24. ad reginam Anglorum
Est operae pretium tentasse pericula Ponti,
Et dubiae sortis pertimuisse minas.
Reginam vidisse iuvat, quam nulla decore
Corporis ac vultus aequiparare queat.
5
Quem tamen occultans laxae velamine vestis
Sola pudore novo dissimulare cupit
Sed nequit abscondi propria quod luce coruscat,
Et vibrat radios nubila sol penetrans.
Egregios mores, ac melle fluentia verba.
10
Plus reticere iuvat, quam minus inde loqui.
Affectant aliae quod eis natura negavit,
Purpureas niveo pingere lacte genas;
Fucatosque trahit facies medicata colores,
Distinguendo notas artis adulterio.
15
Comprimit exstantes quarumdam fascia mammas,
Et longum fingit vestis adacta latus.
Hae partim retegunt laxosa fronte capillos,
Et calamistrato crine placere volunt.
Tu, regina, quod es, metuis formosa videri,
20
Quae coemunt aliae munera gratis habens.
Praestat habere palam quo te natura beavit,
Sis ingrata Deo si sua dona neges.
Accensam modio vis occultare lucernam,
Non tua, sed Domini munera dantis habes.
25
Virgo, pudica licet, tamen optat pulchra videri,
Et castam mentem candida forma decet.
O regis coniux proavis ex regibus orta!
Magna tegi nequeunt, parva latere solent.
Vivet fama tui quantum mea carmina vivent,
30
Et te cantabit, qui mea scripta leget.