Marbodus Redonensis carmina varia 1, 7

Testo base di riferimento: PL 171, 1647-86; 1737-70


7. oratio ad sanctam Mariam

O sancta Virgo virginum! quae genuisti Dominum

Triumphatorem zabuli, reparatorem saeculi,

Ego peccator nimium a te peto remedium;

Esto patrona misero, et salus, et defensio.

5

Incumbunt hostes undique, mortem quaerentes animae,

Perversi foris homines, intus maligni daemones;

Iam mihi multa vulnera inflicta sunt, o Domina!

Quae nisi tu curaveris sunt mihi causa funeris;

Consensi suadentibus mortale crimen hostibus,

10

Et ob hoc reus teneor, culpam meam confiteor;

Nam quinque sensus corporis effecti portae criminis:

Pulchra videndo cupiens, lene tangendo diligens,

Audivi libens turpia, narravi gaudens frivola,

Nares replevi saepius illicitis odoribus,

15

Esu potuque dulcium sum delectatus nimium;

Peccavi per superbiam, et per inanem gloriam,

Pollutus sum periurio, contaminatus otio,

Per iniquum mendacium fefelli [saepe] proximum,

Et de rapinis pauperum collegi lucrum pessimum;

20

Irae vel avaritiae servivi quasi dominae;

In corpore vel anima commisi cuncta scelera,

Nam corpus quod non potuit, mens perpetrare voluit.

Me turpis cogitatio, me pestilens locutio,

Me culpa damnat operum, me nequitas consciorum;

25

Haec tibi nunc confiteor, o cunctis sanctis sanctior!

Tu causam meam suscipe, tu dignum poenis eripe;

Exora tuum filium ut mihi det remedium;

Ex tua carne genitus favebit tuis precibus,

Et matri quae se peperit negare nihil poterit.

30

Per eius natalitium, per ipsius ieiunium,

Per asperas iniurias, flagella, sputa, alapas,

Quas sponte sua pertulit qui se pro nobis obtulit,

Et per vestem coccineam, et per coronam spineam.

Per clavos, per patibulum, per cicatrices vulnerum,

35

Per aperturam lateris, per rivum sacri sanguinis,

Per sanctam eucharistiam, et per baptismi gratiam,

Per sacramenta fidei quam corde credens didici,

Imploro te, piissima, pro impetranda venia

Vt mihi Christi passio culparum sit remissio,

40

Et eius resurrectio virtutum augmentatio.