30. contemptus praesentis vitae
Vitae praesentis si comparo gaudia ventis,
Cum neutrum duret, nemo reprehendere curet.
Omnis in hoc mundo fidens, est sicut arundo,
Quam ventus iactat, fluviusque simul labefactat.
5
Sunt mala mista bonis humanae conditionis
Impare mensura, quia mista bonis mala plura.
Non bene laetatur, cui flendi causa paratur.
Nec stat securus, qui nutat mox ruiturus.
Sic dare vita statum nulli valet ista beatum,
10
Cum sit inaequalis, nunc lucida, nunc pluvialis.
Quod si forte daret, mors hunc tamen annihilaret,
Quidquid vita dedit tollens, dum vita recedit.
Iob de praesentis vitae brevitate querentis,
Haec sunt verba fere: Nascens homo de muliere,
15
Vt flos apparet; venit aestus, protinus aret.
Ergo sperne citam, longamque praeelige vitam,
Atque labore brevi requiem pete perpetis aevi.
Fortunae fragilis fiat tibi copia vilis
Quae nisi vilescat, frustra quem linquet inescat.
20
Pauperibus large tua, dum tua sunt, bona sparge,
Haeres nec curae tibi sit tuus, o moriture.