet incursus hominem cum viderit ursus;
Non similis gestus erat hic pro martyre moestus.
Cessat et a verbis, poenis intentus acerbis.
Sunt ibi qui lictant poenas, quasi carmina dictant;
220
Sed velut ex lima faciunt suspendia prima.
Pugnant pensores nimios inferre dolores;
Sed medicus coeli dat non sentire fideli.
Cum foret in ligno suspirans corde benigno,
Sic ait: O gentes mentis ratione carentes,
225
Effrenes et bruti, mortem non usque secuti,
Iam modo suspensus rogo vos suspendere sensus,
A studio tali, nullo magis exitiali;
Cernitis extensum, sed ad hoc convertite sensum,
Cur ego suspendi paterer, cur undique tendi?
230
Cur vos praetores, cur dedignarer honores?
Cur morerer gratis, quod vos omnino negatis,
Si meus hic cultus noviter non esset adultus,
Nec foret hic certus, nec legibus ante repertus?
Quae lex iure docet vitulos ut quilibet oret?
235
Numinibus multis quae spes, quae causa salutis?
Cogit ad hoc mentes per se maiora potentes.
Quod manibus sculpis nunc est leo, vespere vulpis.
Cras homo, funde quater formatur Cerberus ater,
Transpositoque luto, mox est in imagine Pluto.
240
Multiplicans artem, cernes ibi surgere Martem.
Quid Deus inquire, quia magna scientia scire
Quis Deus existat, vel quis Deus esse resistat.
Si res affaris, et ad unamquamque loquaris,
Sacra vocata licet: Non sum Deus, haec tibi dicet;
245
Si tacet, hinc constat, quia quod Deus est ibi non stat.
Si satis est clarum, nulla latet hoc animarum.
Si Deus hoc esset, nunquam sibi sermo deesset.
Sermo deest, constat quia quod Deus est, ibi non stat.
Nunquid opportunum quod sese dividat unum?
250
Semper et hucusque fuit unum sermo, Deusque;
Nec minus apponas quod iam transcendat Aeonas.
Qui tibi nil demet, debet tibi demere semet.
Sic Deus aeternus, facie vultuque serenus,
Non Patris iste comes; sed ut est in lumine fomes,
255
Mens, vigor, et sensus, per quem Pater omnia mensus,
Spirat sermones per pneumaticas rationes.
Sic de se mundam praebet sitientibus undam,
Quam quicunque bibit, non amplius ipse sitibit;
Percipietque fidem per quam venerabitur idem.
260
Sed si sciretis quod ab illo munus habetis,
Et quam clementer tulit hunc sine semine venter,
Vt caro sic factus, carnales tolleret actus;
Et quos captivos non ulterius redivivos,
Post fractum postem, post vinctum solveret hostem,
265
Par foret impuris iam non servire figuris,
Esset, et hoc iustum fanum Iovis esse perustum,
Per fidei normam, Deitatis perdere formam.
Ex his praetextis praetor commotus in extis,
Carcere trudit eum, peragat dum morte tropaeum.
270
Torquet et includit, mentem levat, extera trudit
Tentat ut enervet; sed mens minus anxia fervet,
Nervat et infamat, qui fana deosque reclamat.
Ingrediens laetus sic aestimat esse quietus.
Ipse suae mortis plus est in carcere fortis,
275
Flebat et orabat, Dominumque Deumque vocabat,
Sic adhibendo loqui: Deus o, qui factor es! o qui
Regna superna tenes! sapiens qua lege refrenes,
Sidereos cursus relevans per tempora rursus,
Quod radit ex signis aer tuus, et tuus ignis,
280
Vnde novant terrae, quae possunt semina ferre,
Impatiensque fretum tumore facis esse quietum,
Spargis ut effundas, et rursus contrahis undas;
Te timet infernus, per te vacat iste paternus
Interitus mortis, fractis cum limine portis,
285
Qui semel ista facis, tu rex et regula pacis,
Me rege cum rebus, sed plenis, quaeso, diebus.
Hic ego nil plenum, nihil contemplor amoenum.
Labilis orbis abit, nos mors et ab orbe vocabit.
Occiduum signum de me satis aestimo dignum.
290
Sum quasi stella cadens, sed tu mihi surgere suadens
Sic precor infrena, tali me tene catena,
Qua teneas mentem vitiis persaepe cadentem.
Spem tamen ut merear, veniat tuus ignis ut urar,
E quibus accensus foveatur denique sensus.
295
Desque meae terrae tales et talia ferre
Semina vel fructus quae sint mihi praemia luctus.
