Marbodus Redonensis carmina varia 1, 22

Testo base di riferimento: PL 171, 1647-86; 1737-70


22. M. episcopus R. archidiacono

Amplector missos a te, charissime fili,

      Versus ingenii signa benigna tui.

Amplector laudes fama vulgante relatas,

      Indolis acquirunt quas documenta tuae.

5

Gratulor auspiciis vitae morumque bonorum,

      Quos in te Christus, qui dederat, recipit.

Ecclesiae castris te gratulor associatum,

      Qui modo sub mundi principe miles eras

Nec te poeniteat, quasi sis peiora secutus,

10

      Cito rudis factus milite de veteri.

Scilicet abiectus magna eligit esse propheta

      Quam peccatorum castra nefanda sequi.

Passa tamen non est de te dignatio Christi

      Vt vilis fieres inferiore loco.

15

Archidiaconii mox sublimatus honore

      Absque labore capis quod labor assequitur.

Sed non displiceat rectoribus Ecclesiarum

      Accepisse rudem, quod foret emeriti.

Censurae canonum res non praeiudicat ista,

20

      Quandoquidem, claudi lege, nequit probitas.

Consummata brevi compensat tempora multa

      Virtus, et merito quod petit anticipat.

Altum quippe locum datis tu dotibus imples

      Ornas susceptum moribus officium.

25

Te perhibet iustum, perhibet te fama pudicum;

      Tu bonus alloquio, promptus et obsequio,

Vt non sit dubium generosi germinis esse,

      Quem sic commendat nobilitas animi.

Rex te concupiit, mi dilectissime fili,

30

      Vt David Vriae coniugis obsequium.

Daemone prostrato, sociavit te sibi Christus,

      Vt per te crescat regia progenies.

Saulus eras, nunc Paulus eris, Christoque iubente

      Postmodo pontificis suscipies apicem.

35

Haec nobis de te spes, generose Riallon,

      Hac ne frustremur, nocte dieque stude.

Me vero facilem, me promptum semper habebis,

      Vt tibi non desit quidquid habere queam.

Conservus Dominus tibi sim, patronus, amicus,

40

      Et quidquid iuste plusve minusve petes.