Marbodus Redonensis carmina varia 1, 8

Testo base di riferimento: PL 171, 1647-86; 1737-70


8. oratio ad matrem Domini

Stella maris, quae sola paris sine coniuge prolem,

Iustitiae clarum specie super omnia solem;

Gemma decens, rosa nata recens perfecta decore,

Mella cavis inclusa favis mutata sapore,

5

Omnimodos tuus almus odos praecellit odores,

Exsuperat quos ver reserat tua gratia flores.

Corporeus te, casta, Deus conceptus inundat,

Exoriens passus moriens nos crimine mundat.

Vt miseros trahat ad superos venit altus ad ima,

10

Eripitur dum mors moritur plasmatio prima;

Eximium fuit hoc nimium tibi, sancta virago,

Virgineum quod per gremium Patris exit imago.

Amplexus solet hic sexus sentire pudendos,

Vt paribus de seminibus queat edere flendos.

15

Tu vero praegnans utero, servansque pudorem

Producis Dominum lucis, vitaeque datorem.

Luciferi mater pueri, te mundus adorat,

Te precibus, te carminibus devotus honorat;

Post Dominum, tu spes hominum, quo conscia mordet

20

Mens sceleris, quae per Veneris contagia sordet,

Supplicium post iudicium removeto gehennae,

Elysios habitare pios concede perenne.