Irriger atque laver quod ab ipsa messe papaver
Auferat, et sanum faciat procedere granum;
Et tibi more maris talis precor efficiaris,
300
Vt bene sopitus caveam transfundere littus,
Et frear inferni locus ipse profundus Averni;
Ne me desperet, quem si non parcis, haberet.
Si misereris ita, cur non abit haec mea vita?
Nonne sub hoc Phoebo vivens nil tale videbo
305
Quod sit amor mentis tecum regnare volentis
Nonne sub hac luna res est de pluribus una?
Quam non delectet si quolibet ordine spectet,
Quod rutilans Phoebus referat discrimina rebus.
Sol meus appare, fons luminis irradiare.
310
Res ego nocturna, tu lumen luxque diurna,
Sparge meam mentem tenebris et morte sedentem,
Et mihi spectanti quod pollicearis amanti
Da, precor, hoc munus, quod licet nomine funus,
Re tamen experta magis est animatio certa;
315
Nam mihi sub divo satis est quia quod modo vivo,
Transitus est quidam, sed et hoc moriendo recidam.
Sic ait, et dictis somno veniente relictis
Carcer odore fragrat, lux carceris ante peragrat,
Angelicusque chorus subiit cum laude sonorus
320
Personat, et psalmum, cum diceret, excitat almum,
Excitat atque refert per nos .......
Voce quod exoras paucas tibi destinat horas,
Et breve tempus erit sicut tua passio quaerit.
Nam cito discedes, cito progredieris ad aedes,
325
In quibus ut fueris diuturna pace frueris,
Et vives vita, sicut bonus Israelita.
Dixit et abscessit, redit umbra, metumque repressit
Visio tanta viros, cantus canit aethere miros,
Cum chorus abscedit, sed iam custodia credit
330
Rem fore coelestem. Rogat hoc exponere testem
Quis sit et unde sonus? Laus est, ait iste patronus,
Quam semel exsolvit, semel et bis terque resolvit,
Carmen divinum, per quod nos credere trinum
Vox audita monet, nos trinus et inde coronet.
335
Exposito visu toto vigilantia nisu
Spem cupit auditam, gaudens proponere vitam
Si merito mortis consors queat esse cohortis.
Sensit ut hoc custos sensus pietate perustos
Mortis amore cremat. Si mors tamen hoc sibi demat
340
Vt scelus erroris donum sibi tollat honoris.
Martyr ut agnovit sua quod custodia novit,
Per se conversos cupiens existere mersos,
Quaerit Baptistam qui rem bene noverit istam,
Quaerit, et inventum fidei monet ad documentum.
345
Hic monet, hic pergit, docet, ungit, et in mare mergit.
Martyr enim laetus tales producere fetus,
Per quos a primo fuerat sub carceris imo,
Chrismate fecundas pater est affectus ad undas.
Hoc sacer expleto, sic his et martyre laeto,
350
Cum redit ad sedem, repetunt hi carceris aedem.
Nox abit, hancque diu iam lux orientis illius.
Sparserat auroram, cum primam praetor ad horam
Mittens legatum iubet ante venire beatum.
Iussit et itur eo. Plenos putat esse lyaeo
355
Cum videt ardentes in sacro dogmate mentes,
Mentes, sed quorum? custodum, non aliorum.
Dicite, custodes, ait hic, quid dicere sodes.
Hos aiunt, quaeris? sed non modo sodes haberis.
Cur? ait. Adiungunt: Quia nos sacra dogmatis ungunt
360
Chrismata; vos autem colitis pro numine cautem.
Luditis, an certis rationibus ista refertis?
Vnus ait: Nos, non, sed quos Deus abdicat, hos non
Sumimus in fratres, nec te, si pro Iove latres.
Christiferum foedus olet, hic ait ipse veredus.
365
Non hic nostrorum, non est odor iste deorum.
Dixit et adiunxit: Quis vos ita, quaeso, perunxit?
Quis fuit his fictor? Docuit vos talia Victor.
Tunc satis iratus, nec plus in lite moratus
Iussit ut exirent, et quo graderentur abirent.
370
Iussit, et incedunt, gaudent quia proxima credunt
Fata beata fore, benedicunt mortis et horae.
Ad fora fit ventum, iam sunt ibi millia centum
Qui simul exspectant si mors aut verbera flectant
Cor fidei tantae, cum Victor venerit ante.
375
Rector et ipse venit; prius hunc per munera lenit;
Cum refugit munus, promittit postea funus.
Sed neutrum donum potuit mutare patronum.
Conveniunt gentes nunc hinc, nunc inde ruentes,
Concutiuntque locum diverso turbine vocum.
