Marbodus Redonensis carmina varia 1, 17

Testo base di riferimento: PL 171, 1647-86; 1737-70


17. poenitudo lascivi amoris

Strictus eram loris vesani nuper amoris,

Captus eram visco, sed nunc pudet, et resipisco;

Deficit ille furor, et iam minus et minus uror,

Mensque colorque redit, pallorque furorque recedit.

5

O bone Salvator! quam decipit omnis amator!

Turpia pulchra putat, pro nigris candida mutat.

Coeni fetorem pigmenti credit odorem;

Dulcia sicut mel testatur amara velut fel;

Dum comedit lapidem, se pane frui putat idem,

10

Et serpentinum virus potat quasi vinum.

Dum vitium fovi, non noram quae modo novi;

Caecus eram plane cor habens virtutis inane,

Praemia deceptus mihi magna videbar adeptus

Oscula si quando meruissem pauca rogando,

15

Sicut odor floris sic tunc odor illius oris

Esse videbatur, qui nunc secus esse probatur;

Vt rosa candorem miscens simul atque ruborem,

Sic mihi tunc vultus qui nunc pallore sepultus;

Non quia mutatus fit odor, vel vultus amatus,

20

Sed mutatus ego, quondam mihi chara relego.

Nam mens errabat mea tunc, reprobumque probabat;

Errabat mea mens fervore libidinis amens,

Nec succensa minus quam solvens saxa caminus.

Quid quod pupilla mihi charior ille, vel illa,

25

Vix vellet fari dum se sentiret amari.

Si tot vel tantis cor non crucietur amantis,

Sufficit hic fastus ut malum vivere castus.

Ergo maneto foris, puer aliger, auctor amoris,

Nullus in aede mea tibi sit locus, o Cytheraea!

30

Displicet amplexus utriusque quidem mihi sexus,

Sed plus me laedit qui plus a iure recedit.

Omnia sunto foris vitae delicta prioris,

Omnia nam sprevi, multumque per omnia flevi;

Mutavi vultum, flevique per omnia multum;

35

Si repetam spretum vinum, mihi fiat acetum,

Et panis coenum, vermis caro, lacque venenum

Pro grue bufonem comedam, pro pisce draconem.