Marbodus Redonensis carmina varia 1, 26

Testo base di riferimento: PL 171, 1647-86; 1737-70


26. de epiphania

Inter festa Dei micat huius origo diei,

In qua donatus nuper de Virgine natus,

Muneribus trinis Deus est tribus a peregrinis,

Praevia Chaldaeos quo fulgida miserat eos,

5

Stella viros duxit, quae coelo maxima luxit,

Dum stans innueret qua Christus in aede iaceret.

Res miranda nimis, sedis incognita primis!

Sub tecto solem monstravit stella iacentem.

O novitas rerum, veniens in fine dierum!

10

In stabulo iacuit qui tellurem stabilivit.

Per quem sol fulsit, matris puer ubera suxit.

Factorem lunae meruerunt stringere cunae.

Non solum tellus, non tantum bos et asellus,

Hoc opus expavit, quod non natura creavit,

15

Sed mare, sed barathrum, sed homo, sed et omne creatum,

Coeli virtutes hoc aspexere trementes.

Clausit maiorem minor, et post nata priorem.

Sol fuit in stella, Deus in praegnante puella.

Hunc igitur solem, natam sine semine prolem,

20

Solem iustitiae, genitum de ventre Mariae,

Obscurum solem, carnis sub nube latentem,

Monstrat stella magis; parvi cunabula regis

Tres adeunt reges, tria mystica dona ferentes.

Auro regnantem venerantur, thure tonantem;

25

Apta sepulturae confertur myrrha futurae.

Primitias fidei consecravere Sabaei,

Ad Christum gentes venturas significantes.

Auctorem vitae populi genus Israelitae

Edens ignorat, credens gentilis adorat.

30

Hac igitur causa celebratur, et est pretiosa

Festa dies hodie, quae dicitur Epiphaniae,

Fit celebris merito fidei nascentis origo.

Altera causa subest, qua nobilis ista dies est;

Incipiens annum Salvator inire tricenum,

35

Vndas Iordanis petit, et baptisma Ioannis,

Non dedignatus, quamvis sine labe creatus,

Turbis sorte pari vulgaribus associari.

Non eguit tergi, voluit qui flumine mergi;

Lotus aquas lavit, baptismaque sanctificavit.

40

Vtque patens fieret quae virtus carne lateret,

Lactea venit avis sine felle columba suavis,

Indiciumque dedit, super illum quando resedit,

Flamine quodam sancto plenus foret in grege tanto.

Mox et de coelis vox est audita fidelis,

45

Testificans gratum Patri super omnia gnatum.

Terruit haec amnem vox, terruit ipsa Ioannem;

Terruit adstantes, tonitrum sonuisse putantes.

Expavit flumen tantum contingere numen.

Iordanis cursum vertit fugiendo retrorsum;

50

Nam vox illa Patris fuit, et terror deitatis

Sanctificantis aquas, ad gentes purificandas

Non veteri lavacro, verum baptismate sacro,

Quod persona triplex sacrat et substantia simplex,

Gnatus, et innatus, et Spiritus immaculatus;

55

Et quod non hominem tantum lavat exteriorem,

Sed mentes mundat, sed cor credentis inundat.

Signum praeterea fecit Deus in Galilaea

Hac ipsaque die per circuitum redeunte,

Quo manifestavit, quia quae novat ipse creavit;

60

Nam species rerum mutat factor specierum,

Et variat formas solus qui condidit illas.

Cum reliquis notis, sponsalibus innuba votis

Intererat mater, cum discipulisque magister.

Deficiente mero, calicum cessante ministro,

65

Iussit Christus aqua repleri bis tria vasa,

Binas vel ternas capientia quaeque metretas.

Moxque iubente Deo, mutatur lympha loco,

Et nova lex veterem superat gustata saporem.

Consuevere premi lusuri vina racemi;

70

Hoc virtute nova vinum non fluxit ab una.

Vino victa sitis, sed non de germine vitis.

Vix labor humanus, cum fertilis accidit annus,

Elicit arte merum vario molimine rerum;

Iussu divino subito rubet hidria vino,

75

Nec tardante mora, fit protinus unda sapora.

Gratia naturam praecellit, iussio curam.

Gustato vino, placuit sapor architriclino.

Tot sacramentis Deus unicus Omnipotentis,

Agnitus est hodie, sed et unicus ipse Mariae.

80

Stella, columba, merum perhibent simul hoc ita verum.

Est etiam dignum quartum contexere signum,

Post anni cursum quod fecit in ordine rursum.

Millia quinque virum, fuit hic ut caetera mirum,

Panibus ex quinis pisciculisque binis

85

Paverat, et corbes superarunt inde quater tres.

Plura remanserunt quam panes quinque fuerunt;

Corbes bis senae superarunt fragmine plenae.

Copia coelestis, cum vult Deus, influit escis.

Sic de fragmentis posses dare, Christe, trecentis

90

Millibus, et sportae superessent inde trecentae.

Hos quoties edimus, reparare comesta nequimus;

Sed quicunque vorat, totum comedendo minorat,

Et quidquid restat minus est, dum plurima praestat.

O brevis et metas patiens humana potestas!

95

Vltra naturam nequiens extendere curam.

At virtus Domini non est obnoxia fini.

Auctor naturae proprio facit omnia iure.

Nam iuvat attendi quis tunc fuit usus edendi;

Absque labore molae cum panis crevit in ore,

100

Crevit et in manibus, quamvis per frusta minutus;

Nec numero crevit, sed damnum massa replevit.

Quidquid in hoc victu fuit, est mirabile dictu.

Turbas replerunt panes, et quinque fuerunt,

Non numero plures, sed pondere fertiliores.

105

Piscibus augmentum par contulit usus edentum,

Quod non defecit, donec se turba refecit.

Sic ex quinque libris veteris sapientia legis,

Ore magistrorum turbas reficit populorum;

Nec capit auditor quidquid valet edere doctor.

110

O quantum festum, quam nobile, quam manifestum!