380
Fit strepitus multus, rex quaerit: hic unde tumultus?
Quaerit, et ut scivit, fora mox furibundus adivit.
Cumque vident turbae quia rex procedit ab urbe,
Mox habitum mutant, metuunt regemque salutant.
Rex abiit, sessum murmur iubet esse repressum,
385
Imperiique metus compescuit undique coetus.
Tunc ait ad plebes: Si quid mihi, gens mea, debes,
Consilii recti, si vis mea iussa reflecti,
Cum minus irascar, ne vestro sanguine pascar,
Iam super hoc nequam poenam pensate, sed aequam
390
Poenam, sed talem quam sentiat exitialem.
Nullus adhuc leges, nullus sic denique reges
Sprevit, et in summos unquam fuit hic hominum mos
Dicere quod dixit; velut uno vulnere fixit
Nosque, deumque genus, nullus nisi daemone plenus.
395
Per similem sortem studuit contemnere mortem.
Hic homo suspensus coepit pervertere sensus,
Versus et ad gentes, ad Christum vertere mentes.
Hoc aiebat eis: Fuerat lex aequa Thebaeis,
Quorum iure quidem plusquam sex millia pridem
400
Ipsemet occidi. Nullum quoque postea vidi
Qui coleret Christum, donec modo vidimus istum
Est mihi delatum vos hunc tenuisse ligatum,
Resque meos fidos claves habuisse pagidos.
Nescio si verbis, vel si deceperit herbis,
405
Sed modo si quid amant hoc extra numina clamant.
Iuppiter et Iuno quos germine credimus uno
Progenitos, isti pro cuius nescio Christi
Nomine vilescunt: quod si nova dogmata crescunt
Et vetus usus abit, hoc Iuppiter improperabit
410
Omnibus in quorum manibus sunt iura deorum.
Sed quoniam regnis non convenit ultio segnis,
Quod facit et fatur sententia nostra sequatur.
Haec ubi dicta dedit, quod iam magis utile credit
Hoc velut ex uno commendat turba tribuno
415
Quae dum tota silet, si diva potentia vilet,
Praetor ait regi: Nihil est punire quod egi,
De minimis rebus conclamat ab aethere Phoebus
Perdere se terris, ad quae reticenda referris
Et pater et tutor, nam si quibus usibus utor
420
Perdere duco grave, diis non reor esse suave.
Inde moneto virum, ne sit de principe mirum
Cum prius existas, si res properaveris istas,
Vapulet ut credat, nova dixit, et hunc nova laedat
Poena, novusque dolor: sic te, sic numina solor.
425
Si nihil oblectat, sua te conversio flectat.
Si facit ut dudum, fac illum ducere nudum
Per fora, per vicos; ponatur et inter amicos
Quisquis eum caedet, cum nec dis nec tibi credet
Suppliciis peius sensus tibi consulit eius.
430
Rex capit et laudat. Victor venit et quasi plaudat,
Laetior apparet, quia iam sua passio claret.
Tunc ait Augustus: Si nonnisi caesus et ustus
Distuleris votum, constabit inutile totum,
Turpeque ducetur per te quodcunque feretur;
435
Nec Iovis hanc sumet, multum licet hostia fumet.
Martyrium, spesque Victoris liba precesque
Cum dederint risum, merito reor esse recisum.
Denique nos perdes etiamsi multa super des;
Postea nulla tibi scribentur praemia tibi.
440
Dixerat Augustus: Si non nisi caesus et ustus.
Victor ait: Mactem, quid tecum nescio tractem.
Cum ... et cernas utrum per talia sternas
Spemque meamque fidem, etsi permanseris idem
Ipse meus cultus, etiam vel quando sepultus,
445
Si cremar et caedar, pars est ubi non ego laedar;
Nec vereor tantum furias et verba minantum,
Quin nihili pendam vel ad haec suffragia tendam,
Vt Iovis hanc sumat, si qua mihi victima fumat,
Cuius imago sumus, sibi sit mea passio fumus.
450
Martyrium spesque Victoris, liba precesque
Cum dederint risum merito ne crede recisum;
Omnia quae dicis famulantibus offer amicis,
Non opus est donis ubi pugna paratur agonis;
Sufficit ut macter, tua dona tuusque retracter;
455
Exhibeantur eis qui te recitando choreis
Tunc potius fallunt sua cum tibi carmina psallunt.
Rex ait: Abscede, nostraque repulsus ab aede
Non prius ora cibes quam dis libamina libes.
Tunc ait ad quemdam; Multo tibi verbere vendam,
460
Nec volo iam crescas si quaslibet ederit escas.